Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

Lalendas novembris; et quinquennalia terminaban- A magna Senatus populique Romani lætitia susceptus

tur. Commonitus est in quiete Constantinus, ut cœJeste signum Dei notaret in scutis, atque ita prælium committeret. Fecit ut justus est, et tranversa X littera, summo capite circumflexo, Christum in scutis notat. Quo signo armatus exercitus capit ferrum. Procedit hostis obviam sine imperatore, pontemque transgreditur. Acies pari fronte concurrit. Summa vi utrinque pugnatur. Neque his fuga nota, neque illis. Fit in urbe seditio, et dux increpitatur, velut desertor salutis publicæ. Tumque repente populus (Circenses enim natali suo edebat), voce subclamat, Constantinum vinci non posse.

Qua voce consternatus proripit se, ac vocatis quibusdam Senatoribus, libros Sibyllinos inspici jubet, in quibus repertum est, illo die hostem Romanorum B tellexit nuptiarum solemnibus occupatos, exercitum

Constantinus, rebus in Urbe compositis, hyeme proxima Mediolanum contendit. Eodem Licinius ad. venit, ut acciperet uxorem. Maximinus ubi eos in

esse periturum. Quo responso in spem victoriæ inductus procedit, in aciem venit. Pons a tergo ejus scinditur. Eo viso, pugna crudescit, et manus Dei supererat aciei. Maxentianus proterretur; ipse in fugam versus properat ad pontem, qui interruptus erat, ac multitudine fugientium 'pressus, in Tiberim deturbatur. Confecto tandem acerbissimo ello, cum

movit e Syria, hyeme quam cum maxime sæviente, et mansionibus geminatis, in Bithyniam concurrit, debilitato agmine. Nam maximis imbribus, et nivibus, et luto, et frigore, et labore jumenta omnis generis amissa sunt, quorum miserabilis per viam strage speciem jam futuri belli, et similem cladem militibus nuntiabat. Nec ipse intra fines suos moratus

VARIORUM NOTÆ.

Dies, quo Maxentius imperium ceperat... 6 kalend. novemb., etc. Maxentius, ut ex Lactantio liquet, 6 kalend. novemb. id est, 27 octob. imperator Rome appellatus est. Maxentium vicit Constantinus 6 kalend. novemb. auctore eodem Lactantio.

Commonitus in quiete. Proprium hoc verbum. Moneri enim dicuntur, quibus Deus aliquid per som- C nium imperat. Vide Inscript. Antiq. TOLLIUS.

Caeleste signum. Immortale signum alibi vocat Lactantius lib. IV, cap. 27, id est, signum crucis. Iste porro locus est magni momenti. Signat enim, et locum, et diem quo crux, in qua vinceret, ostensa est Constantino. Nam eum ex testimonio Eusebii, qui se id accepisse ait ab ore Constantini, constet visum ab eo crucis trophæum in cœlo horis meridianis, sole in occasum vergente; et addubitanti quidnam hoc spectrum sibi vellet, nocte sequenti Christum Dei dormienti apparuisse cum signo illo, quod in cœlo ostensum fuerat, præcepisseque, ut militari signo ad similitudinem ejus, quod in cœlo vidisset, fabricato, eo tamquam salutari præsidio in præliis uteretur: certum est utramque visionem uno in loco, et intra spatium aliquot horarum contigisse.

Et transversa X littera, summo capite circumflexo. Christum in scutis notat. Ms. Christo. Hæc ita intelligenda sunt, ut Christi Monogramma circumflexum fuerit in capite Labari, ut videmus in nummis veteribus.

Imperator Constantinus, Maximini perfidiam cognoscit, litteras deprehendit, statuas et imagines invenit. Senatus Constantino, virtutis gratia, primi nominis titulum decrevit, quem sibi Maximinus vindicabat, ad quem victoria liberatæ Urbis quum fuisset allata, non aliter accepit, quam si ipse victus esset. Cognito deinde Senatus decreto, sic exarsit dolore, ut inimicitias aperte profiteretur, convicia jocis mixta adversus imperatorem maximum diceret.

XLV.

D

cunctus.

Scinditur. De exciso ponte vide Euseb. lib. 1x Hist. Eccles. cap. 9, et Zozimum, lib. x1, cap. 15.

Supererat aciei. Biblica hæc phrasis esse videtur: Exod. cap. XVII, v. 11. Forte legendum suberrat aciei (inquit Bauldri) id est, sese huc et illuc per pugnantium ordines extendit, vim suam latenter contra Maxentii milites exerens. Acies enim sæpe pugna, seu prælium est. Suberrare autem aciei, ut apud Claudianum, suberrare montibus. Sed Heumann. ita legendum esse putat: Al manu Dei superante, acies Maxentiana proterretur.

[blocks in formation]

Sine imperatore. Sine Maxentio.

Concurrit. Concurrere, passim est ad pugnam, ad prælium procedere. Accipio autem hic pari fronte concurrere, pro eadem fiducia et alacritate, qua contra te veniant hostes, obviam illis ire. Vel si mavis, omnes æquali fronte concurrunt. Concurrit, alii concurrunt.

Neque his fuga nota, neque illis. Hæc Virgilii Verba in antiquissimo Lactantii codice conservata confirmant a Pierio asserta, lib. x Æn. vers. 757: bis neque..... neque, non vero, ut hodie, neque nec legendum esse. BUN.

Dux increpitatur. Maxentius.

Natali suo. Id est, die illo quo imperator factus est. Edebat. Ms. Cumque... et debita. nullo sensu. Pro et debita, cum nonnullis viris doctis lego edebat, scilicet Maxentius. Ms. Cumque, lego tumque; aliis

Vindicabat. Forte, vindicarat.

Adversus imperatorem maximum. Imperatoris filium, qui Transalpinas provincias hæreditate, Italiam et Africam victoria tenebat. Non enim veri est

simile, senatus illo decreto maximi tum cognomen datum fuisse. Adi Cuperum. CELL.

Contendit. Verbum istud in ms. mancum est et prope detritum, ac vix legi potest.

Uxorem. Scilicet Constantiam, Constantini so

rorem.

Quam. Voculam hanc delendam putat Heumannus. Mansionibus geminatis. Id est, una die tantum fecit itineris, quantum duæ mansiones in via Regia distabant invicem. Nec in prima, sed in secunda quiescebat. CELLAR.

In Bithyniam concurrit. Ita ms. Nonnulli volunt, accurrit; Almelov. cucurrit. Nam facile cu, in cum, et postea in con, mutatum est.

est sed transjecto protinus freto, ad Byzantii portas A
accessit armatus. Erant ibi milites præsidiarii, ad
hujusmodi casus a Licinio conlocati. Hos primum
muneribus et promissis illicere tentavit postea vi
et oppugnatione terrere; nec tamen quidquam vis aut
promissa valuerunt.

Jam consumpti erant dies undecim, per quos fuit spatium nuntios litterasque mittendi ad Imperatorem, cum milites non fide, sed paucitate diffisi, seipsos dederunt. Hinc promovit Heracleam; et illic eadem ratione detentus, aliquot dierum tempus amisit. Et jam Licinius, festinato itinere, cum paucis Adrianopolim venerat, cum ille, accepta in deditione Perintho, aliquanto moratus, processit ad mansionem millia decem et octo. Nec enim poterat ulterius, Licinio jam secundam mansionem tenente distantem millibus to- B tidem; qui, collectis ex proximo quantis potuit militibus, pergebat obviam Maximino, magis ut eum moraretur, quam proposito dimicandi, aut spe victoriæ. Quippe cum ille septuaginta millium armatorum exercitum duceret, ipse vix triginta millium numeruni collegisset. Sparsi enim milites per diversas regiones. fuerant, et adunari omnes angustia temporis on sinebant.

VARIORUM

Transjecto protinus freto. Thraciae nimirum. Vulgo Bosphorus Thracius nuncupatur.

Ad hujusmodi casus. In veteri codice legitur, ad hujusmodi causa Licinio conlocali. Nostra emendatio bona est. Et sæpe in antiquis codicibus reperitur scriptum causa, pro casus; ut apud S. Ambrosium epist. 43: In natura casus est, in electione judicium; pro quo in vetustissimo codice ms. Ecclesiae Bellovacensis scriptum est causa, quamvis non bene. BALUZ.

Illicere. In ms. illicire.

Nec tamen quidquam vis aut promissa valuerunt. Ita

ms.

Imperatorem. Scilicet Licinium.

Paucitate diffisi. Gal. malebat, Paucitate defecti. Nihil mutandum. Sic Tacitus lib. 1 Hist., cap. 23: Diffisus paucitate cohortium; uti Jac. Gronovius ex ms. Oxon. restituit. Contrario modo Livius, lib. vi, cap. 23 fidentes militum numero. Lactantiana vero phrasis, lib. v Institut., cap. 1: Dum... cœlesti mercede diffidit. BUN.

[blocks in formation]

XLVI. Propinquantibus ergo exercitibus, jam futurum propediem prælium videbatur. Tum Maximinus ejus. modi votum Jovi vovit, ut si victoriam cepisset, Christianorum nomen extingueret, funditusque deleret. Tunc proxima nocte Licinio quiescenti adsistit Angelus Dei, monens ut ocius surgeret, atque oraret Deum summum cum omni exercitu suo; illius fore victoriam, si fecisset. Post has voces, cum surgere sibi visus esset, et cum ipso qui monebat, adstaret, tunc docebat eum quomodo et quibus verbis esset orandum. Discusso deinde somno, notarium jussit acciri, et sicut audierat, hæc verba dictavit : Summe Deus, te rogamus. Sancte Deus, te rogamus. Omnem justitiam tibi commendamus, salutem nostram tibi commendamus, imperium nostrum tibi commendamus. Per te vivimus, per te victores et felices existimus. Summe sancte Deus, preces nostras exaudi. Brachia nostra ad te tendimus. Exaudi, sancté summe Deus. Scribuntur hæc in libellis pluribus, et per præpositos tribunosque mittuntur, ut suos quisque milites doceat. Crevit animus universis, victoriam sibi credentibus de cœlo nuntiatam. Statuit imperator prælium diei kalendarum maiarum, quæ octavum annum NOTE.

C

quis interim, præter nostrum, victoriam capere usurpavit? Nam nullum mihi uspiam exemplum observa. tum. Nihil usitatius eo loquendi modo apud Lactantium, in cujus scriptis, et præcipue lib. vii, frequenter legimus, capere virtutem, capere sapientiam, capere originem, capere fructus, capere notitiam, lib. de Ira Dei, cap. 7: capere morbos; lib. de Opific., cap. 4, capere mortem. Ibid.

Christianorum nomen extingueret. Lactantius Div. institut. lib. 1, cap. 18: Magnam partem generis humani extinxit.

Quiescenti. Id est, dormienti. Confer elegantissimum Lactantii locum libri de Opificio Dei, cap. 18: Corpus enim vigilante sensu licet jaceat immobile, tamen non est quietum ;... ne saluberrimam quietem corporis interrumpat.

Deum summum. Hoc epitheto, cum de vero Deo agitur, vix quidquam frequentius in indubitatis Lactantii lucubrationibus; et in hoc opere cap. 1, cap. 47 et alibi. Quin hæc etiam inter alia Lactantium istius quoque libelli parentem esse suadeant, dubitari non potest. BAULDRi.

Si fecisset. Lege potius, id si fecisset, ait Heuman

nus.

Notarium. Id est, unum a secretis.
Acciri. Ms. asciri.

Omnem, Ileumaan. putat scribendum esse nos

tram.

Libellis. Id est, chartis brevioribus; ita post Gisbertum Cuperum doctiss. Heumannus.

Præpositos. Præpositi erant primarii, qui præerant legionibus, ut patet ex quibusdam Gruteri inscriptionibus.

Universis. Scilicet Licinii militibus.

Statuit imperator prælium diei Kal. Maiarum. Imperator, ut videtur, Licinius. Kalendis Maii factus fuerat Cæsar Maximinus.

Diei. Docti putant scribendum esse in diem; non male.

XLVII.

nuncupationis ejus implebant, ut suo potissimum A natali vinceretur, sicut ille victus est Roma. Maximinus voluit præire maturius: pridie mane aciem composuit, ut natalem suum postridie victor celebraret. Nuntiatur in castra movisse Maximinum. Capiunt milites arma, obviamque procedunt. Campus intererat sterilis ac nudus, quem vocant Serenum. Erat jam utraque acies in conspectu. Liciniani scuta deponunt, galeas resolvunt, ad cœlum manus tendunt, præeuntibus Præpositis, et post Imperatorem dicunt. Audit acies peritura precantium murprecem mur. Illi, oratione ter dicta, virtute jam pleni, reponunt capitibus galeas, scuta tollunt. Procedunt Imperatores ad colloquium. Ferri non potuit Maximinus ad pacem. Contemnebat enim Licinium, ac desertum iri a militibus existimabat, quod ille esset in lar- B fugit, ac fretum trajecit at in exercitu pars dimidia

Ergo propius acceditur, tuba canunt, signa procedunt. Liciniani, impetu facto, adversarios invadunt. Illi vero perterriti, nec gladios expedire, nec tela jacere quiverunt. Maximinus aciem circumire, ac milites Licinianos nunc precibus sollicitare, nunc donis. Nullo loco auditur. Fit impetus in eum, et ad suos refugit. Cædebatur acies ejus impune, et tantus numerus legionum, tanta vis militum a paucis metebatur. Nemo nominis, nemo virtutis, nemo veterum præmiorum memor; quasi ad devotam mortem, non ad prælium venissent, sic eos Deus summus jugulandos subjecit inimicis. Jam strata erat ingens multitudo. Videt Maximinus aliter rem geri quam putabat. Projecit purpuram, et sumpta veste servili

giendo tenax, ipse autem profusus, eoque proposito moverat bellum, ut, exercitu Licinii sine certamine accepto, ad Constantinum duplicatis viribus statim pergeret.

prostrata est, pars autem vel dedita, vel in fugam versa est. Ademerat enim pudorem deserendi desertor imperator. At ille kalendis maiis, id est, una nocte atque una die, Nicomediam alia nocte perveVARIORUM NOTÆ.

[blocks in formation]

Sterilis. Ms., sterelis, mendose.

Serenum. Circa Resiston, Thraciæ locum inter Hadrianopolim et Heracleam, contra Zosimum, qui pugnam hanc in Illyriis pugnatam refert. Ex BALUZIO.

Quem vocant serenum. Plerique littera majuscula aut diversis typis, quasi esset nomen proprium Serenum: sed omnis campus ab arboribus nudus dicebatur serenus, lucidus. Sic. Lact., lib. vi Inst., cap. 3: Habere planum iter, Lucidum amœnumque campum. BUN.

Quiverunt. Istud verbum amat Lactantius, et in multis cjus operum locis memini me legere, ut supra, c. 18, post initium quiret; 1. It Div. Institut., c. 5, intelligere quiverunt; lib. v, c. 10, post medium, Ciram frenare nequiverit; c. 22, si id efficere non qui verint; 1. vi, c. 2, non queat contueri. Sic 1. vn, c. 7, et de Opific., c. 4. At in ms., quieverunt, vitiose.

Metebatur. Ms., metuebatur. Sed legendum est,
metebatur. Sic Silius Italicus, lib. iv, v. 464 :
Melit agmina lectus
Coelesti clypeo et sternit, etc.

Sic Lactantius ipse, lib. vi, c. 15: Tunc peragrabit
clades orbem, metens omnia. CELLAR.-Metebatur. Sic
recte correctum pro ms. vitioso, metuebatur. Metere
hoc sensu illustravi ad 1. vn Inst., c. 15. BUN.

Utraque acies. Ms. utroque.

Galeas resolvunt. Id est, resolvunt nexus ligaminum quibus galea capiti aptabantur, et constringebantur ne exciderent. Itaque milites, nonnisi depositis galeis, nudoque proinde capite, quam edocti fuerant dixe runt precem, vel juxta præceptum angeli qui dictaverat precem, vel juxta illud Apostoli I ad Corinthios, cap. 1, cap. iv et vi: Omnis vir orans velato capite dedecorat capul suum........ vir enim non debet ve lare caput.

lem propius litteris mss., flecti non potuit ad pacem.BUN.

Tenax. Avarum fuisse Licinium multis exemplis probat Eusebius, I. 1 de Vita Constantini, c. 55. Fragmentum de Constantio Chloro, p. 474 : Licinius scelere, avaritia, crudelitate, libidine sæviebat. BALUZ. Exercitu. In. ms., exercitum.

Virtule. Id est, fortitudine bellica; sicut et infra.
Scuta tollunt. Id est, attollunt.

Et post Imperatorem precem dicunt. Sic lego. In Ms. est p imperatore prc dicunt. Prima littera p scripta est cum lineola subter transversa, quam existimo significare post; deinde imperatore cum lineola transversa super e finalem; et tandem dux lineola super p etc, ita ut sit precem. Sic et lib 1 Divin. Institut.: Cum precem... expromeret. Attamen Cellarius scribendum putat pro imperatore, sed minus recte.

Deus summus subjecit. Martyrium S. Basilei, episcopi Amasea: Licinius igitur omnipotente Domini nostri Jesu Christi manu adjutus victoriam de Maximino reportavit. BALUZ.

D

Ferri. In ms. ferre, parum latina locutio.-Ferri non potuit. Heumannus corrigit, perpelli non potuit. Dixit quidem cum Cicerone noster 1. v Inst., c. 16: Ad utilitates suas.....ferri; sed hoc minus hic convenit. MalPATROL. VII.

Ad devotam mortem. Devota mors hic loci est mors destinata, quomodo apud Virgilium, Æneid. 1, 716... Gallice, une mort volontaire. MAUCROIX.-HOC est ad mortem voluntariam, sensu feliciter declarato. BAULDRI.

Putabat. Lege putarat, ex HEUMAN.

Sumpta veste servili. Confirmat hanc narrationem Eusebius, 1. 1x list. eccl., c. 10, et l. 1 de Vita Constantini, c. 58. BALUZ.

·Fretum trajecit. Id est, Bosphorum Thracium, atque ex Europa in Asiam navigavit.

At in exercitu. Cum Tollio lego at pro ac, quod est in ms. et mox præcessit. Almelov. legebai, ac ita exercitus pars dimidia prostrata est.

Pars autem. Adde altera.-Pars autem. Heuman. pars altera corrigit; ego nihil muto; sed subaudio ex prioribus, pars autem dimidia. BUN.

Una die. Post hæc verba deesse videtur juxta doctos nomen mansionis, quam petierat hac die, cum altera nocte Nicomediam petierit. Forte deest Melantiada. - Una nocle alque una die... Nicomediam. Deesse videtur nomen mansionis, unde altera nocte Nicomediam pervenerit. Columbo videtur fugiens, aut simile desiderari. CELL.

9.

nit, cum locus prælii abesset millia centum sexaginta; A da esse credidimus, quibus divinitatis reverentia

raptisque filiis et uxore, et paucis ex palatio comitibus, petivit Orientem. Sed in Cappadocia, collectis ex fuga et ab Oriente militibus, substitit. Ita vestem resumpsit.

continebatur, ut daremus et christianis, et omnibus liberam potestatem sequendi religionem, quam quisque voluisset, quo quidem divinitas in sede cœlesti, nobis atque omnibus qui sub potestate nostra sunt constituti, placata ac propitia possit existere. Itaque hoc consilio salubri ac rectissima ratione ineundum esse credidimus, ut nulli omnino facultatent abnegandam putaremus, qui vel observationi christianorum, vel ei religioni mentem suam dederat, quam ipse sibi aptissimam esse sentiret; ut possit nobis summa divinitas, cujus religioni liberis mentibus obsequimur, in omnibus solitum favorem suum benevolentiamque præstare. Quare scire Dicationem tuam convenit, placuisse nobis, ut, amotis

LITTERÆ LICINII.

Cum feliciter, tam ego Constantinus Augustus, quam etiam ego Licinius Augustus, apud Mediola- B omnibus omnino conditionibus, quæ prius scriptis ad num convenissemus, atque universa, quæ ad commoda et securitatem publicam pertinerent, in tractatu haberemus, hæc inter cætera quæ videbamus pluribus hominibus profutura, vel in primis ordinanVARIORUM

officium tuum datis super christianorum nomine videbantur, nunc vere ac simpliciter unusquisque eorum, qui eamdem observandæ religioni christianorum gerunt voluntatem, citra ullam inquietudinem NOTÆ.

XLVIII.

Licinius vero, accepta exercitus parte ac distributa, trajecit exercitum in Bithyniam paucis post pugnam diebus, et Nicomediam ingressus, gratiam Deo, cujus auxilio vicerat, retulit; ac die iduum Juniarum, Constantino atque ipso ter consulibus, de restituenda Ecclesia hujusmodi litteras præsidem datas proponi jussit.

Locus prælii. Forte prope Heracleam ad 14 millia passuum versus Occidentem. Petivit Orientem. Zozimus : Per Orientem in Egyptum discedens, spe cogendarum copiarum, quantæ gerendo bello sufficerent. BALUZ.

In Cappadocia. In ms., ex Cappadocia. Vestem resumpsit. Nimirum purpuram, signum im peratoriæ majestatis.

Distributa. In suas legiones, ut inde supplementum esset legionibus.

Trajecit. Per Bosphorum Thracium.
Pugnam. In ms., pugna; male.

Gratiam Deo... retulit Alius tum Licinius fuit ab eo, qui postea factus est; laudatus etiam ab Eusebio, 1. Ix. c. 9. BUN.

Die Iduum Juniarum. Ista non sunt intelligenda de die quo datum est edietum, sed de die quo Licinii jussu propositum est Nicomediæ. BALUZ.

Constantino atque ipso ter consulibus. Id est, anno Christi 313.

De restituenda Ecclesia. Nicomediensi scilicet, caterisque, quæ ante decennium per totam Bithyniam, cujus Nicomedia princeps erat civitas, fuerant eversæ. Nam Nicomediensis quidem prima omnium eversa fuerat, et solo adæquata, ut ex capite 12

certum est.

D

Litteras. Eas descripsit Eusebius, 1. x, c. 5, sed e romana lingua in græcum sermonem translatas, ut ipse ait. Quod ergo eas nunc habemus latine, uti editæ primo sunt, unius Lactantii diligentiæ debemus. Sed iste omisit præfationem, quam Eusebius habet. BALitteras. Id est, ex utriusque interpretis versine, edictum. Et Pagius quidem exerte in hoc ipso argumento, epistolam, inquit, et edictum hic non distinguo. Sed esse, accurate loquendo, nonnihil discriminis inter edicta et litteras imperatorum ad præsides datas, jam ante, ni fallor, ostendit Paulus Bauldri nota ultima ad has litteras infra.

Quo quidem divinitas, etc. Quidam legunt ut quidem divinitas; nonnulli quo, pro ut, sicut infra quo scires. Pronum fuit cum erudito Toinardo exscribere ex Eusebio, 1. x, c. 5, et Nicephoro, 1. vi, c. 41: Quo quidquid est divinitatis et rei coelestis, nobis et universis qui sub imperio nostro degunt constituti, propitium esse possit. Ego ut a manuscripto minus recedam, leviori mutatione lego cum doctissimo Grævio: Quo quidem divinitas in sede cœlesti nobis, atque omnibus qui sub potestate nostra sunt constituti, placala Cet propitia possit existere. Almelov. et Sparkius legunt, quod quidem divinitas..... placatum et propitium possit efficere.

Consilio. Lege consilium, deleta virgula post salubri, ex Græco Eusebii.

Dederat. Ita ms. Prisca editiones, dederet: lege potius dederit.

Summa divinitas. Nec aliter Lactantius Divin. Institut. lib. vi, cap. 26, in Epilogo ad Constantinum imp. ante finem: Te providentia summæ divinitatis ad fastigium principate provexerit. Et lib. v, cap. 10: Offensa divinitas scelere hominum prave religiosorum, gravi eos infortunio mactat. Et supra, divinitatis reverentia. Nota divinitatem, pro Deo à Lactantio usurpari.

Summa divinitas. Nom Jupiter, ut quidam putant, sed Deus summus indicatur. Conf. Nurr., p. 371. Sæpe ita Lactantius, lib. IV, cap. 3: Divinitas, quæ gubernat hunc mundum; lib. v, cap. 10: Offensa divinitas, etc. BUN.

so

LUZ.

Proponi. Vopiscus, in Firmo, c. 5, edictum proponi jussit. Frequens verbum proponere hoc modo. BUN. Tam ego Constantinus. Ms., tam ego quam Constantinus; male. Vid. seq.

Quam etiam. Alia exempla particularum tam... quam etiam dedi ad Lact. 1. v Inst., c. 20, tam contemplum... quam etiam injurias. BUN.

Credidimus. Ms., credimus.

Divinitatis. Ms., divinitas.

Continebatur. Heumann., continetur.
Sequendi. In Ms., sequenti.

Solitum favorem. Ms. solita fervorem.

Dicationem. Id est, dignationem. Vide, si lubet, Cangii Glossarium lat. Apud Eusebium est, Devotio nem. Dicationem. Sic, pro aliorum dignationem, ex ms. restituendum. Dicatio, inquit Nurrius, est titulus honoris, qui præsulibus et proconsulibus dabatur. Bus.

Scriptis ad officium tuum datis. Pro ad officium tuum, apud eumdem Eusebium legitur, ad devotionem tuam.

Super christianorum nomine videbantur, nunc vere ac simpliciter unusquisque. Supplenda et corrigenda ex Eusebii Græcis, lib. x, cap. 5: Super christianorum nomine continebantur, et quæ prorsus lævæ, et a nostra clementia alienæ esse videbantur, eœ tollantur; el nunc libere ac simpliciter unusquisque. Vide ad harc observationem erud. Pauli Bauldri ex edit. Ultrajectina, infra.

Pro nunc vere apud Eusebium est libere; in ms.

nunc cavere.

Ullam inquietudinem. Ms. illam.

269

LIBER DE MORT. PERSECUT.

ac molestiam sui idipsum observare contendant. Quæ A non hominum singulorum, pertinentia, ea omnia lege,

sollicitudini tuæ plenissime significanda esse credidimus, quo scires nos liberam atque absolutam colendæ religionis suæ facultatem hisdem christianis dedisse. Quod cum hisdem a nobis indultum esse peraliis religionis suæ videas, intelligit Dicatio tua, etian vel observantiæ potestatem similiter apertam, et liberam pro quiete temporis nostri esse concessam; ut in colendo quod quisque delegerit habeat liberam facultatem, quia (nolumus detrahi) honori, neque cuiquam religioni aliquid a nobis. Atque hoc insuper in persona christianorum statuendum esse censuimus, quod si eadem loca, ad quæ antea convenire consueverant, de quibus etiam datis ad officium tuum litteris certa antehac forma fuerat comprehensa, priore Lempore aliqui vel a fisco nostro, vel ab alio quo cumque videntur esse mercati, eadem christianis sine pecunia, et sine ulla pretii petitione, postposita omni frustratione atque ambiguitate, restituantur. Qui etiam dono fuerunt consecuti, eadem similiter hisdem christianis quantocius reddant: etiam vel hi qui emerunt, vel qui dono fuerunt consecuti, si petiverint de nostra benevolentia aliquid, Vicarium postulent, quo et ipsis per nostram clementiam consulatur. Quæ omnia corpori christianorum protinus per intercessionem tuam, ac sine mora tradi oportebit. Et quoniam iidem christiani non ea loca tantum, ad quæ convenire consueverunt, sed alia etiam habuisse noscuntur, ad jus corporis corum, id est, Ecclesiarum, C petiit munimentis ibidem ac turribus fabricatis,

qua superius, comprehendimus, citra ullam prorsus ambiguitatem vel controversiam hisdem christianis, id est, corpori et conventiculis eorum reddi jubebis, supradicta scilicet ratione servata, ut ii qui eadem sine pretio, sicut diximus, restituerint, indemnitatem de nostra benevolentia sperent. In quibus omnibus supradicto corpori christianorum intercessionem tuam efficacissimam exhibere debebis, ut præceptum nostrum quantocius compleatur, quo etiam in hoc per clementiam nostram quieti publicæ consulatur. Hactenus fiet, ut sicut superius conprehensum est, divinus juxta nos favor, quem in tantis sumus rebus experti, per omne tempus prospere successibus nostris cum beatitudine nostra publica perseveret. Ut B autem hujus sanctionis benevolentiæ nostræ forma ad omnium possit pervenire notitiam, perlata programmate tuo hæc scripta et ubique proponere, et ad omnium scientiam te perferre conveniet, ut hujus benevolentiæ nostræ sanctio latere non possit. ›

His litteris propositis, etiam verbo hortatus est, ut conventicula in statum pristinum redderentur. Sic ab eversa Ecclesia usque ad restitutam fuerunt anni decem, menses plus minus quatuor.

XLIX.

Sequenti autem Licinio cum exercitu tyrannum, profugus concessit, et rursus Tauri montis angustias

Plenissime. In ms. plenissima.

Hisdem. In ms. isdem.

VARIORUM NOTÆ.

Dicatio tua. Apud Eusebium, devotio tua.

Ut in colendo quod quisque delegerit. Sic lego cum doctissimo Grævio, levi facta mutatione. Ms. habet, ut in colenda quod quisque diligeret, habeat liberam facultatem, qui.

Quia nolumus detrahi. In ms. est qui, cujus vice posui quia, et duo verba que desunt, ex Eusebio supplevi per nolumus detrahi.

In persona. Heumann. ex Eusebio legit in perso

nam.

Eadem. Eorum, juxta Heumannum.
Ad quæ antea. In ms. ad quæ q. antea.
Consueverant. Tollius legit, consueverunt.

Corpori. Id est, societati.
Iidem. Ms., idem.

si

Aliqui. Ita restitui ex ms. Apud Eusebium est,
qui aut a fisco nostro. Omnes editi ferunt aliquid.
Restituantur. Sic ms. Prisci editi habent restituant.
Fuerunt. Lege fuerint, ex Græco Eusebii.
Dono fuerunt. Ita ms. donaverunt.

Si petiverint. Ita scripsisse Lactantium ex Eusebio pro certo habeo, non putiverint, quod est in manuscripto corrupte, ac nullum sensum præstat. Et mox idem Eusebius, προσέλθωσι τῷ ἐπὶ τόπων Ἐπάρχῳ διxaçorri, adeant locorum Præfecium qui jus dicit. Itaque hic legendum profecto Vicarium per V majusculum. In editis est putaverint, corrupte.

Vicarium postulent. Id est, ad Vicarium nostrum eant, ex Græco Eusebii. Alii putant legendum esse, si petiverint de mostra benevolentia aliquid vicarium, posLulent, quo et ipsis, ele. Vicarium, id est, rem ejusdem pretii. Vicarium postulent. Diazius atque Tollius aliquid vicarium, rem vicariam intelligunt, pro restituLione; et iste etiam optaverint, pro putaverint. At Caperus et Baluzius Vicarium provincia interpretantur, Totum ex imperii notitia magistratum. CELL.

Quo. In ms., co.

Non ea loca. Ms., Non in ea loca.

Consueverunt. Ms., consuerunt; sicut n° 7, consuerant. HEUMANN.

Qua superius, comprehendimus. Vel juxta Græcum Eusebii, sicut superius comprehensum est. HEUMANN. Hisdem. Ms., idem.

Restituerint. Ms., restituant.

In tantis.... rebus. Id est, in tam multis. Euseb. v πολλοῖς. Βυν.

Perlata. In Ms., P ̃lata, quod est perlata, non prolata, ut in editis; pro enim in hoc ms. exprimitur per p, cum lineola transversa ad partem inferiorem lit

teræ.

-Ad.... scientiam perferre. Plin., lib. x, ep. 15 : Hæc in notitiam tuam perferre non existimavi. Cyprianus, lib. 1, ep. 3: In notitiam tuam perferenda. BUN. Hortatus est. Licinius. Est deest in ms.

D

In. Deest in ms.

Anni decem, etc. Id est, a Kalendis, seu die 1 Martii anni 303, ad diem 13 mensis Junii 313. Sunt proinde anni decem, menses tres et dies tredecim. Sequenti, etc. perrumpentibus. Quatuor has lineas sic legit Heumannus: Sequente autem Licinio cum exercitu, Tyrannus Maximinus profugus recessit, et rursus Tauri montis angustias petiit, munimentis ibidem ac turribus fabricatis iter obstruere conatus est. Sed undique versum perrumpentibus omnia victoribus, etc. Igitur ex vocabulis inde dextrorsum facit Heumannus undique versum, qua locutione usus est Lactantius supra, num. 34, ad finem.

...

Tyrannum. Maximinum.

Concessit. Id est, loco cessit, vel abeundo locum illi dedit.

Petit. Ita recte. Ms., petit, male.
Munimentis. In ms., monumentis.

« PoprzedniaDalej »