Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

Idem, lib. I contra Gaudentium, cap. 6: Hæc est innocen-
tia partis Donati, ut hoc faciatis, adjunctis mortibus ves-
tris, quod etiam apud Carthaginem in invidiam nostram
de basilicis, quæ vestræ fuerunt, sicut potuisti's, et cum
quibus potuistis, fecisse asseveraminî sinė mortibus vestris.

secutorum. Quod autem is sit Lactantins, cujus extant A mortes sibi ultro ingerunt, nobis volunt esse invidiosas.
libri septem divinarum Institutionum, et alia quædam
opusenla, tanta ac tam manifesta sunt argumenta, ut
res extra omnem controversiam posita esse videatur.
Nam et stylus omnino Lactantianus est, ut facile periti
ferum istarum æstimatores agnoscent; et versus in-
terdum Virgilianos huic operi interserit auctor, ut
solet Lactantius; denique pleraque, quæ illic legun-
tur, eadem fere ad verbum in aliis ejusdeni libris le-
guntur, ut suis infra locis adnotabimus. Adde aucto-
ritatem sancti Hieronymi, qui in catalogo virorum il-
lustrium recensens opera Lactantii, inter ea comme-
morat librum de persecutione, nimirum hunc nostrum.
Neque movere quemquam debet, quod in Lactantii
editionibus, quæ manibus eruditorum feruntur, non
Cæcilius, sed Cælius appellatur, tamquam hine col-
ligi posse videatur Lucium Cæcilium libri istius auc-
torem diversum esse a Lactantio. Nam licet verum
sit eum semper vocari Cælium in editionibus quæ
prænomen ejus habent, ut sunt omnes posteriores, in
Romana tamen anni MCCCCLXX, quam curavit Joannes
Andreas Episcopus Aleriensis, vocatur simpliciter
Lactantius Firmianus absque ullo praenominé; et in
codice 1975, bibliothecæ Colbertinæ, in quo conti-
nentur vulgate Lactantii lucubrationes, diserte in ti-
tulo vocatur Lucius Cæcilius Firmianus Lactantius; in
codice vero 3736 bibliothecæ regiæ, Cæcilius Firmia-
nus. Imo cum videam eum appellari tantum Firmia-
num in codicibus 3737, 3738, 3740 bibliothecæ re-
giæ, et in codicibus 3573, 4095 et 4495 Colbertinæ,
tum etiam in optimo et vetustissimo exemplari manu-
scripto Academiæ Oxoniensis, facile adducor ut cre-
dam pleraque vetera lucubrationum ejus exemplaria
neque Calii prænomen habere, neque Caecilii, ac ni-
hilominus verum ejus nomen esse Cæcilium, cum ita
constanter vocetur in titulo istius historiæ in codice
3736 bibliothecæ regir, et in codice 1975 Colberti-
næ, ut monuimus. Quanquam, fatendum enim est, L.
Cælius Firmianus semper scribitur in codice regio
3735, quem diximus esse vetustissimum et optimum. C
Cur autem in titulo libri de mortibus persecutorum,
et in codice illo regio prætermissum sit verum nomen
Lactantii, quod est ultimum ex quatuor quæ illi tri-
buuntur, id (ut in simili causa Sirmundus adnotaviť
ad Sidonium) librarii oscitantia evenisse credendum
est: qui cum omnia Scriptoris istius nomina brevita-
tis studio adscribere nollet, pro ultimo, quod pro-
prium erat, id potius imperité delegit, quod primo
loco occurrebat.

CAPUT PRIMUM.

Excitavit Deus Principes. Ut Constantinum et Licinium, qui tum cum hæc scribebat Lactantius pacem Ecclesiæ dederant, nondum commota a Licinio persecutione adversum nostros.

Qui illuctati, vel qui adversati. In veteri libro legitur illustrati, quod nos mutavimus, quia emendatio

certa erat.

Templ. sanc. evert. In prima editione scripsi ex capite 15 istius libri, et ex libro y Divinarum Institutionum, cap. 11, patere heic agi de templo Nicomediæ everso a Diocletiano et Maximiano, Postea cum viderem virum clarissimum et eruditissimum Gisbertum Cuperum aliam loci istius interpretationem adduxisse, quæ veritati videatur esse consentanea, illam lubenter amplexus sum. Putat ergo intelligi istic debere in genere Christianam religionem, cum veteres, post apostolum, corpus Christianorum vocare soleant templum Dei, ut observamus ad caput secundum.

Nocentes animas profuderunt. Diocletianus nimirum, Maximianus Herculius, Galerius Maximianus, et Maximinus Daza, quorum horrendæ mortes describuntur in hoc libro.

Virtutem ac majest. Lactantius, lib. v Institut., cap. 26 virtutem majestatemque Dei singularis interpreturi. Et lib. vi, cap. 9: virtutem ac majestatem Dei singula

ris enarrat.

CAPUT II

Post diem decimum. Hie in primis locus confirmat librum istum vere esse Lactantii. Nam idem ipse libro quarto Divinarum Institut. cap. 10, loquens de Judæis, ait: Exinde Tetrarchas habuerunt ad Herodem, qui fuit sub imperio Tiberii Cæsaris, cujus anno quinto decimo, id est, duobus Geminis consulibus, ante diem decimum Kalendarum Aprilium Judæi Christum cruci affixerunt. Sic enim legitur in omnibus antiquis Lactantii exemplaribus manuscriptis, in editione Romana anni 1470, in Veneta anni 1521, et apud Paulum de Middelburgo in Paulina. Xystus tamen Betuleius contendit, in melioribus Lactantii editionibus legi, ante diem septimum Kalendarum, Romanamque illam sugillat, quæ ante decimum habet. Sed tandem anno 1650 Josephus Isæus veterem lectionem huic loco restituit, auctoritate plurimorum veterum exempla rium, quæ nunc confirmatur ex ista quoque Lactantii lucubratione. Vide porro doctissimi viri Michaelis Tho masii Notas ad locum illum ex Divinarum Institutionum libro quarto.

Ad Donatum lustrem horum temporum confessorem, qui novies tormenta pertulit pro nomine Christi, sex annorum spatio tentus in carcere, unde emissus est extremis Galerii Maximiani temporibus, ut legitur infra, cap. 16 et 35 istius operis. Eidem librum de Fra Dei muncupavit Lactantius, scriptum post datam divinitus pacem.

D

De mortib. persec. Apud Hieronymum legitur simpli-
citer Lactantium scripsisse de persecutione librum unum.
Sed nos retinuimus lectionem veteris exemplaris, quo.
niam manifestum est, consilium institutumque auctoris
fuisse, ut miserabiles exitus eorum describeret, qui
persecutionem adversus Christianos excitaverant.
Mortes autem dixit, quomodo Cicero libro secundo de
Finibus Præclara mortes sunt imperatoriæ. Item in
fine libri primi Tusculanarum Quæstionum: Claræ
vero mortes pro patria oppetitæ, non solum gloriose
rhetoribus, sed etiam beatæ videri solent. Tacitus, 1. XI
annalium : Multasque mortes jussu Messalinæ patratas.
Et lib. xiv: Sequuntur virorum illustrium mortes. Idem,
lib. m Histor. Varia pereuntium formu, et omni ima-
gine mortium. Item lib. 1: Laudatis antiquorum morti-
bus pares exitus. Et Statius in libro nong Thebaidos :
Desertasque tulit sine funere mortes.
Et paulo post :

Post diem decimum. In libro quarto Institutionum fegitur ante diem decimum. Verum hæc discrepantia nullam importat repugnantiam. Idem enim valet post diem, ac ante diem, ut monet Paulus in I. Anniculus, 132 Dig. de verbor. significat. Anniculus amittitur, qui extremo anni die moritur. Et consuetudo loquendi id ita esse declarat, Ante diem decimum kalendarum, Post diem decimum kalendarum. Sed hic locus Pauli non caret difficultate. Nam Marcellus Francolinus. in tractatu de tempore horarum canonicarum, cap. 73, contendit heic per verba post diem nou posse intelligi aliquem dierum, qui sunt ante kalendas, sed decimum post kalendas, id est, nonum mensis diem; idque confirmare nititur pluribus exemplis. Frustra. Nam cum Lactantius eandem rem duobus in locis referens, in uno quidem dixerit, ante diem decimum, in alio vero post diem decimum, manifestum est horum verborum eundem debere sensum esse. Præterea Romani nunquam à Kalendis denominaverunt dies qui sequuntur post Kalendas, sed eos tantum qui antecedunt, ut nemini paulo erudito est obscurum.

Nil opus arma ultra tentare et perdere mortes.
Sanctus Augustinus, epist. 68: Insuper etiam, si quas

Congregavit discipulos. Lactantius, lib. IV Institut., A siam vocat æternum et immortale Dei templum;

:

cap. 20 Discipulis iterum congregatis, Scripturæ Sanctæ litteras, id est, prophetarum arcana patefecit, quæ antequam pateretur perspici nullo modo poterant. Et cap. 15: Sicut etiam voces Prophetarum, quæ cum per annos mille quingentos, et eo amplius, lectæ fuissent a populo Judæorum, nec tamen intellectæ sunt, nisi postquam illas Christus et verbo, et operibus interpretatus est.

quod etiam repetit in capite secundo libri de Ira Dei. Hinc infra de Nerone in hoc ipso libro : Prosilivit ad excidendum cœleste templum. Et cap. 15: Nam Constantinus, ne dissentire a majorum præceptis videretur, conventicula, id est, parietes, qui restitui poterant, dirui passus est, verum autem Dei templum, quod est in hominibus, incolume servavit. Hinc libro quarto Institut., cap. 10, ait, necesse fuisse Dei Filium descendere in terram, ut constitueret Deo templum doceretque justitiam.

Ordinavit. Lactantius, ibid., cap. 21: Ordinata vero discipulis suis evangelica ac nominis sui prædicatione, circumfudit se repente nubes, eumque in cœlum sustulit.

Stabile collocavit. Lactantius, lib. vII Institut., cap. 10: Sibi domicilium stabile collocavit.

Primus omnium persecutus. Tertullianus in Apologetico, cap. 5: Consulite commentarios vestros. Illic reperietis primum Neronem in hanc sectam tum maxime Roma orientem Cæsariano gladio ferocisse. Sed_tali dedicatore damnationis nostræ etiam gloriamur. Petilianus, Episcopus Constantiniensis, sive Cirtensis, partis Donatistarum, apud Augustinum, lib. и contra litteras Petiliani, cap. 92: Relinquam Neronem, qui primus persecutus est Christianos. Sulpitius Severus, lib. II, de Nerone loquens: qui, non dicam Regum, sed omnium hominum, et vel immanium bestiarum sordidissimus, dignus extitit qui persecutionem in Christianos primus inciperet.

B

Ne sepult. q. locus. Contra Suetonius docet eum funeratum esse impensa ducentorum millium, et reliquias ejus Domitiorum monumento conditas, quod prospiciebatur e campo Martio impositum colle hortorum, et fuisse qui per longum tempus vernis æstivisque floribus tumulum ejus ornarent.

Per annos 25. Ait Lactantius Apostolos, et in his Matthiam et Paulum, qui post mortem Christi Domini reliquis adjuncti fuerant, evangelium per omnem terram prædicavisse per annos xxv usque ad principium Neroniani imperii, et Petrum Romam profectum, cum Nero illic imperaret. Et hanc quidem fuisse Lum communem de Petri ad urbem Romam profectione opinionem, tamen etsi aliter post nonnullos veteres senserit Eusebius, valde probabile est, cum Lactantius nullam de ea re controversiam moveat. Fortassis ergo ex his viginti quinque annis, qui ad prædicationem omnium Apostolorum ex æquo pertinent, orta est opinio de viginti quinque annis, quos quidam veteres, et innumerabile recentiorum agmen sancto Petro apostolo tribuunt in sede Romana. Sane licet frustra ac supervacanee a nonnullis negari pu tem adventum ejus ad urbem Romam, qui clarissimis veterum testimoniis comprobatus est, de tempore tamen multum ambigo, cum videam tot tantasque difficultates habere eorum sententiam, qui illum Romam venisse volunt Claudio imperante, ut coacti sint duplicare profectionem ejus in urbem, et duplex item ejus cum Simone mago certamen comminisci, primo quidem temporibus Claudii, dein principatu Neronis. Quæ res quam absurda sit, cum id a nullo veterum proditum sit memoriæ litterarum, pervident istarum rerum periti. Nam quod a recentiore auctore sine alicujus vetustioris auctoritate profertur con- C temnitur, ut monuit illustrissimus Cardinalis Baronius. Itaque, si fas esset recedere a vulgari et in animis hominum insita opinione, ei Lactantianam lubenter præferrem; id est, Petrum quidem Romæ prædicasse Evangelium facile concederem, non sub Tiberio Claudio, ut vulgo putant, sed sub Nerone Claudio. Quippe stabilita semel hac verissima, ut puto, sententia, conquiescit statim omnis disputatio, absque ullo incommodo auctoritatis Romani Pontificis. Neque enim longa annorum series, quibus Petrus fuerit episcopus Romæ, primatum illius Ecclesiæ stabilivit, sed persona Petri, qui Cathedram suam ibi collocavit, et eam suo sanguine solidavit ac confirmavit.

Fundamenta miserunt. Id est, posuerunt, ut ipse Lactantius scripsit in loco paulo ante laudato: Discipuli vero per provincias dispersi fundamenta Ecclesia ubique posuerunt, facientes et ipsi in nomine magistri Dei magna et pene incredibilia miracula. Agrariæ rei Scriptores mittere dicunt pro ponere, ut pluribus ostendit vir clarissimus Nicolaus Rigaltius in Glossis.

D

Convertit mul. ad justitiam. Id est, ad cultum veri Dei, ut loquitur Lactantius, lib. vii Institut., cap. 17. Idem, lib. v, cap. 7: Reddita quidem terræ, sed paucis assignata justitia est, quæ nihil aliud est quam Dei unici pia et religiosa cultura. Qua voce passim ad significandam religionem Christi utitur Lactantius in hoc libro, et in reliquis lucubrationibus suis. Sulpitius Severus, lib. II sacræ hist., loquens de Romanis ad audiendum Paulum convenientibus: Qui veritate intellecta, virtutibusque Apostolorum, quas tum crebro ediderant, permoti, ad cultum Dei sese conferebant.

Templum fidele ac stabile. Ecclesiam nimirum, quæ est verum templum Dei, quod non in parietibus est, sed in corde ac fide hominum qui credunt in eum, ac vocantur fideles, ut ait Lactantius in libro quarto Institutionum, cap. 14. Et in capite sequenti Eccle

Vivum reservatum. Ea fuit quorumdam veterum persuasio Neronem non esse mortuum, sed adhuc vivere, el venturum ante seculi finem, et vel ipsum fore Antichristum, vel temporibus iisdem per Occidentem srviturum, quibus ille per Orientem, ut observavit Casaubonus ad Suetonium. Qua de re vide etiam Annales ecclesiasticos illustrissimi Cardinalis Baronii. Sed alia mens Lactantio fuit, qui eos qui ita sentiunt delirare pronuntiat. Quare falsa prorsùs est conjectura Josephi Isæi, qui in Notis ad librum septimum Divinarum Institutionum, cap. 16, suspicatur Lactantio eam sedisse sententiam, ut crediderit Regem illum potentissimum, qui in fine mundi princeps omnium constituetur, futurum Neronem; eoque nomine Lactantium arguit erroris.

Sibylla dicente. Sic libros Sibyllinos laudare solet Lactantius, tamenetsi illos sciret non unius esse Sibyllæ, sed plurium. Ita ipse libro primo Divinar. Institut., cap. 6: Et sunt singularum singuli libri : qui quia Sibyllæ nomine inscribuntur, unius esse creduntur. Sed et nos confuse Sibyllam dicemus, sicubi testimoniis earum fuerit abutendum. Duo autem sunt loca in vulgatis Sibyllarum oraculis, ad que respexisse hoc loco reor Lactantium. Primus habetur in libro quinto :

[blocks in formation]

currerent. Denique nulla gens tam inhumana est, nulla regio tam remota, cui aut passio ejus, aut sublimitas majestatis ignota sit,

Nulla denique natio. In veteri codice legitur, nulla denique Dei natio. Sed nos vocem Dei, quæ hic omnino superflua erat, abjecimus. Et nostram emendationem confirmat Lactantii locus mox relatus.

dictus a Juvenale, quem Tertullianus in Apologetico, A pariter et colendum cunciæ nationes ex omni orbe concap. 5, vocat portionem Neronis de crudelitate; et Eusebius, lib. m flist. eccles., cap. 17, Neroniane impietatis et odii adversus Deum successorem. Tertullianus: Tentaverat et Domitianus, portio Neronis de crudelitate: sed quia et homo, facile cœptum repressil, restitutis etiam quos relegaverat. Ita veteres editiones, et duo vetusti codices Bibliothecæ Colbertina. Posteriores editores maluerunt qua : quam bene, viderint alii. Cæterum quod heic a Tertulliano dicitur de restitutis Christianis quos Domitianus relegaverat ita interpretatur Franciscus Zephyrus, ut intelJigi velit Domitianum, quia non omnem exuerat humanitatem, neque dignos exilio aut alia muleta Christianos videret, repressisse impetum, et quos jam in insulam aliaque passim loca relegaverat, eumdem ipsum restituisse. Istud vero ego olim falsum putavi, quia ex Dione et Clemente Alexandrino, tum etiam ex Lactantio constat Christianos revoca

tos ex insulis non fuisse ante imperium Nerve. Nunc vero existimo hanc repugnantiam sic posse conciliari, ut dicamus Domitianum quidem revocasse Christianos in insulas aliave exilia deportatos, sed illos indulgentia ejus potiri non potuisse ante imperium Nervæ, quia statim post illam datam Domitianus excessisse videtur e vivis. Hæc porro conciliatio mea non est, sed Henrici Dodwelli, viri doctissimi.

Erasa est. Macrobius, lib. 1 Saturnal., cap. 12: Octobrem vero suo nomine Domitianus invaserat : sed uti infaustum vocabulum ex omni ære vel saxo placuit eradi.

Mul. mir. op. fabricasset. Suetonius in Domitiano: Plurima et amplissima opera incendio absumpta restituit, in queis el Capitolium, quod rursus arserat, sed omnia sub titulo tantum suo, ac sine ulla pristini auctoris memoria.

CAPUT IV.

Principale fastigium. Lactantius in epilogo libri septimi ad Constantinum : Te providentia summæ divinitatis ad fastigium principale provexit.

B

Adversum Carpos. Constantinus in oratione ad sanctorum cœlum, cap. 24, Gelas sive Gothos vocat; auctor Chronici Alexandrini Francos; Zozimus, libro primo historiarum, Scythas, de quibus etiam interpretatur Cuspinianus. Ac sane Constantinus pis Scythicis. Res ista sic conciliari potest, ut quia in eadem oratione scribit Decium periisse in camCarporum Gothorumque eadem origo erat, et quia utrique propter Istrum fluvium sedes habebant, ut Zozimus docet, facile eorum nomina permutarentur, et alius ad Gothos referret, quæ alibi de Carpis et Scythis leguntur. Quod de Francis quoque hominibus, qui ejusdem cum Carpis Gothisque originis erant, intelligi velim.

C

Neq. imag. n. titulor. Idipsum scribit Eusebius, lib. ш, cap. 20 Historia ecclesiastica. Suetonius: Contra Senatus adeo lætatus est, ut repleta certatim curia non temperaret, quin mortuum contumeliosissimo atque acerbissimo acclamationum genere laceraret; scalas etiam inferri, clypeosque et imagines cjus coram detrahi, et ibidem solo affigi juberet; novissime eradendos ubique titulos abolendamque omnem memoriam decerneret. Vide etiam Xiphilinum in Nerva, et Procopii Cæsariensis Historiam arcanam, pag. 37, editionis Lugdunensis.

Ecclesia restituta. Narrat Dio, apud Xiphilinum, Nervam omnes qui impietatis in deos rei fuerant absolvisse, exules in patriam reduxisse, edicto insuper vetuisse, ne cui liceret aut impietatis, sive Judaicæ sectæ (sic tum vocabant religionem Christi) quempiam dehinc insimulari. Ea porro occasione Joannes Apostolus, qui in Patmon insulam a Domitiano fuerat relegatus, exilio solutus, Ephesum reversus est, ut ex Clemente Alexandrino recitat Eusebius, lib. 11, cap. 33.

Boni principes. Quamvis pagani. Lactantius in fine libri septimi Divinarum Institutionum ad Constanti-D num: Quoniam unus ex omnibus extitisti, qui præcipua virtutis et sanctitatis exempla præberes, quibus antiquorum principum gloriam, quos tamen fama inter bonos numerat, non modo aquares, sed etiam, quod est maximum, præterires. Illi quidem natura fortasse tantum similes justis fuerunt. Qui enim moderatorem universitatis Deum ignorat, similitudinem justitiæ assequi polest, ipsam vero non potest. De bonis principibus qui et libertatem credendi nostris hominibus permiserunt, et eorum ministerio in palatio et in provin ciis usi sunt, eosque ad maximas dignitates evexerunt, videndus Eusebius in initio libri octavi Hist. eccles.

Nullus terr. angulus. Lactantius, lib. iv Institut., cap. 24 Nam quoniam ei qui patibulo suspenditur, et conspicuus est omnibus, et cæteris altior, crux potius electa est, quæ significaret illum tam conspicuum tamque sublimem futurum, ut ad eum cognoscendum

Nec sepultura. Epitome Victoris : In solo barbarico inter confusas turbas gurgite paludis submersus est, ila ut nec cadaver ejus potuerit inveniri. Rem multo aliter narrat auctor Chronici Alexandrini, qui scribit Decium ab uno aliquo principum mactatum una cum filio fuisse in Abyrto. Eusebius in Chronico : Decius cum filio in Abrillo occiditur; ubi vide Notas Josephi Scaligeri.

CAPUT V.

Valerianus. Mira sunt quæ de modestia ac mansuetudine reliquisque summis Valeriani virtutibus tradit Trebellius Pollio: que confirmantur etiam ab Eusebio, qui lib. vu Hist. eccles., cap. 10, illum vel ex eo maxime commendat, quod mansuetissimus ac benignissimus fuerit erga Christianos; additque nullum superiorum principum, ne illos quidem ipsos qui palam Christiani fuisse dicuntur, tanta huma nitate ac benevolentia nostros complexum esse quantam Valerianus præ se ferebat initio principatus sui, totamque ejus familiam Christianis hominibus abundasse, ita ut Dei Ecclesia esse videretur. Sed postea immensum mutatus ab illo, crudelissime sæviit in Christianos; ac mox secula Dei manus, que illum graviter afflixit.

Inclinare sibi Romanum. Acta sancti Pontii martyris, cap. 24: Valerianus scilicet imperator in captivitatem ductus a Sapore Rege Persarum, non gladio, sed ludibrio omnibus diebus vitæ suæ merita pro factis percepit, ita ut quotienscumque Rex Sapor equum conscendere vellet, non manibus ejus, sed incurvato dorso, et in cervice ejus pede posilo, equo membra locaret. Non stratoris igitur officium exhibebat Sapori Valerianus: sed plane vicem stapedis aut scala illi in equum ascensuro præstabat, ut recte ex hoc Actorum sancti Pontii loco, quorum auctorem facit Eutropium, observavit Salmasius, ad Trebellium Pollionem, pag. 276.

Filium imperatorem. Nimirum Gallienum, de quo narrat idem Pollio, quod comperta patris captivitate gauderet, tantum abfuit ab ea vindicanda. Addit paulo post Trebellius: Et cum plerique patris ejus captivitatem morerent, ille specie decoris, quod pater ejus virtutis studio deceptus videretur, supra modum lætatus est.

Direpta est ei cutis. Id est, Valeriano. Confirmat hanc historiam Constantinus imperator in oratione ad sanctorum cœlum, cap. 24: Tu quoque, Valeriane, cum eamdem crudelitatem in famulos Dei declarasses, justum Dei judicium omnium oculis subjecisti, captus ab

hostibus, in vinculis circumductus cum chlamyde pur- A bus editi, et liberaliter instituti, ad hostes fugiant, ne purea et reliquo imperiali cultu, tandem vero a Sapore Persarum rege, detracta tibi cute, condiri jussus, sempiternum calamitatis tuæ tropœum spectandum præbuisti. Qui locus lucem accipit ex Lactantio. Vide porro quæ illic adnotat vir clarissimus Henricus Valesius.

persecutionis publicæ afflictione moriantur; et reliqua. Rationales. Id est, procuratores Principum, quorum cura erat ut in provinciis bona caduca et vacantia fisco vindicarent, quemadmodum ad Ammianum Marcellinum et ad Eusebium observavit vir doctissimus Henricus Valesius. Recte autem hoc tempore mittebantur Rationales, quia multa bona vacabant ob desertionem agrorum.

Ad memor. triumphi. Hoc est illud tropæum, quod a Persis tantopere jactatum scribit ad Saporem eorum Regem Constantinus apud Eusebium, lib. iv de Vita ejus, cap. 11. CAPUT VI.

Ad exhibendos milites. Id est, ad præstanda stipendia militibus. Nam in jure civili exhibere significat suppeditare alimenta et cætera ad vitam necessaria, ut in 1. 1 Dig. De off. præf. urbi, et 1. xxxiv Dig., de negotiis gestis. Sic etiam in jure canonico. Extat enim in libro tertio Extravagantium communium, in titulo De censibus, constitutio Benedicti XII, in qua verbum exhibere sumitur pro procurare, ut heic notat glossa, id est, alimenta ministrare. Imo in capite octavo Actorum legitur eodem sensu : In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.

B

Vesanus et præceps. Flavius Vopiscus: Aurelianus, quod negari non potest, severus, truculentus, sanguinarius fuit princeps. Eutropius, lib. 1x de eodem : Vir in bello potens, animi tamen immodici, et ad crudelitatem propensioris.

Extinctus est. Eleganter idem Constantinus in eodem cap. 24: Tu item, Aureliane, fax omnium vitiorum; quam præsenti et perspicua divini numinis vindicta, dum furore percitus Thraciam percurreres, in medio viæ publicæ cæsus, sulcos aggeris publici impio sanguine complevisti.

Canofrurio. Inter Heracleam et Byzantium. Flavius Vopiscus in D. Aureliano: Sed quum iter faceret, apud Conophrurium mansionem, quæ est inter Heracliam et Byzantium, malitia Notarii sui et manu Mucaporis interemptus est. Vide Eutropium, lib. ix.

Falsa suspicione. Eam historiam multis enarrat idem Vopiscus, quem consule. CAPUT VII.

Avaritia. Idem Vopiseus in Numeriano : Quum Diocletianus apud Tungros in Gallia quadam in caupona moraretur, in minoribus adhuc locis militans, et cum Druyde quadam muliere rationem convictus sui quotitidiani faceret, ac illa diceret: Diocletiane, nimium avarus, nimium parcus es, joco uon serio Diocletianus respondisse fertur: Tunc ero largus, quum Imperator fuero.

Tres participes regni. Maximianum, cognomento Herculium anno Christi 285, Constantium cogno- C mento Chlorum et Galerium Maximianum cognomento Arnientarium, anno 293. Quatuor sane principes mundi, inquit Vopiscus in Carino, fortes, sapientes, benigni, et admodum liberales, unum in republica sentientes. Sed hæc scribebantur de vivis principibus; et adulatio suberal, ut patet ex libro Juliani Imperatoris de Casaribus. In Chronico Alexandrino scriptum est, Diocletianum communicasse imperium cum Maximiano Herculio anno tertio imperii sui, et Maximianum Jovium et Constantium in consortium imperii adscitos Nicomedia, 12 Kal. Jun. anno nono imperii Diocletiani, id est, anno Christi 292, ut interpretatur Baronius, seu verius anno 293. Sed postea dicturi sumus de initiis Maximiani Herculii et aliorum: Nunc satis erit admonere graviter errare auctorem Chronici Alexandrini, quum tradit Maximianum Jovium et Constantium factos fuisse Cæsares 12 kalendas Junias, quos ad principale fastigium evectos esse kalendis Martiis extra omnem est controversiam. Enormitate indictionum. Id est, tributorum. Salvianus, libro quinto, pag. 105 secundæ et tertiæ editionis nostræ: Quibus enim aliis rebus Bacaudæ facti sunt, nisi iniquitatibus nostris, nisi improbitatibus judicum, nisi eorum proscriptionibus et rapinis, qui exactionis publicæ nomen in quæstus proprii emolumenta verterunt, et indictiones tributarias prædas suas esse fecerunt? Et pag. 107: Decernuntur” his nova munera, decernuntur nove indictiones. Item pag. 108 extrema: Nam sicut in onere novarum indictionum pauperes gravant, ita in novorum remediorum opitulatione sustentant: sicut tributis novis minores maxime deprimuntur, sic remediis novis maxime sublevantur.

Legem pret. rer. venal. Apposite prorsus ad hunc locum Ammianus Marcellinus, lib. xx, pag. 226 editionis Henrici Valesii, de Juliano Imperatore agens: Inter præcipua tamen et seria illud agere superfluum videbatur, quod nulla probabili ratione susceptæ popularitatis amore vilitati studebat venalium rerum, quæ nonnunquam secus quam convenit ordinata, inopiam gignere solet et famem. Vilitatem vocabant antiqui, cum res parvo pretio constabant, ut pluribus ostendit idem Valesius ad hunc Ammiani locum. Arnobius in libro primo adversus Gentes: Sæpenumero maximos annonæ fuisse proventus, vilitates atque abundantias rerum tantas, ul commercia stuperent universa, preliorum auctoritate prostrata.

Lex necessitate ipsa. Quoniam leges ea intentione latæ sunt, ut proficiant, non ut noceant, ut ad Avitum Vien nensem episcopum scribit Papa Symmachus. L. Valerius apud T. Livium, lib. xxxiv, loquens de abrogatione legis Oppiæ : Cui non apparet ob inopiam et miseriam civitatis, quia omnium privatorum pecuniæ in usum publicum vertendæ erant, istam legem scriptam, tamdiu mansuram, quamdiu causa scribendæ legis mansisset?

Magna pars civitatis. Nicomediæ, ubi habitabat Diocletianus, quam vero studebat urbi Romæ coxquare, ut statim dicet Lactantius. Sic Constantinns M. Constantinopolim Romæ desideravit æquare. Fragmentum de Constantio Chlord et Constantino M. editum ab Henrico Valesio post Ammianum Marcellinum, pag. 475: Constantinus autem ex Byzantio Constantinopolim nuncupavit ob insigne victoriæ; quam velut patriam cultu decoravit ingenti, et Romæ desideravit æquari. Eutropius, lib. x, loquens de Constantino: Primus urbem nominis sui ad tantum fastigium evehere molitus est, ut Romæ æmulam faceret.

Licitum consuetudine. Comœdia Queroli. Non facile intelligo perjurium joculare quid putas. Tamen transeamus quod, ut video, consuetudo jam fecit leve. S. Ambrosius, epist. 64: Numquid ideo licet, quia non est prohibitum?

D

Desererentur agri. Idem Salvianus, pag. 103. Jam vero illud quale, quam familiare Romanis, quod se invicem exactione proscribunt. Item, pag. 104: Inter hæc vastantur pauperes, viduæ gemunt, orphani proculcantur, in tantum ut multi eorum, et non obscuris natali

CAPUT VIII.

Frater ejus. Ista non sic accipienda sunt quasi Maximianus Herculius fuerit natura frater Diocletiani, sed frater imperii, ut eleganter loquitur Severus Imperator ad Albinum scribens apud Julium Capitolinum, ex more videlicet Regum, qui se fratres solent vocare, uti pluribus ad Annam Comnenam, pag. 274, ostendit vir eruditissimus Carolus Dufresnius. Nam planum est ex panegyrico quem Mamertinus Herculio dixit, non natura illum Diocletiani fratrem fuisse, sed electione, ut verbis utamur sancti Ambrosii ex epistola 65: Diversum sanguinem, inquit Mamertinus, affectibus miscuistis. Non fortuita in vobis est germanitas, sed electa. Illud ipsum confirmat etiam Eumenius in panegyrico primo ad Constanti

B

num M., ubi post laudatam Diocletiani constantiam A et anno sequenti Augustus; an vero statim Augustus in retinendo vita privata usu, addit: Hunc ergo illum, qui ab illo fuerat frater adscitus, puduit imitari. Denique Diocletianus erat Dalmata, iste Pannonius. Adde quod nullus historicus tradit eos natura fråtres fuisse. Eodem porro more Galerius Maximianus, quia Cæsar cum Constantio factus fuerat, ejus frater vocatur a Trebellio Pollione in D. Claudio: Quæ idcirco posui, ut sit omnibus clarum Constantium, divini generis virum, sanctissimum Cæsarem, et Augustæ ipsum familia esse, et Augustos multos de se daturum, salvis Diocletiano et Maximiano Augustis, et ejus fratre Galerio. Imo qui eodem aut pari magistratu fungebantur in republica, fratres vocabantur, ut patet ex epistola 160 sancti Augustini. Cæterum in constituendis Maximiani Herculij inìitiis, variæ ac multum inter se discrepantes sunt eruditorum virorum sententiæ, quas in libro xi de doctrina temporum, c. 31, enumerat Dionysius Petavius. Ipse ea ponit in anno Christi 285, quo tribunitia potestatis perinde ut Imperii secundum annum Diocletianus iniit. Id autem colligit vir doctissimus ex eo, quod incertus auctor panegyrici Maximiano et Constantino dicti affirmet, Maximianum vigilias et curas imperatorias viginti annis expertum esse, et vicesimo anno Imperatorem, octavo consulem fuisse; tum etiam quia Aurelius Victor tradit ei anno minus potentiam fuisse quam Diocletiano. Sane anni imperii Maximiani lianc certam, ut mihi videtur, regulam habent, quod vigesimus annus imperii debet concurrere cum octavo ejusdem Consulatu. Cum ergo certum sit octavum Consulatum ejus incidisse in annum Christi 304, et ex Fastis Idatianis sciamus initium imperii ejus fuisse kalendas Apriles, consequens est illum a Diocletiano factum fuisse imperatorem kalendis Aprilibus anni 285, cum Diocletianus jam imperaret a mense Novembri proxime præterito. Nam et Eusebius in Chronico Maximianuni dicit in consortium imperii adscitum anno secundo Diocletiani, non quidem in editione Scaligeri, sed in tribus anti- C quis exemplaribus manuscriptis bibliotheca Colberlinæ, quorum unum est antiquissimum et optimum, tum etiam in veteri illa editione Veneta, et in ea quam Arnaldus Pontacus, Episcopus Vasatensis, emisit ad veterum exemplarium fidem castigatam. Quod tamen non ita intelligendum est, ut Maximianus dicatur adscitus in consortium imperii, cum jam Diocletianus imperasset per annum integrum: sed anno secundo ex quo Diocletianus levatus fuerat, incipiendo a Kalendis Januariis, ut tum auspicari solebant annum. Ad quam etiam regulam revocanda sunt verba Aurelii Victoris dicentis, Maximiano anno minus potentiam fuisse quam Diocletiano, inchoato videlicet, non completo. Nam, ut dixi, certa illa est regula, vigesimum annum imperii Maximiani non posse disjungi ab octavo ejus Consulatu. Referenda sunt autem verba panegyrici. Te rursus vicesimo anno Imperatorem, octavo Consulem, ita amplexu quodam suo Roma voluit detinere, ut videretur augurari jam et timere quod factum est. Quæ verba sic interpretari oportet, ut dicamus Maximianum Romæ remansisse post discessum Diocletiani, et illic consulem processisse kalendis Januariis anni 304, imperii sui 19 exeunte; vigesimum inchoasse kalendis Aprilibus, quæ in Consulatum ejusoctavum inciderunt; deinde Roma digressum eo anno quo consul octavum erat, excitasse querelas et suspiciones civium Romanorum, quasi jam augurarentur et timerent quod factum est, id est, depositionem imperii, quæ anno sequenti post Consulatum ejus octavum evenit, cum ipse inisset vigesimum primum imperii sui annum. Itaque Diocletianus imperium habuit mensibus tantum quatuor et duodecim diebus plus quam Maximianus. Imperavit autem per annos viginti, menses quinque, dies duodecim, Maximianus vero per annos viginti et mensem unum integrum. Heic rursum sese offert alia difficultas, utrum scilicet Maximianus a Diocletiano factus sit primum Cæsar,

dictus et frater, omisso nomine Cæsaris. Controversiam hanc quidam moverunt argumento sumpto ex libro 27 Ammiani Marcellini, cap. 6, ubi, cum dixisset Gratianum puerum a patre Valentiniano factum esse consortem imperii, quod anno Christi 367, contigit, addit id factum esse contra morem ius:itutum antiquitus, quia Gratianum non prius Cæsarem fecerat Valentinianus, sed statim Augustum nuncupaverat. Ex quo collegerunt viri eruditissimi Maximianum, qui multo ante Valentiniani tempora evectus est ad dignitatem imperatoriam, primo Cæsarem factum a Diocletiano, præsertim quia sic eum videbant vocari ab Eutropio, lib. 1x, ubi agit de Bagaudis in Gallia domitis. Addit deinde Eutropins Diocletianum uno eodemque tempore Maximianum Herculium ex Cæsare fecisse Augustum, Constantium et Galerium Maximianum Cæsares. Sed vir doctissimus Henricus de Noris, in dissertatione de numismate Diocletiani et Maximiani, cap. 2, vel ex eo capite contendit errasse Eutropium, quod inauguratio Maximiani Augusti pleno quinquennio antecesserit designationem Cæsarum. Intellexit vir itidem istarum rerum peritissimus Añtonius Pagius vim pondusque istius argumenti; et, ut illud infringat, ait Eutropium gesta diversis annis brevi, ut assolet, summa describere. Sane responsio illa esset optima, si Eutropius isthic non observasset ordinem temporum. Sed cum dicat Maximianum factum Augustum, postquam Carausius Britannias occupaverat, Quinquègentiani Africam infestaverant, Narseus Orienti bellum intulerat, et Achilleus in Ægypto rebellarat, quæ contigisse per annos tertium, quartum et quintum imperii Diocletiani docet Chronicon Eusebii, planum est designari tempus quo Constantius et Galerius Maximianus facti sunt Casares. Et sic recte a viro clarissimo observatum est Eutropium errasse in hoc loco. Unde nos certo colligimus locum illum nullius momenti esse ad adstruendam eorum opinionem, qui putant Herculium primo Cæsarem, deinde Augustum fuisse factum a Diocletiano. Augustum enim statim dictum esse probant plures leges latæ sub Consulatu Diocletiani et Aristobuli, que in titulo præferunt nomen Diocletiani et Aristobuli Augustorum; inter quas una est data Nonis Augusti. Cum autem anno illo Maximianus in consortium imperii adscitus sit a Diocletiano, quo leges publica nomen ejus præferunt at Augusti, non ut Caesaris, videtur ambigi non posse de hac illius dignitate. Neque vero accusandi negligentiæ aut erroris in hoc loco sunt, qui Codicem Justiniani, in quo leges illæ referuntur, collegere: sed potius laudanda eorum diligentia, qui recte ista distinxerunt. Nam, exempli causa, legem a Diocletiano fatam Carino n et Numeriano consulibus, qui fuere consules anno quo Diocletianus levatus est imperator, unius Diocletiani nomine inscripserunt: eam vero quæ Diocletiano v et Maximiano iv coss. lata est, cum Constantius et Maximianus Cæsares essent, ita: Impp. Diocletianus et Maximianus AA. et Constantius et Maximianus nobilissimi Casares. Eodem modo legem aliam a Constantio et Galerio Maximiano latam post abdicationem superiorum Augustorum, non illorum solum nominibus inscribunt qui tulerant, sed Severi etiam et Maximiani, sive Maximini nobilissimorum Cæsarum, qui eodem tempore ad fastigium illud evecti sunt quo Constantius et Galerius Maximianus supremum gradum consecuti. Itaque leges illæ, quæ a Diocletiano et Maximiano Augustis date reperiuntur sub Consulatu Diocletiani et Aristobuli, cum multæ sint, ostendunt Maximianum Herculium fuisse factum Augustum anno illo quo eum Diocletianus fecit participem sua dignitatis ac potestatis.

D

In utroque mens una. Id est, Diocletiano et Maximiano, quos notant antiqui pari in societate potentiæ fuisse concordes, et Maximianum Diocletiano in omnibus semper obsecundasse. Mamertinus in panegyrico quem dixit Maximiano: Vestra hæc concordia

« PoprzedniaDalej »