Obrazy na stronie
PDF
ePub

10. Glacies.

Unda fui quondam, quod me cito credo futuram:
Nunc rigidi cœli duris connexa catenis,
Nec calcata pati possum, nec nuda teneri.
11. Flumen et piscis.

Est domus in terris, clara quæ voce resultat:
Ipsa domus resonat, tacitus sed non sonat hospes ;
Ambo tamen currunt, hospes simul et domus una.
12. Nix.
Pulvis aquæ tenuis modico cum pondere lapsus,
Sole madens, æstate fluens, in frigore siccus,
Flumina facturus, totas prius occupo terras.
13. Navis.
Longa feror velox formosæ filia silvæ,
Innumera pariter comitum stipante caterva:
Curro vias multas, vestigia nulla relinquens.
14. Pullus in ovo.
Mira tibi referam nostræ primordia vitæ.
Nondum natus eram, nec eram tum matris in alvo:
Jam posito partu, natum me nemo videbat.
15. Vipera.

Non possum nasci, si non occidero matrem.
Occidi matrem sed me manet exitus idem.
Id mea mors patitur, quod jam mea fecit origo.
16. Tinea.

Littera me pavit, nec quid sit littera novi.
In libris vixi, nec sum studiosior inde.
Exedi Musas, nec adhuc tamen ipsa profeci.
17. Aranea.

Pallas me docuit texendi nosse laborem.
Nec pepli radios poscunt, nec licia tela.
Nulla mihi manus est, pedibus tamen omnia fiunt.
18. Cochlea.
Porto domum mecum, semper migrare parata,
Mutatoque solo non sum miserabilis exsul,
Sed mihi consilium de cœlo nascitur ipso.
19. Rana.
Rauca sonans ego sum media vocalis in unda;
Sed vox laude sonat, qua se quoque laudet et ipsa :
Cumque canam semper, nullus mea carmina laudat.
20. Testudo.
Tarda gradu lento, specioso prædita dorso,
Docta quidem studio, sed sævo perdita fato,
Viva nihil dixi, quæ sic modo mortua canto.
21. Talpa.
Cæca mihi facies atris obscura tenebris.
Nox est ipsa dies, nec sol mihi cernitur ullus.
Malo tegi terra: sic me quoque nemo videbit.
22. Formica.
Provida sum vitæ, duro non pigra labor),
Ipsa ferens humeris securæ præmia brumæ:
Nec gero magna simul, sed congero multa vicissim.
23. Musca.
Improba sum, fateor; quid enim gula turpe veretur?
Frigora vitabam, quæ nunc æstate revertor :
Sed cito summoveor falso conterrita vento.

24. Curculio. Non bonus agricolis, non frugibus utilis hospes: Non magnus forma, non recto nomine dictus:

A Non gratus Cereri, non parvam sumo saginam. 25. Mus.

292

Parva mibi domus est, sed janua semper aperta.
Exiguo sumptu furtiva vivo sagina.

Quod mihi nomen inest, Romæ quoque consul habebat.
26. Grus.
Littera sum cœli pennas per scripta volantes,
Bella cruenta gerens, volucris discrimina Martis;
Nec vereor pugnas, dum non sit longior hostis.
27. Cornix.
Vivo novem vitas, si non me Græcia fallit;
Atraque sum semper nullo compulsa dolore :
Et non irascens ultro convicia dico.
28. Vespertilio.

Nox mihi dat nomen primo de tempore noctis.
B Pluma mihi non est, cum sit mihi pinna volantis.
Sed redeo in tenebris, nec me committo diebus.
29. Ericius.
Plena domus spinis, parvi sed corporis hospes,
Incolumi dorso telis confixus acutis.
Sustinet armatas segetes habitator inermis.
30. Pediculi.
Est nova notarum cunctis captura ferarum,
Ut, si quid capias, id tu tibi ferre recuses,
Et, quod non capias, tecum tamen ipse reportes.
31. Phoenix.
Vita mihi mors est; morior, si cœpero nasci:
Sed prius est fatum leti, quam lucis origo.
Sic solus Manes ipsos mihi dico parentes.
32. Taurus.

C Mochus eram regis, sed lignea membra sequebar;
Et Cilicum mons sum, sed non sum nomine solo;
Et vehor in cœlis, et in ipsis ambulo terris.

33. Lupus.
Dentibus insanis ego sum, qui vinco bidentes,
Sanguineas quærens prædas victusque cruentos
Multa cum rabie: vocem quoque tollere possum.
34. Vulpes.
Exiguum corpus, sed cor mihi corpore majus.
Sum versuta dolis, arguto callida sensu ;

Et fera sum sapiens, sapiens fera si qua vocatur. 55. Capra. Alma Jovis nutrix, longo vestita capillo, Culmina difficili peragrans sed et ardua gressu, Custodi pecoris tremula respondeo lingua. 36. Porcus. Setigeræ matris fœcunda natus in alvo, Desuper ex alto virides exspecto saginas, Nomine numen habens, si littera prima periret. 37. Mula. Dissimilis patri, matri diversa figura, Confusi generis, generi non apta propago, Ex aliis nascor, nec quicquam nascitur ex me. 38. Tigris. A fluvio dicor, fluvius vel dicitur ex me: Junctaque sum vento, vento velocior ipso, Et mihi dat ventus natos, non quæro maritum. 39. Centaurus. Quattuor insignis pedibus, manibusque duabus,

A

Dissimilis mihi sum, quia sum non unus et unus; Et vehor et gradior, quia me duo corpora portant. 40. Papaver.

Grande mihi caput est, intus sed membra minuta :
Pes unus solus, sed pes longissimus unus:
Et me somnus amat, proprio nec dormio somno.
41. Malva.

Anseris esse pedes similes mihi, nolo negare:
Nec duo sunt tantum, sed plures ordine cernis;
Et tamen hos ipsos omnes ego porto supinos.
42. Bela.

Tota vocor græce, sed non sum tota latine;
Ante tamen mediam cauponis scripta tabernam.
In terris nascor, lympha lavor, ungor olivo.
43. Cucurbita.

Pendeo, dum nâscor: rursus pendendo tumesco.
Pendens commoveor ventis, et nutrior undis.
Pendula si non sim, non sum jam jamque futura.
44. Cepa.

Mordeo mordentes, ultro non mordeo quemquam;
Sed sunt mordentem multi mordere parati :
Nemo timet morsum, dentes quia non habeo ullos.
45. Rosa.
Purpura sum terræ, pulchro perfusa colore,
Septaque, ne violer, telis defendor acutis.
O felix, longo si possem vivere fato !
46. Viola.
Magna quidem non sum, sed inest mihi maxima virtus.
Spiritus est magnus, quamvis in corpore parvo.
Nec mihi germen habet noxam, nec culpa ruborem.

47. Thus. Dulcis odor nemoris flamma fumoque fatigor : Et placet hoc superis, medios quod mittor in ignes, Cum mihi peccandi meritum natura negarit. 48. Myrrha. De lacrymis et pro lacrymis mea cœpit origo. Ex oculis fluxi, sed nunc ex arbore nascor, Lætus honos frondi, tristis sed imago doloris. 49. Ebur. Deus ego sum magnus, populis cognatus Eois. Nunc ego per patres in corpora multa recessi, Nec remanent vires, sed formæ gratia mansit. 50. Fænum. Herba fui quondam viridi de gramine terræ ; Sed chalybis duro mollis præcisa metallo, Mole premor propria, tecto conclusa sub alto. 51. Mola.

Ambo sumus lapides, una sumus, ambo jacemus; Quam piger est unus, tantum non segnis it alter. llic manet inimotus, non desinit ille moveri. 52. Farina. Inter saxa fui, quæ me contrita premebant : Vix tamen effugi totis collisa medullis : Et nunc forma mihi minor est, sed copia major. 53. Vitis. Nolo thoro jungi, quamvis placet esse maritam. Nolo virum thalamo: per me mea nata propago est, Nolo sepulcra pati; scio me submergere terræ.!

54. Hamus. Exiguum corpus, flexu mucronis adunci Fallaces escas medio circumfero fluctu: Blandior, ut noceam; morti præmitto saginam. 55. Acus.

Longa, sed exilis, tenui producta metallo,
Mollia duco levi comitantia vincula ferro :
Et faciem læsis, et nexum reddo solutis.
56. Caliga.

Major eram longe quondain, dum vita manebat :
Sed nunc exanimis, lacerata, ligata, revulsa,
Dedita sum terræ; tumulo sed condita non sum.
57. Clavus caligaris.

In caput ingredior, qui de pede pendeo solo : Vertice tango solum capitis vestigia signo : B Sed multi comites casum patiuntur eumdem. 58. Capillus. Findere me nulli possunt, præcidere multi. Sed sum versicolor, albus quandoque futurus. Malo manere niger: minus ultima fata verebor. 59. Pila. Non sum cincta comis, et non sum compta capillis; Intus enim crines mihi sunt, quos non videt ullus: Meque manus mittunt, manibusque remittor in auras. 60. Serra. Dentibus innumeris toto sum corpore plena : Frondicomam sobolem morsu depascor acuto : Mando tamen frustra, quæ respuo præmia dentis. 61. Pons.

[blocks in formation]

A Una mihi soror est, plures licet esse putentur. De fumo facies, sapientia de mare nata est. 84. Malleus.

C

Non ego de toto mihi corpore vindico vires,
Sed capitis pugua nulli certare recuso.
Grande mihi caput est: totum quoque pondus in ipso.
85. Pistillus.
Contero cuncta simul virtutis robore magno.
Una mihi cervix, capitum sed forma duorum.
Pro pedibus caput est: nam cætera corporis absunt.
86. Strigilis.

Rubea, curva, capax, alienis humida guttis,
Luminibus falsis auri mentita colorem,
Dedita sudori, modico succumbo labori.
87. Balneum.

B Per totas ædes innoxius introit ignis :

Est calor in medio magnus quem nemo veretur. Non est nuda domus, sed nudus convenit hospes.

88. Tessera.

296

Dedita sum semper voto, non certa futuri:
Jactor in ancipites varia vertigine casus,
Nunc ego mosta malis, nunc rebus læta secundis.
89. Pecunia.
Terra fui primo latebris abscondita terræ:
Nunc aliud pretium flammæ nomenque dederunt.
Nec jam terra vocor, licet ex me terra paretur.
90. Mulier geminos pariens.

Plus ego sustinui quam corpus debuit unum.
Tres animas habui, quas omnes intus habebam:
Discessere duæ, sed tertia pene secula est.
91. Miles podagricus.
Bellipotens olim, sævis metuendus in armis
Quinque pedes habui, quos unquam nemo negavit;
Nunc mihi vix duo sunt: inopem me copia fecit.
92. Luscus allium vendens.
Cernere jam fas est, quod vix tibi credere fas est.
Unus inest oculus, capitum sed millia multa.
Qui quod habet vendit, quod non habet, unde parabit?
95. Funambulus.
Inter luciferum cœlum terrasque jacentes
Aera per medium docta meat arte viator:
Semita sed brevis est, pedibus nec sufficit ipsis.
94. Umbra.
Insidias nullas vereor de fraude latenti,

D

Nam Deus attribuit nobis hæc munera formæ,
Ut nemo moveat, nisi qui prius ipse movetur.
95. Echo.
Virgo modesta nimis legem bene servo pudoris.
Ore procax non sum, nec sum temeraria lingua ;
Ultro nolo loqui, sed do responsa loquenti.

Qui nihil ostendit, nisi si quid viderit ante.
69. Clepsydra.

Lex bona dicendi, lex sum quoque dura tacendi.
Jus avidæ linguæ, finis sine fine loquendi,
Ipsa fluens, dum verba flunt, ut lingua quiescat.
70. Puleus.

Mersa procul terris in cespite lympha profundo,
Nonnisi perfossis possum procedere venis,'
Et trahor ad superos alieno ducta labore.
71. Tubus.

Truncum terra tegit, latitant in cespite lymphæ :
Alveus est modicus, qui ripas non habet ullas.
In ligno vehitur medio, quod ligna vehebat.
72. Follis.

Non ego continuo morior, dum spiritus exit;
Nam redit assidue, quamvis et sæpe recedat.
Et mihi nunc magna est animæ, nunc nulla facultas.

73. Lapis.
Deucalionis ego crudeli sospes ab unda,
Affinis terræ, sed longe durior illa.
Littera decedat: volucris quoque nomen habebo.
74. Calx.

Evasi flammas, ignis tormenta profugi.
Ipsa medela meo pugnat contraria fato.
Ardeo de lymphis; mediis incendor ab undis.
75. Silex.

Semper inest in me, sed raro cernitur ignis.
Intus enim latitat, sed solos prodit ad ictus;
Nec lignis, ut vivat, eget, nec, ut occidat, undis.
76. Rotæ.
Quattuor æquales currunt ex arte sorores,
Sic quasi certantes, cum sit labor omnibus unus,
Et prope sunt pariter, nec se contingere possunt.
77. Scale.

Nos sumus, ad cœlum quæ tendimus alta petentes,
Concordi fabrica quas unus continet ordo,
Ut simul hærentes per nos scandatur ad auras.

78. Scopa.
Mundi magna parens, laqueo connexa tenaci,
Juncta solo plano manibus comprensa duabus,
Ducor ubique sequens, et me quoque cuncta sequuntur.
79. Tintinnabulum.

Ære rigens curvo patulum componor in orben.
Mobilis est intus linguæ crepitantis imago;
Non resonat positus, motus quoque sæpe resultat.
80. Conditus potus.
Tres olim fuimus, qui nomine jungimur uno.
Ex tribus est unus, et tres miscentur in uno;
Quisque bonus per se: melior, qui continet omnes.
81. Vinum conversum in acetum.
Sublatum nihil est, nihil est extrinsecus auctum;
Nec tamen invenio, quidquid prius ipse reliqui.
Quod fuerat, non est : cœpit, quod, non erat, esse.
82. Malum.
Nomen habens græcum, contentio magna dearum,
Fraus juvenis pulchri, multarum cura sororum,
Excidium Troja, dum bella cruenta peregi.
83. Perna.
Nobile duco genus magni de gente Catonis.

96. Somnus.
Sponte mea veniens varias ostendo figuras.
Fingo metus vanos nullo discrimine vero.
Sed me nemo videt, nisi qui sua lumina claudit.

97. Monumentum.
Nomen habens hominis post ultima fata remansi :
Nomen inane manet, sed dulcis vita profugit.
Vita tamen superest morti post tempora vitæ.

98. Ancora.

Mucro mihi geminus ferro conjungitur unco.
Cum vento luctor, cum gurgite pugno profundo ;
Scrutor aquas medias, ipsas quoque mordeo terras.
99. Lagena.
Mater erat tellus, genitor fuit ipse Prometheus,

:

(1) Multis verbis de hoc ænigmate explanando dixit Heumannus, qui varias v. d. interpretationes attulit. Heynazius ita explicat: Veteres per digitos numerabant sex significabant omnibus sinistræ præter annularem, seu minimo proximum expansis: septem solo minimo depresso; octo depresso annulari et minimo, seu auriculari. Si ergo auricularem septem exprimentem erigebant, relictus est annularis digitus depressus, ergo numerus senarius. Ceterum in edi

A Auriculaque regunt redimite ventre cavato.
Dum cecidi infelix, mater mea me divisit.
100.

Nunc mihi jam credas, fieri quod posse negatur.
Octo tenes manibus, sed me monstrante magistro,
Sublatis septem reliqui tibi sex remanebunt (1).

VARIORUM NOTÆ.

[ocr errors]

STEPHANI BALUZII TUTELENSIS

NOTÆ

IN LIBRUM DE MORTIBUS PERSECUTORUM.

tione Perionii neque hoc, neque illud ænigma invenitur, quod in ed. Lemairii n. 100 legitur, ut Reusnerus hoc ex illa ed. transcripsisse falso dicatur, Enigma hoc est :

Damus igitur illum ex codice 1297 Bibliotheca Col. bertine (nunc in Biblioth. regia, in-4o, num. 2627 ), qui octingentorum, aut circiter, annorum esse videtur, integrum quidem, sed ab imperita manu scriptum, adeoque pluribus mendis infectum. Atque ea quidem quorum emendatio facilis et obvia erat libere nos emendavimus: sed ea intacta reliquimus, in quibus audacia corrigendi non vacabat periculo. Fortassis alii feliciores erunt. Compositus et absolutus est liber eo anno, quo post extinctos persecutores dulcissimum et pulcherrimum pacis nomen auditum est in Ecclesia Christi, nostrisque hominibus tranquillitas ac loquendi scribendique libertas restituta. Quis enim historiam istiusmodi scri

PATROL. VII.

Cuculus.

Frigore digredior, redeunte calore revertor.
Desero quod peperi; hoc tamen educat altera mater.
Quid tibi vis aliud dicam? me vox mea prodit.

Inter multos ac varios codices manuscriptos, quos B beret in medio atrocissimæ persecutionis? Sane Lacvir litterarum ac litteratorum amantissimus, et in omni genere laudis excellentissimus, Joannes Baptista Colbertus, in publicam studiorum utilitatem ex omni Europa, Asia, Africa comparavit, repertus est unus auro contra æstimandus, in quo continetur Lucii Cæcilii Firmiani Lactantii liber de persecutione, sive de mortibus persecutorum, quo hactenus caruerat Ecclesia. Non facit ille quod plerique solent; qui si veteris cujuspiam scriptoris opus ineditum, quantumvis leve sit ac tenue, nacti fuerint, diligenter occultant, tamquam in tenebris magis eluceat, ut gloriari possint se solos possidere, quod omnes habere vellent; caventque summopere, ne in manus aliorum venire possit. Liberalior excelsiorque est animus illustrissimi viri, quam ut falsa illa gloria teneri possit. Itaque cum intellexisset hunc Lactantii librum extare inter antiquos codices manuscriptos bibliothecæ suæ, satisque compertum haberet quantum hinc utilitatis accederet Ecclesiæ, si vulgaretur, quanquam antea frequenter mandaverat ut, si quid ineditum videretur in eisdem antiquis codicibus, id totum prælo committeretur, tamen ea occasione mandatum dedit speciale, et solita magnitudine animi statim jussit, ut hic Lactantii liber in clarissimam lucem ederetur.

C

tantius libros divinarum Institutionum scripsit furente persecutione, in ipsis ejus initiis, ut ex capite secundo et quarto libri quinti colligitur: sed non emisit, impeditus videlicet rei et temporis necessitate, ut ipse loquitur in principio libri de Opificio Dei. At cum data esset pax, omnisque metus a pectoribus Christianorum depulsus beneficio Constantini M. imperatoris, tum vero Ecclesiastici scriptores indulgentia benignissimi principis usi, animum converterunt ad scribendum : quod antea non erant ausi. Itaque tum Lactantius divinarum Institutionum libros, in quibus loca quædam sparsim reperiuntur, quæ manifesto constat scripta esse post bellum sedatum atque extinctum, recensuit, pleraque addidit, imprimis vero ea, quæ in initiis librorum et in epilogo dicuntur ad Constantinum; quæ perperam nonnulli judicant notha esse, ac supposititia, adeo ut eorum præjudicio fretus Josephus Isæus, qui postremam Lac. tantii editionem Romanam emisit, universa deleverit, quæ in aliis editionibus ad Constantinum scripta leguntur. Et tamen puto non posse vere dubitari quin ea sint Lactantii, cum et ejusdem sint styli cum cæteris ejusdem operibus, et phrases quædam, quæ illic habentur, eædem sint in variis locis istius historiæ, et reliquarum Lactantii lucubrationum. Sed haud dubie duæ antiquitus fuere divinarum Institutionum editiones, una ferme statim post datam Ecclesiæ pacem emissa, cum adhuc Lactantius esset in Bithynia, altera post bellum Cibalense et Mardiense, cum venisset in Gallias propter Crispum Constantini filium. Qui ergo priore editione usi sunt, ca profecto non habuerunt quæ postea de Constantino addita sunt; atque adeo mirum non est ea desiderari in quibusdam exemplaribus. Sed ut redeamus ad librum de mortibus persecutorum, a quo nos abduxit occasio disserendi de tempore quo scripti sunt libri divinarum Institutionum, certum est eum ab Auctore scriptum Nicomediæ in Bithynia, ubi is habitavit per

10

totum illud tempus quo persecutio in Oriente gras- A sentior doctissimis viris Christophoro Browero et sata est, et absolutum fuisse post confectum bellum apud Campum Serenum in Thracia, post quod integra fuit Ecclesiæ pax, profligato, ac paulo post extincto Maximino, homine nostræ religionis inimicissimo. Colligitur illud ex pluribus ejusdem historiæ locis, sed praecipue ex epilogo, in quo Auctor verbis apertissimis innuit hæc scripta a se esse post datam pacem plebi Dei, quæ per annos decem partim vastata, partim dispersa fuerat. Adde quod librum suum nuncupavit illustri regionum illarum confessori Donato, quem etiam compellat in medio operis, et in fine. Hæc enim indicant eos tum simul fuisse, aut certe non magno locorum intervallo disjunctos. Illud etiam diligenter observandum est, eum illa tantum edicta, quæ pro Christianis datá sunt, in hoc opere descripsisse, que proposita Nicomediae sunt, aliorum mentionem non facere: quia nimirum ea tantum refert, quæ ipse proponi vidit, et quorum propterea copiam facile habere potuit.

B

De patria Lactantii video varias esse sententias ; quarum ea infirmior videtur, quæ Firmo Picen: oppido cum ortum contendit, quia Firmianus vocatur. Eam ego præfero, quæ Afrum fuisse censet. Nam et in Africa praeceptore usus est Arnobio; et Nicomediam accitus a Diocletiano, ut illic litteras oratorias doceret, ut ipse scribit, non aliunde venisse videtur, quam ex Africa, cum apud Hieronymum, in libro de viris illustribus legatur, doopzov suum ab Africa Nicomediam usque versibus hexametris descripsisse. Erat autem Nicomediae tempore persecutions, quæ sub Diocletiano universam commovit Ecclesiam; etiam cum data pax est. Nam quae in libro de Mortibus persecutorum dicuntur, de proposita Nicomedia Constitutione Constantini et Licinii, deque adventu Licinii in eam urbem, ea profecto ab alio scribi non potuerunt, quam ab eo qui quæ scriberet oculis usurparet. Cum vero postea Constantinus, post bellum Cibalense, quod confecit anno Christi 304, 8 Idus Octobris, in Thraciam ac Macedoniam profectus es- C set, tum haud dubie Lactantius, ei forte an olim cognitus, e Nicomedia ad eum venit, et postea jussu ejus Gallias petiit, ubi Crispum Constantini filium latinis litteris erudivit. Putavit vir doctissimus Franciscus Chiffletius, Crispum à Lactantio institutum fuisse anno Christi cccx11, eodem nimirum tempore quo primum Constantinus, ut ille ait, mox mater ejus Helena Christum agnovere, fidei nostræ sacramenta edocti ab Eusebio Episcopo Vesuntionensi, et Crispum cum Helena et Lactantio relictum Vesuntione a Constantino, cum is in Italiam profectus est adversus Maxentium. Verum narratio ex qua Chiffletius hane historiam contexuit posterioris ae sequioris sæculi scriptum est, et nullam fidem meretur. Præterea certum est Lactantium adhuc in Bithynia fuisse, cum bellum parabatur adversus Maxentium, et aliquanto post. Venit ergo Lactantius in Galliam (quod etiam placuisse video clarissimo viro Jacobo Gothofredo) anno tantum CCCXV cum pace post pugnam Cibalensem atque Mardiensem constituta inter Constantinum et Licinium, Magnus Gallias repetiit. Rediisse enim illum ad uxorem suam facile colligitur ex Zozimo et Epitome Victoris, ubi scriptum est Constantinum Magni filium, in Arelatensi oppido ante non multos dies editum, factum fuisse Cæsarem com Crispo, et Liciniano Licinii filio, quod contigisse anno Christi cccxvII, Kalendis Martiis, docent Fasti Idatiani. Nam cum pugnatum in Pannonia sit anno CCCXIV exeunte, et ineunte anno CCCXVII natus in Gallia sit Constantinus, Constantini filius, necesse est patrem medio temporis in Gallia fuisse, adeoque illuc rediisse post pacem factam cum Licinio. Qua occasione verisimile est Lactantium, virum omnium suo tempore eruditissimum, Tit Eusebius ait, a Constantino adductum fuisse in Gallias, ut Crispum imbueret cognitione historiæ, et cæterarum bonarum litterarum. Et quidem facile as

Egidio Bucherio, qui tamquam rem certam tradunt, Lactantium Treviris senectutem extremam egisse, cum erudiendo Crispo daret operam, et hic verisimi liter libros divinarum Institutionum ad Constantinum Imperatorem contexuisse. At Chiffletius, honesto et decoro patriæ amore ductus, hunc honorem æqua lance partitur inter Treviros et Vesuntionenses, sic Bucherio concedens Crispum Treviris eruditum a Lactantio fuisse, ut id tamen factum velit etiam Vesuntione. Sed conjectura illa nullum omnino fundamentum habet, præter bonam clarissimi et optimi viri voluntatem, et inclinationem in suos Vesuntionenses. Cæterum Lactantium alibi quam in imperio Licinii fuisse, cum is religioni Christi manifesto contrarius apparuit, adeoque tum in Gallia fuisse, docet ipse ad Constantinum scribens in initio libri primi divinarum Institutionum. Nam malis, inquit, qui adhuc adversus justos in aliis terrarum partibus sæviunt, quanto serius, tanto vehementius idem omnipotens mercedem sceleris exsolvet. Cœpit autem Licinius aperte sævire in Christianos anno CCCXx, ut certis argumentis ostenderunt viri doctissimi. Unde colligi potest Lactantium adhuc eo tempore in humanis fuisse. Imo ultra bunc annum cum produxisse ætatem docere ipse videtur in fine libri quarti divinarum Institutionum, ubi inter varias hæreticorum sectas numerat etiam Arianos. Nam cum illi plene orbi universo non inno tuerint, nisi post habitam Synodum Nicænam, apparet Lactantium superstitem huic Synodo fuisse, si vera est lectio. Scio virum clarissimum et eruditissimum Michaelem Thomasium sustulisse ab eo loco nomen Arianorum, in ea quam curavit Lactantianorum operum editione, et habuisse sententiæ suæ suffragatorem Josephum Isæum. Sed cum illi paucos veleres libros habeant istius suæ sententiæ assertores et vindices, et de novem Vaticanis, duobusque Vallicellana bibliothecæ, quod hanc clausulam ha beant, fidem faceret illustrissimus Cardinalis Baronius; cum scirem præterea anum Bononiensem, quem et Thomasius, et Latinus Latinius viderunt, tum etiam quatuor bibliothecæ Regiæ, sive Colbertinos, et veteres editiones, eas nimirum, quæ Thomasianam antecesserunt, cum scirem', inquam, tot veteres codices et editiones mentionem hic facere Arianorum, et pauca admodum exemplaria vetera proferri, in quibus hoc nomen non extet, præ multitudine eorum, que illud habent, non invitus assentiebar cidem Baronio Thomasium reprefiendenti, quod contra omnium fere veterum exemplarium et editionum fidem, textum Lactantii corruperit, nulla, vel levi addita ratione cur id fecisset. Sed nune, dum mecum repeto codices qui Arianos commiscent haereticis a Lactantio commemoratis non esse admodum veteres, duos vero bibliotheca Regix signatos 3735 et 3736 sane vetustissimos et optimos, tum etiam vetustissimum illum Bononiensem, quo Thomasius utebatur, nullam eorumdem Arianorum mentionem facere, dubitare cogor num retinenda sit emendatio ejusdem Thomasii contra tot exemplarium manuscriptorum fidem, cum certum sit in istiusmodi rebus multitudinem testium, qui per imperitiam temeritatemque Scriptorum falsi fictique esse possunt, cedere inter dum debere dignitati et auctoritati paucorum antiquiorum. Utcumque se res habeat, cum constet Lactantium in extrema senectute præceptorem Crispi fuisse, necesse est illum circa ea tempora mortuum, quibus Constantinus vicennalia sui imperii celebra vit. Accideritne illius mors Augustæ Trevirorum, an alibi, exploratum non est. Ego huc valde inclino, ut cum Bucherio sentiam, eum in civitate illa et extinctum, et sepultuin esse, cum id extrema illius senectus, quam illum egisse in Gallia docet Hieronymus, facile persuadeat.

D

Lucii Cæcilii. In veteri codice ita simpliciter conceptus est titulus istius operis : Lucii (vel potius Lycii) Cæcilii. Incipit liber ad Donatum confessorem, de mortibus per

« PoprzedniaDalej »