Obrazy na stronie
PDF
ePub

ditam a Deo sapientiam, qua bona discernat a malis, A enim, probaret delictum, et ad majora iter securum atque illa eligat, et hæc ac quæcumque sibi noxia sunt, devitet.

Eadem ratione aliam evertit argumentationem, quam sibi ipse hunc proposuit in modum : Aut Deus potest, et non vult mala tollere, eoque ipso invidus est: aut vult, et non potest, et ita est infirmus. Ergo nec Deus dicendus erit. Concedit autem Lactantius Deum posse malum tollere, sed ideo illud non sustuJisse; quia nomini, uti dictum est, dedit sapientiam, qua potest malum agnoscere, et summum bonum, seu beatam immortalitatem adipisci.

panderet.

Neque sinit sibi objici Archytæ exemplum, qui propterea quod villico peccanti iratus erat, eum punire noluit. Unicum quippe exemplum est, quod nullus, uti ille Platonis testimonio variisque rationibus probare contendit, debet imitari. At de Deo, inquit, de cujus tamen figura tacet, idem dicendum ac de homine, quem similem sibi fecit.

Verum quia homo anima constat et corpore quibus ad virtutes, aut contra sancitam a Deo legem ad vitia fertur; idcirco Deus, omnium pater et rector, delectatur illius virtutibus, et vitiis commovetur; bonos diligit, et injustos odio habet (Cap. 19).

At quid ei, inquiebant, opus odio, qui et bonis sta

Quemadmodum vero Deus mundum propter hominem, sic et hunc propter se creavit, id est, ut ab illo cognoscatur, ac debita veneratione colatur. Inde autem scite colligit (Cap. 14 ) eumdem hominem reli- B tuit præmium, et malis pœnam ? Quia, inquit Lac

tantius, si quis juste ac recte vivat, Deum vero nec colat, nec curet, tunc ipse Deus hunc non sinit esse impunitum, ac propter ejus superbiam ira in eum commovetur. Qemadmodum ergo ignoscere potest, ita et irasci.

gionis, et ut ait Cicero, justitiæ causa fuisse creatum. Si quis vero sciscitetur, unde ergo peccata ad hominem pervenerint, responsum a Lactantio is accipiet (Cap. 15), se jam huic quæstioni satisfecisse, cum dixit Deum homini bonum proposuisse et malum, hoc autem, quod odit, permisisse, ut illud, quod amat, inde emicaret. At quia homo, non secus ac mundus, componitur rebus contrariis et repugnantibus, anima videlicet solida et æterna, et corpore fragili et mortali, hinc profecto orta sunt et naturæ ejus depravatio, et vitia, quæ Dei legibus prohiberi oportuit. Deus ergo in bonos homines eis morem gerentes gratia, atque in prævaricatores ira commovetur.

Interroganti autem cur ii, qui peccant, sæpe felices, et qui pie vivunt, sæpe miseri sint; respondet auctor (Cap. 20) noster filios sub disciplina patris sui constitutos, strictius et frugalius aliis fugitivis et abdicatis vivere. Deinde vero, qui peccant, inquit, non effugient Dei judicium, et debitas æternasque scelerum pœnas aliquando dabunt.

Instabant: eur Deus, si peccantibus irascitur, in eos statim non animadvertit? Quoniam cum ea, ait

Neque Epicurus objicere poterat in Deo pariter esse debere timoris, libidinis, et cupiditatis affectus. C Lactantius, sit humana fragilitas, ut nemo non pec

Nam hi aliique similes motus, ex hominis fragilitate
orti, in Deum, qui immortalis est, et
lius rei eget,
cadere non possunt (Cap. 16). Contra vero ira ad-
versus malos homines, et erga bonos charitas, atque
in afflictos miseratio, sunt affectus Deo plane digni,
suamque habent in ipso materiam. Secus enim om-
nia scelerum genera mundum impune inundarent.

cet, paucissimi profecto viverent. Deinde vero multi
ex malis et improbis fiunt justi et continentes, plu-
resque ex idolorum cultoribus verum Deum agnove-
runt. Utilissima igitur est patientia Dei, qui tametsi
noxios sero puniat, eos nihilominus qui pertinaciter
emendari nolunt, longius procedere non patitur.

Instabat Epicurus Deum esse beatum, ergo quietum et nihil curantem. At sentit certe, uti arguit Lactantius (Cap. 17), semperque vivit. Agit igitur. Quæ autem est actio Dei, nisi mundi administratio? At si curam mundi et hominis habet, vult profecto ab homine legem suam observari, et illius prævaricatoribus irascitur.

Verum acrius adhuc alii urgebant tantum abesse, ut Deus irascatur, quin potius hominem irasci omnino prohibeat. Sed hoc facile diluit Lactantius (Cap. 21). Nam Deus quidem vetat hominem irasci; quia sæpe sæpius injusta est ejus ira : ipsc vero Deus nunquam ira nisi justa movetur. Ad hæc vero Deus non prohibuit, ne homo quovis iræ motu tangatur, sed ne in eo permaneat. Quapropter illam temperari jussit,

Nec erat profecto quod adhuc urgeret Epicurus D et hominem ante solis occasum fratri suo reconciliari. eum, qui alteri nocet, non esse bonum. Non enim nocent, qui debitas a reis et iniquis poenas repetunt.

Quamvis autem ipse sit æternus, iræ tamen suæ motum in potestate sua ita habet, ut iis tautum, qui semper peccant, in æternum irascatur.

Ex variis deinde, quas Stoici et alii attulerunt iræ definitionibus, planum utique Lactantius facit eos profecto non intellexissè quidnam inter iram justam et injustam sit discriminis. Data autem justæ iræ vera finitione, colligit (Cap. 18) eam nec ab homine, nec ab ipso Deo posse adimi. Quid igitur, inquiebant? Nonne sine iræ affectu peccata corrigi possunt? Recte, ait Lactantius, si scelus occultum sit, aut ei humana lege caveatur. At quando cognitum et apertum est, æquum illius judicem indignari necesse est. Alioqui

Ea porro ira Deum revera commoveri auctor noster rursus probat (Cap. 22 et 23) non iis quidem, que ethnici rejiciebant, sacrorum nostrorum vatum testimoniis, sed aliorum, atque in primis Sybillarum et Apollinis Milesii, quibus refragari ethnici omnino non poterant. Addit vero imperium sine metu, ac metum sine ira consistere non posse. Atqui Deus imperium habet, ergo et iram, atque idcirco dæmones, et cætera omnia ad nutum ejus contremiscunt.

Denique librum hunc Lactantius absolvit epilogo,

quo concludit Deum amandum, quia optimus pater; A lectione, perspicuum cunctis fiet et manifestissimum.

timendum, quia severus dominus; honorandum, quia Deus beneficentissimus est. Concludit itaque morem illi gerendum, caducis et fragilibus bonis, voluptati bus, et vitiis nuntium remittendum, vacandum operibus justitiæ, innocentiæ, beneficentiæ, aliisque virtutibus; ut beatissima necessitudine ipsi Deo copulati, semper propitium habeamus, nec amplius vereamur iratum.

Postremo ex iisdem Lactantii, quos citavimus, locis eadem profecto evidentia demonstratur hunc librum ab ipso, post septem divinarum Institutionum Jibros compositum, et juris factum publici. Non longum autem inter utrosque intercessisse temporis spatium haud absurde dici potest. Cum enim scripsit secundum divinarum Institutionum librum, pollicitus est, uti paulo ante observavimus, fore ut hunc librum conficeret. At eum cito fidem suam liberasse inde colligitur, quod persuasum plane habuerit, hanc de ira Dei quæstionem eo majoris esse momenti, quod a plurimis, ut diximus, scriptoribus, et a philo. sophis ethnicis nec paucis quidem, nec ignobilibus, qui eam negabant, religio funditus tolleretur. At quo tuendæ veritatis, quemadmodum vidimus, ardore erat incensus, non potuit utique longiorem ad alios ab errore liberandos, et vera doctrina informandos, mo ram interponere.

CAPUT II.

De hujus libri auctore, titulo, argumento, ætate, quave scribendi ratione ab illo compositus, ac quomodo Ciceronem imitatus sit.

Librum hunc a Lactantio nostro profectum fuisse tam certum constansque est, ut nulla unquam fuerit, B aut esse possit ea de re disceptatio aut controversia. Suis enim ille verbis se ipsum hujus libri, quem se scripturum promiserat, prodit auctorem. In secundo siquidem Divinarum Institutionum libro, ubi in sermonem de ira Dei incidit: Seponatur, inquit, interim locus hic nobis de ira Dei disserendi, quod et uberior est materia, et opere proprio latius exsequenda. › At promissis suis stetisse ipsemet diserte significat. In hoc quippe libro nos sæpius ad secundum, quartum et sextum divinarum Institutionum suarum sic mittit, ut omnium horumce librorum verum paren tem se fuisse palam fateatur. Plura igitur in rem adeo claram, adeoque aperte ab ipsomet auctore nostro confessam, testimonia aliorum scriptorum congerere tam facile esset, quam supervacaneum. C Ilieronymum tamen cum ob illius antiquitatem, tum ob eam quam de hoc libro fert sententiam, penitus omittere non possumus. Prinum itaque ad Magnum urbis Romæ oratorem sic de hoc libro scripsit : Lactantius de Ira et Opificio Dei duo volumina condidit, quos si legere volueris, dialogorum Ciceronis in eis Top reperies. Suo autem Scriptorum Ecclesiasticorum in catalogo, ubi ad ipsum Lactantium venit: Habemus, inquit, ejus librum, et pulcherrimum de Ira Dei. Denique alio in opere: Firmianus noster librum de Ira Dei, docto pariter et eloquenti sermone conscripsit, quem qui legerit, puto ei ad iræ intellectum satis abunde posse sufficere. › An vero illud Hieronymi hoc de libro judicium æquum sit, et omnibus probetur, nos infra examinabimus. D Jam vero ex citatis illius, atque Lactantii etiam nostri verbis colligimus illum hujusce libri esse verum genuinumque parentem.

Nec minus clare perspicimus ab illo de Ira Dei fuisse inscriptum. Tametsi enim de hac inscriptione Hieronymus et ipsemet Lactantius plane tacuissent, eam sane totus ipse, quantus est, liber clamat et asserit. Non alius siquidem in eo scribendo Lactantii scopus finisque fuit, quam ut palam omnibus faceret Deum revera irasci. Neque aliud etiam toto fere in hoc libro, quam de ira Dei tractatur argumentum, et ad illud omnia referuntur. Quod quidem ex facta a nobis illius analysi, vel etiam levissima libri ipsius

Præterea Lactantius Extrema senectute, uti ait Hieronymus, magister Cæsaris Crispi, filii Constantini, in Gallia fuit. Crispus autem bellum in Galliis circa annum 320 gerebat, et anno 326, quo vix dum ætatis suæ tricesimum attigerat, mortuus est. Atqui Lactantius operam, sicuti diximus, conscribendis Institutionum divinarum libris circa annum 321, ætate jam provectus navabat. Non longum ergo post tempus hunc, sicuti promiserat, librum de Ira Dei composuit, publicamque emisit in lucem.

Eodem porro hunc ac superiores libros stylo, eademque scribendi ratione ab illo exaratum fuisse, nemo sane, qui eos semel cursimve legerit, umquam inficiabitur. Ubique enim in eo idem atque in aliis emicat argumentandi genus, eadem sermonis elegantia, idem orationis cultus, ornatus et nitor. Quamobrem boc fusius probare, quid aliud est, quam meridiano soli lucem afferre supervacuam?

Animadversione vero aliqua haud prorsus indignum illud erit, quod Lactantius in hujus libri peroratione significat imitandum sibi proposuisse Ciceronem. Audi, quæso, ejus verba : ‹ Restat, ut more Ciceronis utamur epilogo ad perorandum : sicut ille in Tusculanis de morte disserens fecit, ita nos in hoc opere testimonia divina, quibus credi possit, adhibere debemus. › Ibi autem ille primum Tusculanarum Quæstionum librum indicat, cujus epilogum se imitari haud immerito profitetur.

Nonne autem, inquiet aliquis, hanc ob rationem Hieronymus Magno scribebat intoμv dialogorum Ciceronis in hocce libro reperiri? Minime quidem, uti putamus. Latinum enimvero oratorem in epilogo dumtaxat se imitari significat, nec eorum quæ ab illo dicta sunt, fecit compendium: quin immo testimoniis utitur ab iis, quæ Cicero adhibet, plane penitusque diversis. Vox itaque introun ab Hieronymo eo, nisi fallimur, sensu usurpatur, quo a nobis superius explicata est.

CAPUT III.

Quibus Lactantius rationibus ad hunc librum conficiendum adductus sit, et quis Donatus, cui eum nuncupat: de hujus libri in capita divisione, et capitum argumentis, de codicibus manuscriptis et editis, ac variorum in eum observationibus.

A Scriptores arbitrati sunt hunc Donatum eumdem esse, cui Lactantius alium de Mortibus persecutorum librum hoc titulo, ad Donatum confessorem, antea direxerat. At optandum certe foret, ut eruditi illi viri quamdam satis validam opinionis suæ rationem attulissent. Non enim alia nituntur, quam nominis similitudine, qua quidem Lactantium, sicuți summopere cupiebant, hujus libri auctorem esse confici posse putaverunt. Sed solitam eorum perspicacitatem hic plane desideramus. Maxima siquidem est inter utrumque illum Donatum differentia. Is quippe, cui liber de Mortibus persecutorum dedicatur, altero, uti alibi ostendimus, ætate antiquior, celeberrimus martyr fuit, de quo scriptum ab ejusdem libri auctore legimus: Novies tormentis cruciatibusque variis subjectus, novies adversarium gloriosa confessione vicişti,» Alter vero Donatus cui liber de Ira Dei nuncupatur, tyro adhuc erat, necdum satis in christiana doctrina exercitatus, de quo Lactantius, sicuti ex citatis paulo ante ejus verbis vidimus, timebat ne falsis philosophorum de ira Dei opinionibus imbueretur et ludificaretur. Quantum autem prior Donatus nobilissimo martyrii triumpho celebris fuit, tantum posterior cunctis incognitus est. Nihil enim aliud de eo compertum habemus, ipsi quod ex Lactantii dictis didicimus, illum nisi amicitia conjunctissimum ac discipulum ejus fuisse. Plura siquidem de illo certiora nobis non suppetunt, satiusque duximus in his tantum, que certa sunt, consistere, quam plura inquirendo vanis indulgere conjecturis.

B

Al certe constat hunc de Ira Dei librum a Lactantio, quemadmodum superiores, scriptum fuisse absque ulla in capita distributione. Enimvero non antiquissimi tantum manuscripti codices id manifestissime probant, verum etiam editi. Scimus quidem in Romana editione, et alia que eadem in urbe ab Isao adornata est, viginti quatuor capita exhiberi sed aliæ viginti tria tantum continent. At variam hane divisionem a Lactantio profectam non esse quis diffitebitur? Si ergo hic liber ab eo nulla in capita divisus fuit, multo minus capitum argumenta, quæ in editis quoque sunt diversa, ab ipso prodierunt. Cum er go hæc omnia posterioribus temporibus addita, maleque composita sint, fas unicuique est illa in meliorem ordinem redigere (^).

Præcipua ratio, quæ Lactantium ad hunc librum exarandum impulit, hæc esse videtur, quod ille in asserenda Dei ira, quam a plurimis negari compererat, omnem religionis pietatisque summam, ac cardinem versari arbitrabatur. Ea quippe sublata, putabat, ut paulo ante dicebamus, veram quoque religionem fanditus tolli, deleri et extingui. Cum itaque videret hanc Dei iram a pluribus non infimi nominis hominibus, et a celeberrimis philosophis negari, hos omnes libro publico refellendos esse censuit. Noverat cnim Stoicos, quorum maxima profecto erat auctoritas, palam asseruisse Deum gratia quidem, sed nequaquam ira moveri. Nec minus exploratum habebat divulgatos fuisse in favorabilis, uti ipse loquitur, hujus opinionis defensionem a Seneca libros, quibus ob doctrinæ et æquitatis famam, plures in errorem posse induci opinabatur. Certo denique certius noverat pessimam cæterorum omnium esse opinionem Epicureorum, qui jactitabant Deum nec ira excitari, nec tangi gratia. Ne quis ergo maxima horum impietate ac falsa pietate Stoicorum amplius deciperetur, ad utrosque confutandos, et quam veram putabat de ira Dei sententiam stabiliendam hunc librum edidit. Neque id ille profecto dissimulat. Nam libri initio Donatum, C atque ejus nomine, alios omnes his affatur verbis :

Quorum errore, qui maximus est, et ad evertendum vitæ humanæ statum spectat, coarguendus est a nobis; ne et ipse fallaris, impulsus auctoritate hominum, qui se putant sapientes. Rursus vero in libri . epilogo: Hæc habui, qui de ira Dei dicerem, Donate charissime; ut scires, quemadmodum refelleres eos, qui Deum faciunt immobilem. Ibi vero præcipue designat Epicureos, qui cum sectæ suæ principe, ut ipsemet Lactantius ait, docebant Deum ideo esse incorruptum et beatum; quia semper quietus est, nec idcirco unquam irascitur.

>

D

Donatum autem, sicuti mox audivisti, compellat initio et fine hujus libri, quem ipsi direxit et nuncupavit. Quis autem ille sit, dictu sane difficillimum. Nonnulli quidem suspicantur aut eum fuisse, qui secthe Donatistarum parens et auctor fuit, aut Ælium Donatum, Hieronymi præceptorem. Sed hæc gratis nullaque data aut ratione, aut conjectura vero saltem simili, finguntur.

Quidam vero haud ignobiles certe nostræ ætatis

(a) Cum de omnibus et singulis Lactantii operibus plurimas et perlongas dissertationes ediderit doctissimus le Nourry, quibus solis facile unum volumi num nostrorum compleretur, satis superque intelliget lector benevolus quanta necessitate coacti, hic et alibi harum dissertationum non nisi excerpta typis mandaverimus. EDD.

PROLEGOMENA

IN LIBRUM DE MORTIBUS PERSECUTORUM.

LENGLETII MONITUM.

Aureolus iste liber ita confectus, tam sincere ela- A Lucii, vel potius Lycii Cæcilii ignoti scriptoris. Veboratus est, ut non solum expressos videas in eo singulares persecutionis eventus, id est, infaustum cjus initium, seriem atram atque felicem exituin; sed etiam ubique emineat Omnipotentis dextera vindex in tyrannos, et quam ubique se Deus præstet propugnatorem pietatis, propulsatoremque injuriarum, quæ cultoribus suis a malis principibus inferuntur. Elucet econtra, quanta cura, quantoque studio Summa Divinitas foverit eos principes, qui erant fidelibus benevoli, qualis semper fuit Constantinus, vel eos, qui solummodo ita moderati fuerunt, ut liberam christianis su e religionis citra molestiam colenda facultatem dederint, qualis tunc temporis videbatur esse Licinius.

rum paucos, id est, tres aut quatuor in suam Nourrisius adduxit opinionem. Quin et doctiores quidam ejus errorem, acrius quam decet, redarguerunt, eumque ita exagitarunt, ut apertæ probabilique responsioni locus non supersil. Nec sane difficilis fuit reprehensio; nam ubique Lactantii stylus, ubique ejus ingenium, ubique Lactantianæ, eæque singulares loquendi formulæ sparsim reperiuntur in isto libello, cojus unicus superest codex manuscriptus, integer quidem et antiquus, sed ita ob amanuensis imperitiam et lacunas quasdam deformatus, ut sæpissime in ipso explicando adhibendæ sint vel conjecturæ, vel etiam divinationes. At cum interesse putemuş redarguere Nicolai le Nourry rationes, quamvis Beæ sint exigui momenti, ideo hic excudi curavimus eruditam dissertationem viri clarissimi Nicolai de Lestocq, doctoris et socii sorbonici, decani Ecclesiæ Ambianensis, et abbatis sancti Axeoli, quocum mihi vetus ab annis quinquaginta et amplius intercedit necessitudo et summa familiaritas. Ne tamen existimet lector eruditus, huic editioni aliquid deesse, ob prætermissam a me douni Theodorici Ruinart e Congregatione sancti Mauri Benedictini monachi præfationem in Acta Martyrum vera et sincera ab ipso edita anno 1689, ac sæpius recusam aut Amstelodami, aut Venetiis, aut etiam Parisiis, eamque Gallice versam. Hæc præfatio eximia quidem est; sed quamvis excusa sit a Paulo Bandri ad calcem Lactantianæ suæ editionis, nihilominus non putavi e re esse eam adhuc septima vice exendere, cum ea olim paulo rarior, nune vulgaris in omnium manibus versetur, nihilque, aut parum conferat ad auctorem nostrum intelligendum.

Mens mea est, librum hunc legitimum esse Lucii Cecilii Firmiani Lactantii foetum. Sic opinati sunt doctiores quique, nec ab eorum sententia nostrum est recedere. Hunc reperit vir clarissimus Stephanus Baluzius in bibliothecæ Colbertinæ manuscripto codice, qui fuit olim antiqui Coenobii Moissiacensis in diocesi Cadurcensi. Jam a pluribus sæculis ignotus delitescebat thesaurus ille in angulis hujusce monasterii bibliothecæ. Vix dum in lucem prodiit, cum statim non solum exceperunt eum avide cuneti diversarum gentium Litterati studiose legendum; sed illum etiam iterum excudendum curaverunt tum Angli, tum Sueci: quin et versus est in linguas Gallicam et Anglicam. Hunc notis eruditis illustrarunt viri doctissimi sive Galli, sive Batavi ii sint. Anno 1710 rursus eum publici juris fecit Domnus Nicolaus le Nourry, e Congregatione sancti Mauri monachus Benedictinus: sed non dubitavit modo, imo et asseruit, hunc librum non esse Lactantii nostri, sed cujusdam

C

0

DISQUISITIO

DE AUCTORE LIBRI CUI TITULUS :

LUCH CÆCILII DE MORTIBUS PERSECUTORUM,

QUI FIRMIANO LACTANTIO TRIBUI SOLET.

Auctore Nicolao de Lestocq, Doctore ac socio Sorbonico, Ecclesia Cathedralis Ambianensis Decano, Vicario General

Episcopi Ambianensis, et Abbate Sancti Axeoli.

Repertus est a doctissimo viro Domino Stephano Baluze in codice manuscripto bibliothecæ Colbertinæ, nunc æ, Liber cum hoc titulo: Lucii Ce

cilii liber de Mortibus Persecutorum. Hunc Firmiano ascripsit, ac Parisiis anno 1679, jussu Joannis Baptista Colbert typis mandari curavit, tomo secundo

suorum Miscellaneorum, hac inscriptione præfixa: A tur esse duo Firmiani Lactantii prænomina. Quamvis Lucii Cecilii Firmiani Lactantii liber de Mortibus Perseculorum.

enim Lactantius vulgo dicatur Cælius, et desint in libro de Mortibus Persecutorum nomina Firmiani Lactantii; in pluribus tamen indubitatorum Lactantii operum manuscriptis nominatur Lucius Cecilius, et in quibusdam aliis manuscriptis Lucii Cælii nomina desiderantur, ut fatetur Domnus le Nourry de his agemus ad finem hujusce Disquisitionis. Insuper nullus scriptores inter ecclesiasticos præter Lactantium Lucius Cecilius recensetur; omnino ignotus est quivis alius ejusdem nominis, cui liber de Mortibus Persecutorum adscribi possit.

At Domnus Nicolaus le Nourry, Ordinis S. Benedicti Monachus, vir utique eruditissimus, cujus studio et opera anno millesimo septingentesimo decimo nova libri de Mortibus Persecutorum editio Parisiis adornata est, Lucii Cecilii nomina tantum in titulo reliquit, nec Firmiani Lactantii voces addidit. Idque præstitit, tum quia manuscriptus ille codex Firmiani Lactantii nomina non habet, tum quia infirma esse existimavit argumenta, quibus hic liber Lactan- B tur alius esse a libro de Mortibus Persecutorum. Li

20 Sanctus Hieronymus in Catalogo Scriptorum Ecclesiasticorum memorat Lactantii de Persecutione librum unum. At liber iste de Persecutione non vide

tio tribuitur, aliaque, ut sibi visum est, suppetere censuit, nec minimi momenti, quibus ab eo abjudicetur.

In ea re D. Stephanus Baluzius et Domnus Nicolaus le Nourry consentiunt, codicem manuscriptum, qui unus extat, et e quo typis expressus est liber hic de Mortibus Persecutorum, præter hiatus lacunasque nonnullas, mendis infectum esse plurimis. Ostendit præterea Domnus le Nourry, plurima esse loca in eo codice, quæ non solum Librarii, ut assolet, aut oscitatione ac negligentia, aut nimia scribendi festinatione, sed magna etiam, ut ait p. 119 linguæ latinæ ignoratione depravata sunt penitusque corrupta.

ber enim iste unus est, sicut et liber de Persecutione; ac in eo libro non agitur tantum de mortibus persecutorum, verum etiam de acerba in christianos a diversis Imperatoribus excitata persecutione : unde potuit utrumvis titulum præ se ferre. Minimum quidem duas inter istas inscriptiones discrimen est; qui enim de persecutione verba facit, debet et de persecutoribus agere ea sane inter se connexa sunt. Sic ea non discrevit Lactantius ipse, Epitomes cap. LI, ubi de persecutione, id est, suppliciis christianorum, simulque de mortibus persecutorum conjunctim loquitur.

Quæ igitur in libro de Mortibus Persecutorum ignave, crasse, obscure et mendose scripta sunt, atque a claritate ac nitore sermonis, aut etiam opinionibus C Dei. Auctor utriusque libri Donatum appellat charis

3o Liber de Mortibus Persecutorum inscribitur Do nato; inscripsit et Lactantius Donato librum de Ira

Lactantii aliena occurrunt, ea scribæ, non autem auctori imputanda sunt; nec ob ejusmodi vitia liber de Mortibus Persecutorum Lactantio detrahendus est. Hinc tamen occasionem arripit doctus e Benedictino sodalitio vir religiosus, ad probandum librum istum non esse Lactantii.

simum. Videtur ergo esse unus et idem Donatus, cui liber uterque nuncupatur asserit tamen Domnus le Nourry, Donatum, cui dicatur a Lactantio liber de Ira Dei, diversum esse a Donato, cui inscribitur liber de Mortibus persecutorum ; quod ita probat: Donatus, cui Lactantius librum de Ira Dei dicavit, ab illo expressis verbis appellatur tyro impli• calus sæculi negotiis, christiana doctrina non satis imbutus. Atqui cum Lactantius scripsit librum de Ira Dei, non potuit appellare Donatum tyronem implicatum sæculi negotiis, nec satis christiana doctrina imbutum, si sit idem cum Donato, cui inscribitur liber de Mortibus Persecutorum; siquidem liber de Ira Dei scriptus est multis annis post finitam perse

Jam ab anno 1715 durius, quam par est, Domnum Nicolaum le Nourry exagitaverat in Observationibus Criticis (1), quas edi curaverat D. de la Crose tomo VII Diarii Litterarii, parte 1 (Journal Littéraire anni D cutionem, in qua per sex annos Donatus fuerat

catenis et carcere constrictus ob Christi nomen, novies pugnaverat adversus tyrannos, et invictus steterat, ut habetur in libro de Mortibus Perseculorum. Confessorem tam eximium postea tyro⚫ nem appellari potuisse, sæculi negotiis implicatum, et christiana religione non satis imbutum, quis credat?

Prodierunt postea variis in Europæ partibus istius libri editiones aliæ, quibus summo consensu in titulo Lucii Cecilii seu Cælii vocibus præfixa sunt Firmiani Lactantii vocabula.

Hac autem unica observatione prævia, nonnulla argumenta, quibus opinionem illam, quæ librum de Mortibus Persecutorum Lactantio tribuit, convellere nititur Domnus le Nourry, ruere ac solvi, vel leviter attendenti manifestum erit.

1715, à la Haye), ubi docte præcipua Nicolai le Nourry momenta evertit: sed nostra Disquisitio erit multo pacatior.

His prænotatis, quæ communi de Auctore hujus libri sententiæ favent, simul et inter argumenta, quæ huic adversari Domnus le Nourry putat, illa, que peculiari responsione indigere mihi visa sunt, expendam.

1° Titulus libri de Mortibus Persecutorum præfert nomina Luci, vel LYCII CECILI, quæ quidem viden

(1) Réflexions sur la nouvelle édition du Traité de la Mort des persécuteurs, avec une dissertation de dom Nicolas le Nourry, in-8°, Par 1710.

Sed non est tam explorata illa ratio, ad mentem atque opinionem, quam Domnus le Nourry astruere nititur. Nullibi enim in libro de Ira Dei Donatus a Lactantio expressis verbis appellatur tyro implicatus sæculi negotiis, et Christiana religione non satis imbutus. Non solum illud non habetur de Donato apud

« PoprzedniaDalej »