Obrazy na stronie
PDF
ePub

tibus infligeret, exilierunt oculi ejus de caveis. Tune demum, amisso visu, Deum videre cœpit candidatis ministris de se judicantem. Exclamabat ergo sicut ii qui torqueri solent; et non se, sed alios fecisse dicebat. Deinde, quasi tormentis adactus, fatebatur, Christum subinde deprecans, et plorans ut suimet misereretur. Sic inter gemitus, quos tamquam cremaretur, edebat, nocentem spiritum detestabili genere mortis efflavit.

iter obstruere conatus est; et inde dextrorsum per- A multos gravesque cruciatus, cum caput suum parierumpentibus omnia victoribus, Tarsum postremo confugit. Ibi cum jam terra marique peteretur, nec ullum speraret refugium, angore animi ac metu confugit ad mortem, quasi ad remedium malorum quæ Deus in caput ejus ingessit. Sed prius cibo se infersit, ac vino ingurgitavit, ut solent hi qui hoc ultimo se facere arbitrantur. Et sic hausit venenum. Cujus vis, referto stomacho repercussa, valere non potuit in præsens, sed in languorem malum versa pestilentiæ similem, ut diutius protracto spiritu cruciamenta sentiret. Jam sævire in eum cœperat virus; cujus vi cum præcordia ejus furerent, insustentabili dolore usque ad rabiem mentis elatus est, adeo ut per dies quatuor insania percitus, haustam mani

L.

Hoc modo Deus universos persecutores nominis sui debellavit, ut eorum nec stirps, nec radix ulla remaneret. Nam Licinius summa rerum potitus, in

bus terram velut esuriens devoraret. Deinde post B primis Valerium, quem Maximinus iratus nec post fu

Iter obstruere. Licinio nimirum.
Dextrorsum. Ms., detrorsum.
Ibi. In ms., Hibi, mendose.

VARIORUM NOTÆ.

Peteretur. Hand secus Lactantium scripsisse credo cum doctissimo Grævio; neque prolixius verbum patitur vacuum ms. codicis spatium, quod vix est 5 aut 6 litterarum post primam litteram p, nec sine compendio, ita ut scriptum fuerit, petelur, loco peteretur.

Prius cibo se infersit, ac vino ingurgitavit, ut solent hi, etc. Exempla sunt apud Florum, l. 1, c. 18 et 4, 2 et 12. Ad hunc locum mirum in modum facit alter Lactantii de Vita Beata lib. vit ult,: Quanto quisque annis in senectutem vergentibus appropinquare cernit illum diem, quo sit ei ex hac vita demigrandum, cogitet quam purus abscedat, quam innocens ad judicem veniat; non ut faciunt quidam cæcis mentibus nixi, qui jam deficientibus corporis viribus, in hoc admonentur C ultima necessitatis, ut cupidius, ut ardentius hauriendis libidinibus intendant.

Et sic. Id est, et deinde.

Hausil venenum. Non itaque periit morte simplici, ut tradit Epitome Victoris.

Repercussa. In ms. repercussus, mendose.

In

præsens. Id est, tempore tunc præsenti. Versa. In ms. verso.

Cujus vi, cum præcordia ejus furerent. Furerent, in ms. furens sed error, ut puto, Amanuensis, pro furerent. Editi vero habent, cujus vis cum præcordia ejus ureret forte etiam satis bene. Nihil quantum possumus mutamus, et quod fieri potest per parvam mutationem, id potissimum eligimus, dummodo sensum optimum eliciamus. Furerent vi morbi, recte dici potest, id est, vi morbi adurerentur.

Insustentabili. Viri docti ignorare se fatentur, quis ita olim ante hunc auctorem nostrum fuerit locutus. Lactantius ipse est, qui Divin. Institut. lib. VII, cap. 16, ait : insustentabilli dominatione vexabit orbem. Porro insustentabilis est intolerabilis. Quis non sibi persuadeat Lactantium istius quoque libelli esse parentem? Insustentabili dolore. Offendo quoque in Vulg. Versione, Orat. Manass. Libro II. Paralipp. cap. XXXVI. Adjunctæ : Quia importabilis est magnificentia gloriæ tuæ, et insustentabilis ira comminationis tuæ.

BUN.

Insania percitus. Ita nos emendavimus, cum in codice veteri scriptum sit, insania percutis. Lactantius, lib. 1 Instit. cap. 9: Idem furore atque insania percitus, uxorem suam cum liberis interemit. BALUZ. Haustam manibus terram. Id est, effossam. Cæsar, libr. v de B. Gall. c. 42: Manibus sagulisque terram exhaurire cogebantur. Statius, lib. Theb. v. 50: Haustaque arena, id est, accepta. Vid. Schol. et Barth., p. 685.

...

BUN.

Caput parietibus infligeret. Hoc est unum ex detestabilibus, ut in tertia Tusculana Çicero vocal, ge

D

neribus lugendi. Vide Casauboni notas in Julium Capitolinum.

Exilierunt oculi. Idem scribit Eusebius, lib. Ix Hist. Eccles., cap. 10, et lib. 1 de Vita Constantini, cap. 59; item Eutychius, Theophanes et Anastasius. Meminit etiam D. Chrysostomus, Oratione in S. Babylam, et S. Hieronymus in Zachariam, ut videbimus not. I ad cap. 50. BALUZ.

Candidatis ministris. Id est, Deum circumdatum candidatis ministris, sive, angelis suis. Vide Paulum Bauldri ad hunc locum.

Fatebatur. Adde, se fecisse.
Plorans. Heuman., Implorans.

Nocentem spiritum detestabili genere mortis efflavit. Maximinus periit eo anno quo pax data est Ecclesiæ, quo etiam Lactantius finem imposuit huic operi, atque persecutio cœpit anno 303, exeunte Februario. Luce igitur clarius est Maximinum extinctum fuis-e anno 313, qui decimus annus erat a cœpta persecutione. BALUZ.

Persecutores.... debellavit. Lactantius, lib. vit Institut., cap. 26: Illi enim, qui ut impias Religiones defenderent, cœlestis ac singularis Dei cultum tollere voluerunt, profligati jacent." Eadem observant Euse. bius in libro i de Vita Constantini, cap. 3, Auctor Fragmenti de Constantio Chloro, p. 475, et Hieronymus in caput xiv Zachariæ. Adeatur, si lubet, Baluzius.

I

Stirps. Ms., stirpis.

Radix. In ms. radis.

:

Valerium, quem. Ita ms. Valerium scilicet Valentem, de quo anno 306 num. 15, sic loquitur Pagius. Eodem tempore quo Alexander, qui Præfecti Pratorii Africa munere fungebatur, apud Carthaginem imperator fit, Valens imperator creatur, inquit Victor in Epitome, qui postquam Maximini mortem narravit, subjungit Valens a Licinio morte mulctatur. De hoc Valente loquitur Lactantius, libro de Mortibus Persecutorum, cap. 50, ut primus omnium observavit eruditiss. Abbas Ludovic. Du Four de Longuerue, in litteris ad Pagium scriptis; ibi Lactantius de Maximini morte ait: Licinius summa rerum potitus, in primis Valerium, quem Maximinus iratus nec post fugam quidem, cum sibi videret esse pereundum, fuerat ausus occidere, necari jussit. Nec dubitari potest quin Va lerius ille idem sit cum Valente a Victore memorato, cum Goltzius inter nummos triginta Tyrannorum, qui imperante Gallieno Rempublicam Romanam afflixere, hunc referat: AYT. K. HOY. OYAAEP. OYAAENC. CEB. L. A. id est, Imperator Cæsar Publius Valerius Valens Augustus Anno primo. PAGIUS. Attamen cum doc!. Cupero aliisque criticis Baluzius secundis curis legit Valeriam quam. Huic assentit Bunemannus. Iratus. Scilicet ob negatum sibi matrimonium, legendo supra Valeriam.

taculo et miseratione tanti casus ad supplicium, et, amputatis capitibus, corpora earum in mare abjecta sunt. Ita illis pudicitia et conditio exitio fuit.

LII.

gam quidem, cum sibi videret esse pereundum, fue- A pœnas dedit. Ductæ igitur mulieres cum ingenti specrat ausus occidere; item Candidianum, quem Valeria ex concubina genitum ob sterilitatem adoptaverat, necari jussit. Mulier tamen, ut eum vixisse cognovit, mutato habitu, comitatui ejus se miscuit, ut fortunam Candidiani specularetur; qui quia Nicomediæ se obtulerat, et in honore haberi videbatur, nibil tale metuens, occisus est. Et illa, exitu ejus audito, protinus fugit. Idem Severi filium Severianum, jam ætate robustum, qui fugientem Maximinum fuerat ex acie sequutus, tamquam post obitum ejus de sumenda purpura cogitasset, capitali sententiæ subjectum interemit. Qui omnes Licinium jam pridem, quasi malum metuentes, cum Maximino esse maluerant, præter Valeriam, quæ volens Licinio in omnes Maximiani hæreditates jure suo cedere, idem B Maximino negaverat. Ipsius quoque Maximini filium, tum maximum, agentem in annis octo, et filiam septennem, quæ desponsa fuerat Candidiano, extinxit. Sed prius mater eorum in Orientem præcipitata est. Ibi sæpe illa castas fœminas mergi jusserat. Sic omnes impii vero et justo judicio Dei eadem quæ fecerant receperunt.

LI.

[ocr errors]

Valeria quoque per varias provincias quindecim
mensibus plebeio cultu pervagata, postremo apud
Thessalonicam cognita, comprehensa cum matre
VARIORUM

Item Candidianum. Ms., idem Candidianum.
Mulier tamen, ut eum vixisse cognovit. Ita ms. Vide
Columbum et Paulum Bauldri. Mulier, id est, Va-
leria.

Qui quia. In ms. deest qui.
Exitu. Id est, morte.

Præter Valeriam. Ms., præ Valeria.

Volens. Doctiss. Cuperus legendum esse censet nolens. Ms., volenti. - Cupero assentit Buneman. et lectionem sequentem exhibet. Quæ nolens Licinio. Ms. quæ volenti Licinio. Non male, ut censet Nurrius, p. 272, hunc sensum eliciens Licinium voluisse in omnes invadere Galerii hæreditates, atque idcirco Valeriam confestim ab eo fugisse, ut ad Maximinum, qui uxorem habebat, sese tutius reciperet. Buneman. In omnes. Ms., in omnid.

Maximini filium, tum Maximum. Pro tum est suum in ms. Maximum. Adde natu.

Mater eorum. Uxor Maximini, cujus nomen ignotum est.

In Orientem præcipitata est. Ita ms. Plerique conjecerunt rescribendum esse in Orontem, quia constat fluvium in hoc loco designari: quod pluribus argumentis erudite profecto ostendit clarissimus Cuperus. Quia tamen et ipse tradit nonnullos veteres Orientem vocasse eum fluvium, quem reliqui vulgo dicunt Orontem, nolui textum immutare.

Est. Deest in ms.

Ibi sæpe illa. Ita ms., non, ille.

Plebeio cultu. Id est, plebeio habitu.

Cum matre. Prisca scilicet, uxore Diocletiani.
Illis. In ms. Illic.

Ita illis pudicitia et conditio exitio fuit. Ms., conditioni, mendose. Exitio fuit, quia et Licinio et Maximino Valeria nubere recusavit. TOLLIUS. Pars igitur pudicitiæ eo quoque sæculo habebatur, verbi gratia, in mulieribus, unius tantum viri fuisse uxores. Suo enim evo Tertullianum cum Montanistis monogamiam in utroque sexu requisivisse omnibus notum est ex ejus libro de Monogamia. Observandum

Quæ omnia secundum fidem (scienti enim loquor), ita ut gesta sunt mandanda litteris credidi; ne aut memoria tantarum rerum interiret, aut, si quis historiam scribere voluisset, corrumperet veritatem, vel peccata illorum adversus Deum, vel judicium Dei adversus illos reticendo. Cujus æternæ pietati gratias agere debemus, qui tandem respexit in terram, quod gregem suum partim vastatum a lupis rapacibus, partim vero dispersum, reficere ac recolligere dignatus est, et bestias malas extirpare, quæ divini gregis pascua protriverant, cubilia dissipaverant. Ubi sunt modo magnifica. illa et clara per gentes Joviorum et Herculiorum cognomina, quæ primum a Dioclete ac Maximiano insolenter assumpta, ac postmodum ad successores eorum translata, viluerunt? Nempe delevit ea Dominus, et erasit de terra.

Celebremus igitur triumphum Dei cum exultatione, victoriam Domini cum laudibus frequentemus, diurnis nocturnisque precibus celebremus; celebremus, ut pacem post annos decem plebi suæ datam confirmet in sæculum. Tu præcipue, Donate charissime, qui a Deo mereris audiri, Dominum deprecare, ut NOTÆ.

C interim, conditionem quam hic noster memorat, æqualiter quidem matri et filiæ, seu, quod idem est, Prisce et Valeria convenire: verum addita pudicitiæ mentio specialiter pertinet ad Valeriam. BAULDRI. Miror Lactantium non dixisse fuisse Valeriæ exitio sacrificia, quibus cogente Diocletiano patre suo polluta fuerat, Christiana cum esset, cap. 15. Tor

D

[ocr errors]

NARD.

Fidem, scienti enim loquor, ita, etc. Ms. habet se· cundum finem scienti enim loquor ita, etc. Editi vero habent secundum fidem scientium loquor, ita, etc., sed male. Nil mutandum puto, nisi finem, cujus loco scribimus fidem. Scienti enim loquor, duas inter parentheses. Hic autem Donatum alloquitur auctor noster sub finem libri, sicut initio fecit; et ita recte procedit oratio. Donatus enim pars ipse persecutionis fuerat, cum in eum per plures annos sævierint persecutores. Miror ergo hanc lectionem tam facileni, tam promptam, non fuisse subodoratam a prioribus hujusce libri editoribus.

Interiret. In ms., interire.

Corrumperet veritatem. In ms., præmittitur non ; sed male.

Peccata. In ms., specta.
Adversus. In ms., adversos.

Eterna. Heuman. legit paternæ.

Pietati, In ms., pietatis. Pietati vero, id est, benignitati, clementiæ.

Bestias malas. Tyrannos, christianorum persecutores, de quibus supra in not. ad hujus libri caput 2 : Et bestias malas. Et deest in ms.

Magnifica. Ms., magnificentia, vitiose.

Viluerunt. A vilesco. In ms. viguerunt: sed minus bene.

Ea. In ms., eam.

Celebremus. Bis in ms. repetitur verbum istud : ideo bis illud scribimus; et eo loci non parum ad elegantiam confert.

misericordiam suam servet æternam famulis suis A diaboli a populo suo arceat ; ut florescentes Ecclesias propitius ac mitis; ut omnes insidias atque impetus perpetua quiete custodiat.

VARIORUM NOTÆ.

Eternam. Ita lego cum erud. Boherello aliisque viris doctis, pro et tam, quod est in ms. Forte primo scriptum erat et nam, quod breviatis litteris est æternum. Ut florescentes Ecclesias perpetua quiete custodiat. Sic lego hunc locum a Baluzio ipso emendatum in

indice erratorum suæ editionis, aliisque post illum. In ms. est, ut florescentes Ecclesiæ perpetuæ quiete custodiat, mendose; vel recte, juxta Heinsium et Grævium legeres, ut florescentis Ecclesiæ perpetuam quietem custodiat.

LACTANTII FIRMIANI

FRAGMENTA (a).

Eupolim, Cratinum, Aristophanem, ut præfatum est. Mensuram esse in fabulis, h. e. pérpov, Terentii et Plauti ac cæterorum comicorum et tragicorum dicant hi, Cicero, Scaurus, Firmianus. Rufinus grammaticus de metris comicis, p. 2712 s. Putsch.

I. Timor, amor, lætitia, tristitia, libido, concupis- metris versibus constant, Nostri enim veteres comocentia, ira, miseratio, zelus, admiratio, hi motus B dia scriptores in modulandis fabulis sequi maluerunt animi, vel affectus a Domino ab initio hominis exsistunt conditi, et naturæ humanæ utiliter et salubriter sunt inserti, ut per eos ordinate et rationabiliter regendo se homo, virtutes bonas viriliter agendo exercere possit, per quas a Domino perpetuam accipere vitam juste meruisset. Hi namque animi motus intra fines proprios coarctati, hoc est in bona parte positi, in præsenti virtutes bonas et in futuro æterna præmia parant; extra metas vero suas affluentes, hoc est in malam partem declinantes, vitia et iniquitates exsistunt et æternas pœnas pariunt. V. Muratorii Antiqu. ital. med. ævi I, p. 849.

II. Nostra quoque memoria Lactantius de metris, pentameter, inquit, et tetrameter. Maxim. Victorin. de carmine heroico, c. 5, p. 1957. Putsch. (ef. Hieron. Ċ catal. c. 80 habemus et alium librum, qui inscribitur Grammaticus).

III. Firmianus ad Probum de metris comœdiarum sic dicit: Nam quod de metris comœdiarum requi sisti, et ego scio plurimos existimare, Terentianas vel maxime fabulas metrum non habere comœdiæ græcæ, i. e. Menandri, Philemonis, Diphili, qui tri

(a) Fragmentum de extremo judicio (Nullus vel negat vel dubitat.... esse ventura), quod Steph. Baluzius in c. Colbert. 1095, libro vir Institutionum subjunctum invenerat et Lactantio tribuerat, Augustini est, de Civit. Dei xx, c. 30. Legitur etiam in quibusdam aliis codd. ut Kell. Augustini nomine adjecto idque vir quidam pius subjecit, ut lector ab erroribus Lactantii de regno millenario caveret.

Adduco præterea de epistolis Lactantii deperditis hæc Damasi et Hieronymi testimonia: Fateor tibi, eos quos mihi jampridem Lactantii dederas libros, ideo non libenter lego, quia et plurimæ epistolæ ejus usque ad mille spatia versuum tenduntur, et raro de nostro dogmate disputant: quo fit, ut et legenti fastidium generet longitudo, et si qua brevia sunt, scho

IV. Lactantii nostri quæ in tertio ad Probum volumine de hac gente opinatus sit verba ponemus. Galli, inquit, antiquitus a candore corporis Galatæ nuncupabantur; et Sibylla sic eos appellat. Quod significare voluit poeta cum ait: Tum lactea colla Auro innectuntur (Virg, Æn. vin, 660 s.), cum posset dicere candida. Hinc utique Galatia provincia, in quam Galli aliquando venientes, cum Græcis se miscuerunt. Unde primum ea regio Gallogræcia, post Galatia nominata est. Nec mirum si hoc ille de Galatis dixerit, et occidentales populos tantis in medio terrarum spatiis prætermissis, in orientis plaga consedisse memorarit. Hieronym, commentar. in ep. ad Gal. 1. 1, Opp. ed. Vallars. vii, 1, p. 426. (Hie• ron. de viris ill. c. 80: habemus ad Probum epistolarum libros quatuor.)

-

lasticis magis sunt apta, quam nobis, de metris et regionum situ et philosophis disputantia (al. disputan. tibus). (Damas. ep. ad Hieron xxxv. Opp. Hier. ed. Vallars. 1, 1, p. 159). ‹ Multi per imperitiam scriptu rarum, quod et Firmianus in octavo (Vallars, rescribit altero) ad Demetrianum epistolarum libro facit, asserunt sp. s. sæpe patrem, sæpe filium nominari; et cum perspicue in trinitate credamus, tertiam personam auferentes, non substantiam ejus volunt esse, sed nomen. (Hieron, in ep. ad Gal. iv, 6., add. ei. ad Pammach. et Ocean. ep. LXXXIV. ed. Vallars 1, 1, p. 528, de v. ill. c. 80: habemus... ad Demetrianum auditorem suum epistolarum libros duos.)

Q. F. FRITZSCHE.

5

10

INCERTI AUCTORIS PHOENIX

LACTANTIO TRIBUTUS.

Est locus in primo felix oriente remotus,
Qua patet æterni maxima porta poli;
Nec tamen æstivos, hyemisque propinquus ad

Sed qua Sol verno fundit ab axe diem. Illic planities tractus diffundit apertos :

[ortus;

Nec tumulus crescit, nec cava vallis hiat.
Sed nostros montes, quorum juga celsa pu-
Per bis sex ulnas eminet ille locus. [tantur,
Ilie Solis nemus est: stat consitus arbore multa
Lucus perpetuæ frondis honore virens.
Cum Phaethontais flagrasset ab ignibus axis,
Ille locus flammis inviolatus erat.

Et cum diluvium mersisset fluctibus orbem,
Deucalionæas exuperavit aquas.

45 Non hue exangues morbi, non ægra senectus,
Nee mors crudelis, nee metus asper adit;
Nee seelus infandum, nce opum vesana cupido,
Aut Mars, aut ardens eædis amore furor.
Luctus acerbus abest, et egestas obsita pannis,
Et cura insomnes, et violenta fames.

20

A Non ibi tempestas, nec vis furit horrida venti;
Nee gelido terram rore pruina tegit.

Nulla super campos tendit sua vellera nubes ;
Nec cadit ex alto turbidus humor aque.

25 Sed fons in medio est, quen vivum nomine
[dicunt,

30

B
35

Perspicuus, lenis, duleibus uber aquis. Qui semel erumpens per singula tempora [mensum,

Duodecies undis irrigat omne nemus.

Hie genus arboreum procero stipite surgens,
Non lapsura solo mitia poma gerit.

Hoc nemus, hos lucos avis incolit unica
Unica, sed vivit morte refecta sua. [hoenix:
Paret, et obsequitur Phœbo memoranda satelles :
Hoc natura parens munus habere dedit,
Lutea cum primum surgens aurora rubescit,
Cum primum rosea sidera face fogat :
Ter quater illa pias immergit corpus in undas;
Ter, quater e vivo gurgite libat aquam.
Tollitur, ac summo consedit in arboris alta

ANNOTATIONES.

Incerti auctoris. Carmina hæc, quæ in libris im C pressis Lactantio tribuuntur, in nullis antiquis codicibus inveni. Ea tamen legimus in ms. Sangermanensi, etsi non antiquo Phoenicis carmina Lactantii non creduntur,saltem christiani,quamvis sint ab elegantissimo aliquo poeta scripta, quem tamen certo credo non fuisse christianum. Nam Phoenicem nominat Solis sacerdotem; et sic de nemore illo loquitur, et de Phoebo, tamquam ille revera sit deus, et habeat nemus illud charissimum, ac sibi dicatum. Carmina autem illa de resurrectione, sive de pascha, quod ad elegantiam spectat, cum illis de Phœnice comparari non possunt; et ex ipsis apparet manifeste non eumdem fuisse eorum auctorem. Hæc vero inter opuscula Venantii Fortunati, poeta christiani, quæ sunt in bibliotheca Vaticana, ab optimo et litterato viro Antonio Girona admonitus, inveni; de quibus postmodum aliqua annotabo. Illius tertii poematis, de Passione Domini, nullum vestigium usquam invenire potui in quo tamen non multi errores reperiuntur, ut diligentia emendationis in eo non valde fuerit necessaria. THOMAS. Eras- D mus non inconcinna esse carmina Phoenicis judicat, sed nemo potest affirmare esse Lactantii: de iis enim non loquitur Hieronymus, ubi agit de Auctoris nostri operibus. Nicolaus Heinsius Lactantii genuinum in eo foetum agnoscit et prædicat.

Phoenix. Tota hæc Phoenicis historia inter fabulas annumeranda est. Noluimus tamen omittere, ne aliquid desit huic nostræ Editioni; atque hæc Carmina contulimus cum ms. Sangermaneusi.

Vers 1. Primo oriente. Id est, in Arabia, ubi fabulantur Phoenicem habitare. Multi tamen apud Indos sedem statuisse Phonicem dicunt: qua de re Ausonius et Claudianus.

Vers. 2. Qua patet. Lege apud Ovidium initio 11 libri Metamorphos. Regiæ solis descriptionem elegantissi

[blocks in formation]
[blocks in formation]

Est curvo anfractu valles accommoda frauði.

Vers. 9. Stat. Sic legunt Nicol. Heinsius et Henmannus. Alii editi legunt el.

Vers. 10. Honore virens. Quia frondes sunt honor et pulchritudo arboris. Ms. Sangerman. et editi 1472, 1478, 1497, et alii legunt virens; editi vero vulgares legunt viret.

Vers. 11. Phaethontais. De hac fabula vide Ovidium, lib. n Metamorph.

Vers. 14. Exuperavit aquas. Quod falsum est, si intelligatur de diluvio universali, quod exuperavit etiam altissimos montes. Attamen de solo Deucalionis diluvio hic agitur, quod universale non fuit.

Vers, 45, luc. Ita editio Aldina: verum editi 1472, 1478, 1497, et 1515 legunt hunc.

Ibidem. Exangues morbi. Morborum vulgare epitheton. Sic Ovid. lib. xv Metamorp.:

Pallidaque exangui squallebant corpora morbo.
Vers 18. Aut Mars, etc. Ms. Sangerman. legit

Aut metus, aut ardens cedit amore furor, idque minus bene; nam de metu jamjam locutus est. Vers. 22. Rore pruina tegit. De roris et pruinæ differentia vide Aristotel. in Meteorologicis, lib. 1, cap. 10.

Vers. 25. Sed fons, etc. Hic fons multis nominibus illustratur; vivus enim est, perspicuus, lenis, dulcis. Vers. 27. Mensum. Pro mensium.

Vers. 31. Unica. Sic de Phoenice; unde proverbium, Phoenice rarior.

Vers. 32, Sed vivit. De hoc vide infra Enigma Xxx, ubi de Phœnice ait, vita mihi mors est, etc. De Phoenicis resurrectione vide Ovidium in Metamorph., et Tzetzem, in varia historia.

Vers. 33. Obsequitur Phœbo. Credidit antiquitas aves, sicut et arbores, diis esse sacratas: sic Aquila Jovi; Columba Veneri; ita et Phoebo Phoenix.

40

Vertice, quæ totum despicit una nemus:
Et conversa novos Phœbi nascentis ad ortus,
Expectat radios, et jubar exoriens.
Atque ubi sol pepulit fulgentis limina portæ,
Et primi emicuit luminis aura levis ;

45 Incipit illa sacri modulamina fundere cantus,
Et mira lucem voce movere novam :
Quam nec Ædoniæ voces, nec tibia possit
Musica Cyrrhæis assimilare modis.
Sed neque olor moriens imitari posse putatur,

50

Nec Cyllenææ fila canora lyræ.

Postquam Phoebus equos in aperta refudit olympi,

Atque orbem totum protulit usque means ;
Illa ter alarum repetito verbere plaudit
Non errabilibus nocte dieque sonis.

55 Atque eadem celeres etiam discriminat horas;
Igniferumque caput ter venerata, silet:
Antistes nemorum, et luci veneranda sacerdos,
Et sola arcanis conscia, Phoebe, tuis;
Quæ postquam vitæ jam mille peregerit annos,
Ac se reddiderint tempora longa gravem;
Ut reparet lapsum fatis urgentibus ævum,
Assueti nemoris dulce cubile fugit.
Cumque renascendi studio loca sancta reliquit;
Tunc petit hunc orbem, mors ubi regna tenet.

60

280

A 65 Dirigit in Syriam celeres longæva volatus;
Phoenicis nomen cui dedit ipsa Venus;
Secretosque petit deserta per avia lucos,
Hic ubi per saltus silva remota latet.
Tum legit aerio sublimem vertice palmam,
Quæ gratum Phoenix ex ave nomen habet;
Et qua nulla nocens animans perrumpere possit,
Lubricus aut serpens, aut avis ulla rapax.
Tum ventos claudit pendentibus Æolus antris,
Ne violent flabris aera purpureum;

70

75 Neu concreta Noto nubes per inania cœli Summoveat radios solis, et obsit avi. Construit inde sibi seu nidum, sive sepul[chrum;]

B

80

Nam perit, ut vivat : se tamen ipsa creat. Colligit hinc succos et odores, divite silva

Quos legit Assyrius, quos opulentus Arabs; Quos aut Pygmeæ gentes, aut India carpit, Aut molli generat terra Sabæa sinu. Cinnama dehinc, auramque procul spirantis

[blocks in formation]

ANNOTATIONES.

Vers. 40. Despicit. Quia quodammodo aliæ arbores huic sunt inferiores.

Vers. 44. Aura levis. Sic Ovidius:

[blocks in formation]

eas quas fert Syria, Plinius numerat, scilicet lib. xı, cap. 4. Vers. 71. Et qua nulla nocens animans, etc. Sic haC bet ms. Sangerman. Editi vulgares legunt:

Vers. 53. Illa ter alarum., etc., usque ad Antistes nemorum. Ms. Sangerman. sic legit quatuor ista car- D

mina:

Illa ter alarum repetito verbere plaudit,
Igniferumque caput ter venerata, silet.
Atque eadem celeres etiam discriminat horas
Non errabilibus nocte dieque sonis.

Sed minus benc, ut puto. Celeres horas; horas enim solis comites facit Ovidius.

Vers. 59. Jam mille peregerit annos. Sic etiam Claudianus ad mille annos vitam Phoenicis producit; Plinius vero tantum ad 660, quamvis id fabulosum putet alii etiam breviorem statuunt terminum.

Vers. 61. Lapsum fatis. Sic emendavimus cum Gallæo et ex ms. Sangermanensi: editi habebant lassum spatiis sed sine sensu.

Vers. 66. Venus. Sic Heumann. legit. Ea culta erat in Syrophonice. In editis est vetus.

Vers. 69. Sublimem Palmam. Quam arborem inter

Quam nec dente nocens animal perrumpere possit. Heuman. vero,

In quam nulla nocens animans perrumpere possit, cum editis 1472, 1478, 1513 et 1515, quod concordat cum nostra lectione.

Vers. 74. Flabris. Id est, flatibus.

Ibidem. Purpureum aera. Forte intelligit matutinas horas, quas auroram vocamus.

Vers. 75. Noto. Ventus iste nubes colligit. Verum a Plinio astuosus appellatur.

Ibidem. Per inania cœli. Id est, mediam aeris regionem.

Vers. 77. Sepulcrum. De sepulcro quod sibi Phonix condit, vide Claudianum in Epigram. his verbis: Arentes tepidis de collibus eligit herbas, Et cumulum texens pretiosa fronde Sabæum, Componit, bustumque sibi partumque futurum. Vers. 80. Opulentus Arabs. Sic de Arabibus Horatius:

Olia divitiis Arabum liberrima cantat.

Id tamen intellige de Arabia felici.

Vers. 81. Pygmeæ gentes. Quas veteres quidam ponunt in India, alii ultra Arabiam : sed quæ de hac gente narrantur fabulæ sunt.

Vers. 82. Terra Sabea sinu. Sic Virgil. lib. 1 Georg.
India mittit ebur, molles sua thura Sabæi.

Vers. 83. Cinnama. Versum istum sic legit ms. Sangerm.:

Cinnamum hic avisque procul spirantis amomi.

Vers 85. Casiæ mitis. Casia veterum non eadem est ac recentiorum.

« PoprzedniaDalej »