Obrazy na stronie
PDF
ePub

quam sapientibus convenit vivant, et vitia sub ob- A bet, et quidem tam subtilibus, ut oculos mentis effutentu nominis celent, quibus illos aut mederi oportuit, aut ea prorsus effugere, ut beatum atque incorruptum sapientiæ nomen vita ipsa cum præceptis congruente præstarent. Ego tamen, ut nos ipsos simul et cæteros instruam, nullum laborem recuso. Neque enim possum oblivisci mei, tum præsertim, cum maxime opus sit meminisse ; sicut ne tu quidem tui, ut spero, et opto. Nam licet te publicæ rei ne. cessitas a veris et justis operibus avertat tamen fieri non potest, quin subinde in cœlum aspiciat.

Mens sibi conscia recti.

Ego quidem lætor omnia tibi, quæ pro bonis habentur, prospere fluere; sed ita, si nihil de statu mentis immutent. Vereor enim ne paulatim consuetudo, et jucunditas earum rerum (sicut fieri solet) B in animum tuum repat. Ideoque te moneo,

Et repetens iterumque monebo

ne oblectamenta ista terræ, pro magnis aut veris bonis habere te credas; quæ sunt non tantum fallacia, quia dubia, verum etiam insidiosa, quia dulcia. Nam ille colluctator et adversarius noster scis quam sit astutus, et idem ipse violentus, sicuti nunc videmus. Is hæc omnia, quæ illicere possunt, pro laqueis ha

giant, ne possint hominis provisione vitari. Summa ergo prudentia est, pedetentim procedere; quoniam utrobique saluti insidet, et offensacula pedibus laten. ter opponit. Itaque res tuas prosperas, in quibus nunc agis, suadeo ut pro tua virtute aut contemnas, si potes, aut non magnopere mireris. Memento et veri parentis tui, et in qua civitate nomen dederis, et cujus ordinis fueris. Intelligis profecto quid loquar. Nec enim te superbiæ arguo, cujus in te ne suspicio quidem ulla est sed ea quæ dico, ad mentem referenda sunt, non ad corpus, cujus omnis ratio ideo comparata est, ut animo tanquam domino serviat, et regatur nutu ejus. Vas est quidem corpus quodammodo fictile, quo animus, id est homo ipse verus continetur, et quidem non a Prometheo fictum (ut poetæ loquuntur), sed a summo illo rerum conditore atque artifice Deo; cujus divinam providentiam perfectissimamque virtutem, nec sensu comprehendere, nec verbo enarrare possibile est.

Tentabo tamen, quoniam corporis et animi facta mentio est, utriusque rationem, quantum pusillitas intelligentiæ meæ pervidet, explicare. Quod officium hac de causa maxime suscipiendum puto, quod M. Tullius, vir ingenii singularis, in quarto de RepuVARIORUM NOTÆ.

Illos. Deest in ms. Bov. idque sat apte. Sicut. Ita restitui ex mss. optimo Regio-Put., Goth., Em.. Merton., Christ., 2 Colb., Brun., Bov. et editis Graph. et Cellar., approbante Walchio. In undecim mss. rec. et omnibus fere impressis erat sic. In. Deest in ms. Bov. et recte.

Mens. Virg., 1 Æneid., v. 608.

Prospere fluere. Sic apud Ciceronem lib. 1 de Officiis, de Fortitudine: Atque etiam in rebus prosperis, el ad voluntatem nostram fluentibus superbiam, fastidium, arrogantiamque magnopere fugiamus.

Repat. Pro irrepat, simplex pro composito, quod Lactantio est familiare: itaque perperam substitutum irrepat, in sex mss. rec. et sensim intrusum in quinque, et ex rec. edit. Expunxi, utpote adverbium inutile, siquidem mox præcessit paulatim, quod idem est. In ms. Bov. legitur manum tuam repat : sed est erratum. Ibi etiam sublatum est sensim, et recte.

C mus. In 2 rec. et in vulgatis est incedere. In 4 mss. rec. ambulare; in 2 aliis rec. verbum deest.

El repetens iterumque iterumque monebo. Lips. 2 et nonnulli editi, ex. gr., Ven. 1493, 97: et repetens D iterum iterumque moneo, in præsenti, ut vult Cellarius. Parrh., Ald., Crat., Fas., Gryph., Torn., Thomas., Thys., Gall.: Repetens iterumque monebo. Ven. 1471 et Rost. hæc omnia omittunt. BUN.

Habere te credas. Apte Seneca ep. 8: Ad omne fortuitum bonum suspiciosi pavidique subsistite. Munera fortuna putatis? insidiæ sunt. BUNEMAN.- Habere le credas. Hic loci Erasmus virgula censoria Lactantium notat, quasi dure hoc dixisset; eo quod habere le credas, idem sonat quod credere te credas. At pace tanti viri puto Lactantium communi significatu verbum habendi usurpare, pro possidere.

SPARKIUS.

Pedetentim. Id est, caute. Præcessit, Summa ergo prudentia est. Donatus ad Terentii Phorm. 111, 3, 19: Pedetentim, caute, a pedibus et tentando. Cicero in Ver. Act. 1, cap. 7: Pedetentim cauteque; pro Cluentio, caute pedetentimque.

Procedere. Sic ex mss. optimis et vetustissimis Bon. et Regio-Put., Bov. aliisque undecim reposui

Saluti insidet. Sic legunt mss. 2 Bonon., Erasm., Em. et omnes fere editi: quæ lectio bona est, et viris doctis placet. In 21 mss. et 2 editis est saltus insidet. In 4 Reg. et Bov. et edit. Graph., saltus incidet.

Offensacula. Pro offensa, verbum insolitum: hic active sumitur.

Latenter. Vocula Ciceronis et Ovidii. Apposite Cyprianus de Unitate Ecclesiæ edit. Oxon. et Brem. fol. 804 Plus metuendus est et cavendus inimicus, cum latenter obrepit, cum per pacis imaginem fallens occultis accessibus serpit... Ea est ejus semper astutia, ea est circumveniendi hominis cæca et latebrosa fallacia. Sic ab initio... verbis mendacibus rudes animas incauta credulitate decepit: sic Dominum ipsum........... latenter accessit.

Prosperas. Ita emendavi ex mss. 4 Oxoniensibus et Walch. In 7 Reg., Clarom. et Brun., 4 Colb. et 7 et Bov. et editis Crat., Graph., Gymnic., Tornes., editis est proprias. Vide seqq. sed et prospera res apud Ciceronem de Cl. 12.

In qua civitate nomen dederis. Id est, baptismo initiatus fueris. In mss. 2 Bonon., 2 Reg. rec., Tax., 2 Colb. et Baluz., in quam civitatem.

Ratio ita comparata. Editi omnes, ideo comparata. Scripsi ex Goth. ita comparata. Ita quoque Ileumannus conjecit recte. Ad rem confer lib. 11, cap. 12; lib. vi, cap. 1.

Vas est quidem corpus quodammodo, etc. Ita mss. Bov., alii vero legunt Vas est enim quodammodo fictile, sed minus bene.

Fictum. Bon., Tax., Bun., fictus.

Pusillitas. Vox parum trita apud probatos auc

tores.

De Republica libro. Hic liber intercidit; quem Platonem imitatus scripserat Cicero. At idem argumentum cum Lactantio tractant Basilius magnus et Ambrosius in Hexameron, et Theodoretus Cyri epi

partium singularum, quanta vi providentiæ quidque
factum sit, intelligere nobis licet.

CAPUT II.

De generatione belluarum et hominis.

blica libro, cum id facere tentasset, nihil prorsus ef- A non est; quia ex ipsis membrorum officiis, et uŝibus
fecit; nam materiam late patentem angustis finibus
terminavit, leviter summa quæque decerpens. Ac ne
ulla esset excusatio, cur eum locum non fuerit exe-
cutus, ipse testatus est, nec voluntatem sibi defuisse,
nec curam. In libro enim de Legibus primo, cum hoc
idem summatim stringeret, sic ait : Hunc locum satis
(ut mihi videtur) in iis libris, quos legistis, expressit
Scipio. Postea tamen in libro de Natura deorum se-
cundo, hoc idem latius exequi conatus est. Sed quo-
niam ne ibi quidem satis expressit, aggrediar hoc
munus et sumain mihi audacter explicandum, quod
homo disertissimus pene omisit intactum. Forsitan
reprehendas, quod in rebus obscuris coner aliquid
disputare; cum videas tanta temeritate homines exti-
tisse, qui vulgo philosophi nominantur, ut ea, quæ
abstrusa prorsus atque abdita Deus esse voluit, scru-
tarentur, ac naturam rerum cœlestium terrenarum-
que conquirerent, quæ a nobis longe remota, neque
oculis contrectari, neque tangi manu, neque percipi
sensibus possunt et tamen de illarum omnium ra-
tione sic disputant, ul ea, quæ afferunt, probata et
cognita videri velint. Quid est tandem, cur nobis in-
vidiosum quisquam putet, si rationem corporis nostri
dispicere et contemplari velimus? Quæ plane obscura

Dedit enim homini artifex ille noster ac parens
Deus sensum atque rationem; ut ex eo appareret nos
ab eo esse generatos, quia ipse intelligentia, ipse
sensus ac ratio est. Cæteris animantibus quoniam
rationalem istam vim non attribuit, quemadmodum
tamen vita eorum tutior esset, ante providit. Omnes
enim suis ex se pilis texit, quo facilius possent vim
pruinarum ac frigorum sustinere. Singulis autem
generibus, ad propulsandos impetus externos, sua
B propria munimenta constituit; ut aut naturalibus
telis repugnent fortioribus, aut quæ sunt imbecillio-
ra, subtrahant se periculis pernicitate fugiendi, aut
quæ simul, et viribus, et celeritate indigent, astu
se protegant, aut latibulis sepiant. Itaque alia eo-
rum, vel plumis levibus in sublime suspensa sunt,
vel suffulta ungulis, vel instructa cornibus; qui-
busdam in ore arma sunt dentes, aut in pedibus ad-
unci ungues; nullique munimentum ad tutelam sui
deest.

VARIORUM NOTÆ.

scopus in libris de Providentia ; atque ultimis tem-
poribus, Granatensis in Catechismo, et Illustr.
Fenelionius archiep. Cameracensis in eximio de Exis- C
tentia Dei Libello gallico.

Nihil prorsus effecit; nam. Sic reposui ex mss. 2
Bon., 2 Reg., Tax., 2 Colb., Baluz. et Clarom. in
marg. Illa vero absunt a 16 mss. et ab ipsa editione 0.
F. Fritzsche. In omnibus fere vulgatis, pro nam, est et.

Leviter summa quæque decerpens. Ita vulgati ms. et
editi at ms. Bov. legit, leviter summatim quæque de-
cerpens.

Scipio. Hic, teste Cicerone lib. 1 de Legibus, c. 6,
scripserat sex libros de Republica optima.

Oculis contrectari. Proba omnium editorum et
mss. lectio, si unum excipias Bononiensem, in quo
legitur contueri, et editionem Cellarii, in qua repo-
suit conlustrari sine ulla manuscriptorum auctoritate.
At contra hanc correctionem, seu potius depravatio-
nem, insurrexit erud. Heumannus, ostenditque ex
variis priscorum auctorum locis, videlicet Taciti 1. 1
Annal. cap. 12, Ovidii Metamorph. 1. vi, fab. 7, Au-
gustin. epist. 3, Greg. Nazianz. Orat. 1 Theolog..
Cicer. Quest. Tuscul. lib. 1, Chrysostomi Homil. 3 D
ad pop. Antioch., probum esse, imo elegans hoc di-
cendi genus. Sed et non modo Latinis et Græcis ac-
ceptum est, verum etiam nos Galli dicimus, faire
toucher une chose au doigt et à l'œil. Sed et idem lo-
quendi modus est Lactantii Divin. Institut. lib. v,
c. 21, ante finem.

Afferunt. Sic restitui ex veter. edit. et Cellar.
cunct. mss. præter recentes duos Colb., 1 Brun, et
Bov. in quibus legitur asserunt, sicut et in rec.
editis.

Dispicere. Ita reposui ex mss. 2 Bonon., Tax., 2
Colb., 1 Reg., faventibus Reg.-Put. itemque alio Re-
gio, in quibus est despicere. In recentioribus undecim
sicut et in editis, est inspicere.

Quidque factum sit. Concinna lectio, quam restitui
ex editis quinque et mss. 2 Bonon., 2 Reg., "Tax.,
Pen., Cauc., Ult., 4 Colbert., Baluz., Clarom., Brun.,
accedentibus Regio-Puteano, Goth. et Em. in quibus
Jegitur quidquid factum sit. In rec. 4 Reg., 2 Colbert.,

Marm. et editis octo, quisque factus sit.

Dedit. Caput istud cum sequenti totum est contra
Lucretium, qui naturam in faciendo homine iniqui-
tatis insimulat.

Artifex ille. Sæpe ille eleganter additur, ut cap. 1,
a summo illo... artifice Deo; lib. VI Institut., cap. 23,
adversarius ille noster. BUN.

Sensum. Id est, mentem, intellectum. Vide not.
ad cap. 4 percipi sensu. Confer lib. vi, cap. 2; Apu-
leius, lib. Met. pag. 279: Ac dum religiosum scru-
pulum apud sensum meum disputo. Bun.

Rationalem istam vim. Ita legitur in novem editis
et in vet. ac opt. mss. Reg. Put., Caue. et Erasm.
eamque lectionem probant Gallæus et Walchius. In
15 rec. et vulgatis septem est vitam; in uno Lip-
siensi et Bov. rationabilem istam vitam.

Ante providit. Doctiss. Francius, pro ante, suspi-
cabatur legendum esse, apte.

Omnes enim suis ex se pilis texit. Sic habent vet.
et opt. mss. Bonon. et Cauc. ac editi Graph., Crat.,
Spark. quod Erasmus probat: pilis, qui cum ipsis
animalibus nascuntur. lu 21 mss. et in 9 editis,
pellibus; in Em. et Bov, ex suis pellibus texit. Durins
hic usus est pronomine reciproco; neque enim se
refertur ad Deum, sed ad auimantes. Deinde non
omne animal tectum est pilis, aut etiam pellibus;
quædam enim muniuntur testa, ut ostrea et testu-
dines; quædam concha, quædam corio, alia squam-
mis, alia pennis, alia setis, alia spinis, alia aculeis,
alia villis, alia crustis, alia laminis. Hæc copiose
tractantur ab Aristotel., iv de part. anim., cap. 10;
Plin. præfat. vii, et Greg. Nyssen. de hominis Opi-
ficio cap. 7. Quemadmodum tamen... ante providit.
Omnes enim, etc. Ita quoque Aristot., ty de part. anim.
cap. 10; Lucret., v, nam quæcumque vides, etc.;
Cie. u de Nat. deor.; Plutarch., lib. de Fort.; Plin.
præfat. 7; Tyr. Maximus, Dial. Tepi Ths Ewxp. εpw-
T.; Gregor. Nyss. de hominis Opificio. cap. 7.

[ocr errors]

Vim pruinarum ac frigorum sustinere. Sic reposui
ex veterrimis et optimis mss. 2 Bonon., Regio-Put.,
3 al. Reg., 4 Colbert., Baluz., Clarom., Tax., Pen.,

cum illi, quod erat maximum, tribuisset, corporalibus eum tegere munimentis; cum præsertim pulchritudinem humani corporis impedirent. Unde ego philosophorum, qui Epicurum sequuntur, amentiam soleo mirari, qui naturæ opera reprehendunt, ut ostendant, nulla providentia instructum esse ac regi mundum; sed originem rerum insecabilibus ac solidis corporibus assignant, quorum fortuitis concursionibus universa nascantur, et nata sint. Prætereo quæ ad ipsum mundum pertinentia vitio dant, in quo ridicule insaniunt; id sumo, quod ad rem, de qua nunc agimus, pertinet.

Si qua vero in prædam majoribus cedunt, ne ta- A sed in animo posuit: quoniam supervacuum fuit, men stirps eorum funditus interiret, aut in ea sunt relegata regione, ubi majora esse non possunt; aut acceperunt uberem generandi fœcunditatem, ut et bestiis, quæ sanguine aluntur, victus suppeteret ex illis, et illatam tamen cladem, ad conservationem generis, multitudo ipsa superaret. Hominem autem, ratione concessa, et virtute sentiendi atque eloquendi data, eorum, quæ cæteris animantibus attributa sunt, fecit expertem, quia sapientia reddere poterat, quæ illi naturæ conditio denegasset, statuit nudum, et inermem, quia et ingenio poterat armari, et ratione vestiri. Ea vero ipsa, quæ mutis data, et homini denegata sunt, quam mirabiliter homini ad pulchritudinem faciant, exprimi non potest. Nam si in homine ferinos dentes, aut cornua, aut ungues, B aut ungulas, aut caudam, aut varii coloris pilos addidisset; quis non sentiat quam turpe animal esset futurum, sicut muta, si nuda et inermia fingeren tur? Quibus si detrahas, vel naturalem sui corporis vestem, vel ea quibus ex se armantur, nec speciosa poterunt esse, nec tuta; ut mirabiliter, si utilitatem cogites, instructa, si speciem, ornata videantur : adeo miro modo consentit utilitas cum decore.

CAPUT III.

De conditione pecudum et hominis.

Queruntur, hominem nimis imbecillum et fragilem nasci, quam cætera animalia nascuntur; quæ ut sunt edita ex utero, protinus in pedes suos erigi, et gestire discursibus, statimque aeri tolerando idonea esse, quod in lucem naturalibus indumentis munita processerint: hominem contra, nudum, et inermem tanquam ex naufragio in hujus vitæ miserias projici et expelli; qui neque movere se loco, ubi effusus est, possit, nec alimentum lactis appetere, nec injuriam temporis ferre; itaque naturam, non matrem esse humani generis, sed novercam, quæ cum mutis tam VARIORUM NOTÆ.

Hominem vero, quem æternum animal atque immortale fingebat, non forinsecus, ut cætera, sed interius armavit ; nec munimentum ejus in corpore,

Brun. et Bov. In rec. tamen 3 Reg., 2 Colb. et in C Brun. ac in editis tribus deest pertinentia.
vulgatis, vim pruinarum ac frigora sustinere. Ast
apud Ciceronem est frigoris vis.

In ea sunt relegata regione. Ita multi mss. et editi. Et ita alibi Lactantius utitur sexto casu pro quarto, et contra. Nonnulli habent religata regione; quidam religata religione, ut ms. Bov., sed male.

In eam

sunt relegata regionem. Erasmus in ed. Frob. 1529, Gymn., Torn., Betul., Paris., 1561: In eam relegata sunt regionem. Rost. vitiose, religata. Goth., Lips., Reimmann., 1465-1524, Thomasius et seqq. In ea relegata regione. Relegare valet amandare, ablegare, segregare. Sæpius cum dativo jungitur. Sic ex Virgilio Lact. lib. 1, c. 17:

Secretis alma recondit

Sedibus, et nymphæ Egeriæ nemorique relegat, elc.
BUN.

Si in homine. Ita restitui ex vetustissimis et opti-
mis mss. 2 Bonon., Reg.-Put. aliisque 2 Reg., Tax.,
2 Colb., Baluz. In undecim rec. et in editis est, si D

homini.

Quis non sential. Sic reposui ex omnibus mss. et vet. editis. Rom., Gymnic., Graph. In undecim recentioribus editis legitur, sentit. Prior lectio Lactantiana recta est.

Quem. Ita rescribendum est, teste Heumanno ex editionibus 1472, 1478, 1513 et 1515, in aliis legitur quoniam, quod minus bene videtur.

Philosophorum. Scilicet Leucippi et Democriti, quos secutus est Epicurus, atque Lucretii qui secutus est Epicurum.

Insecabilibus, etc. Scilicet, atomis. Nascantur et nata sint. Sic, idque optime mss. Bov. atque editiones 1472, 1476, 1478.

Que ad ipsum mundum pertinentia. Ita cum omnibus fere editis, mss. 2 Bonon., Regio-Put., Tax., Ultr., Em., Clarom. a prima manu. At Erasmus in ms. codice a se viso legit, ad ipsum mundum pertinentia, deleto quæ. In sex vero Colbertinis, Marm.,

[ocr errors]

Queruntur hominem nimis imbecillum et fragilem nasci. Scilicet Lucret. v, sub initium, Plin. præfat. VII, immerito tamen et fatue, ut ait Aristoteles, iv de part. cap. 10, Senec. iv de Benef. c. 18, Gal. 1, cap. 2 et seqq., Plutarch. de Fortuna, Basil. Homil.10 in Hexameron., Gregor.Nyss. de hominis Opificio.IsÆUS.

Nimis imbecillum... quam cætera animalia. Id est, præ cæteris animalibus, forma loquendi inusitata, quam vix apud ullum auctorem reperies. Nimis imbecillum... nasci, quam. Sparkius quoque hanc loquendi formam vocat inusitatam. Reiherus quidem in suo Theatro Plauti, nimis quam cupio, exponit plus quam cupio: sed significat potius valde admodum. Plura etiam de formula nimis quam, Gronovius ad Gel. lib. v, cap. 14, pag. 328 ei Burmann. ad Quintil. lib. iv Inst., cap. 2, pag. 336. BUN.

Ut sunt edita... protinus. Eleganter ut... protinus, sicut in Cicerone, Cæsare et Livio ut... statim; ut... confestim ; ut... continuo; ul... extemplo; ul... subito. Vide Tursell. de part. ed. 11, Schwartz, pag. 1099; seq. BUN.

Statim..... idonea esse, quod. Subl., Rost., Ven., 1471, 72, utraque 78-1515, Paris., Crat., Frob., et Gymn. statim..... idonea esse, quam. Iterum nove, inquit Erasmus, usurpavit hanc vocem statim quam, pro simul atque. Non adspernarer, quam Erasmo nove usurpatam dictam voculam, memor, nostrum dixisse lib. vit Institut. cap. 5: non statim, quam natus est. BUN.

Hominem contra, nudum, etc. Tertullianus de Carne Christi Horres utique infantem cum suis impedimentis profusum et oblitum. Seneca ad Marcian: Quid est homo? imbecillum corpus et fragile, nudum, et suapte natura inerme.

PRICEUS.

Ubi effusus est. Partus eleganter dicitur fundi, effundi. Lib. 1 Inst., c. 19: locus, in quo quisque est effusus ex utero.

liberaliter se gesserit, hominem vero sic effuderit, A nonne maximos suscipiunt in educando labores? ut ut inops, et infirmus, et omni auxilio indigens, nihil aliud possit, quam fragilitatis suæ conditionem ploratu ac fletibus suis ominari: scilicet,

Cui tantum in vita restet transire malorum. Quæ cum dicunt, vehementer sapere creduntur, propterea quod unusquisque inconsiderate sux conditioni ingratus est: ego vero illos nunquam tam desipere contendo, quam cum hæc loquuntur. Consideraus enim conditionem rerum, intelligo nihil fieri aliter debuisse, ut non dicam, potuisse, quia Dens potest omnia; sed necesse est, ut providentissima illa majestas id effecerit, quod erat melius et rectius.

Libet igitur interrogare istos divinorum operum reprehensores, quid in homine deesse, quia imbecillior nascitur, credant? Num idcirco minus educentur B homines? num minus ad summum robur ætatis provehantur; num imbecillitas aut incrementum impediat, aut salutem? quoniam quæ desunt, ratio dependit. At hominis, inquiunt, educatio maximis laboribus constat : pecudum scilicet conditio melior, quod hæc omnes, cum fœtum ediderint, non nisi pas. tus sui curam gerunt; ex quo efficitur, ut uberibus sua sponte distentis, alimentum lactis fœtibus ministretur, et id cogente natura, sine matrum sollicitudine appetant. Quid aves, quarum ratio diversa est,

VARIORUM

Tam liberaliter se gesserit. Abest se a mss. 7 Reg., 6 Colbert., Clarom., Christ., Merton. et editis Rom. 1470 et Graph.

Suis. Abest a Mss. teste Heuman. Abest etiam a ms. Bov. quod rectius videtur.

Nunquam tam desipere. Sic restitui ex Mss. 4 Reg., Bonon., Cauc., 2 Colb. bonæ notæ, Baluz. Eaque (ut opinor) genuina est Lactantii lectio, qui non uno in loco vocula tam utitur cum verbo. Sic Divinar. Institut. lib. 1 cap. 7: Tam non multum a mulis animalibus differentes.

Debuisse. Post hanc vocem, expunxi quam factum est, ut glossema inutile, quod abest a melioribus mss. 14 et a vet. editis Rom., Graph. et Cellar.

Nihil fieri aliter debuisse..... quia Deus potest omnia, etc. An Deus aliquid melius facere possit, quam fecerit, et an mundum facere meliorem potuerit, et possit, quam fecerit, disputant theologi cum Magistro 1 sentent, distinct. 44, ubi S. Thomas, quæst. unic., art. 1 et 2; S. Bonav., questio 1 et 3; Richard. quæst. 1; Albert p. p., quæst. 77, memb. 3; Alens. III p., quæst. 26, memb. 3.

ISÆUS.

Ut providentissima illa majestas. Sic reposui ex decem antiquioribus et potioribus miss. In Pen. est prudentissima; in 7 est quod illa, quæ voces in 5 desunt.

Provehantur. In ms. Bov., provehentur.

Dependit. Ita mss. 5 Reg., Goth. Tornes., Colomes., Balliol., Em., Cant., 4 Colb., Lips., Clarom., Brun. et edit. Rom. 1470, Crat. in marg. et Graph. id est, rependit, quod est in Regio-Put. seu compensat, ut in edit. Betul. In 3 Reg., 2 Colb., Baluz. et in novem vulgatis deprehendit, vitiose: reprehendit, adhuc pejus in Marm.

Foetum ediderint. Ut inf. Lips. tert. Reimm., fætum emiserint. Arnob. lib. 11, p. 54, Ex alvis fundimur atque emittimur matrum. BUN.

Geruni. In ms. Bov. Gerant.

Sine matrum sollicitudine. Sic legunt Mss. RegioPut., 2 al. Reg., Bonon., 2 Colb., Erasm., Baluz., Cauc., Lips. et cuncti fere editi, Abest matrum a de

C

D

interdum aliquid humanæ intelligentiæ habere videantur nidos enim, aut luto ædificant, aut virgultis et frondibus construunt; et ciborum expertes incubant ovis; et quoniam foetus de suis corporibus alere datum non est, cibos convehunt, et totos dies in hujusmodi discursatione consumunt, noctibus vero defendunt, fovent, protegunt. Quid amplius facere homines possunt? nisi hoc solum fortasse, quod non expellunt adultos, sed perpetua necessitudine ac vinculo charitatis adjunctos habent. Quid, quod avium fœtus multo fragilior est, quam hominis: quia non materno corpore ipsum animal edunt; sed quod materni corporis fotu et calore tepefactum, animal efficiat, quod tamen cum spiritu fuerit animatum, id vero implume ac tenerum, non modo volandi, sed ambulandi quoque usu caret. Non ergo ineptissimus sit, si quis putet male cum volucribus egisse naturam, primum quod bis nascuntur; deinde, quod tam infirmæ, ut sint quæsitis per laborem cibis a parentibus nutriendæ. Sed illi fortiora eligunt, imbecilliora prætereunt.

Quæro igitur ab iis, qui conditionem pecudum suæ præferunt, quid eligant, si Deus his deferat optionem; utrum malint humanam sapientiam cum imbecillitate, an pecudum firmitatem cum illarum natura? Scilicet non tam pecudes sunt, ut non malint vel fraNOTÆ.

cem mss. rec. et edit. Rom. 1470.

Et ciborum. In Ms. Bov., Etiam ciborum. Discursatione. Ita reposui ex omnibus fere mss. codicibus et vet. editis Rom., Gymn., Graph., Tornes., Betul. necnon Cellar. et Walch. Et recte, ut puto. Vide infra ad finem hujusce capitis, avium per aerem libera discursatio. In ms. 1 Colb. rec. et 9 editis est discursione; in 1 Reg. conlatione.

Quia non materno corpore. Hæc duo extrema vocabula absunt a mss. 1 Bon., Cauc. et vulgatis quinque : extant autem in cæteris maximo numero, tum mss. tum editis.

Sed quod. Buneman. habet, sed id, quod, et notam sequentem exhibet.- Sed id, quod. Ven., 1443, 97, Parrh., Ald., Crat., Fasit., Gryph., Torn., Betul., Thomas. et seqq., sed quod. Plenius Anglicani septem, Goth., Lips., Reimm., Subl., Rost., Ven. 1471, 72, utraque 78, Paris., Erasm., Frob. 1529, gymn., sed id quod. Heumannus ex id quod effingit ovum.

BUN.

Fotu. In quibusdam rec. mss. et volgatis est fœtu, corrupte.

Id vero implume ac tenerum. Hæc verba Glossema videntur Heumanno; ac recte.

Non ergo. Ita mss. 5 Reg., 4 Colbert., Baluz., Marm., Clarom., Lips., Brun., Bov., edit. Rom. 1470, 1474, Graph., Cellar., Walch. In 1 Colb. rec. et novem editis est Num ergo.

Tam infirma. Adde Nascuntur.

Igitur. In ms. Bov. ergo; ac fere semper, ubi in editis est igitur, ms. Bov. legit ergo.

Utrum malint humanam sapientiam. Sic veteres editi et mss. præter 1 Bonon. et 1 Colb. ac rec. edit. quibus est humanamne sapientiam.

Cum illarum natura. Irrationali scilicet. In mss. 6 rec. et edit. 2 Rom. est illorum; in 1 Colb., eorum. Expunxi spuria quatuor vocabula, Quid optant, quid eli gunt? quae absunt a 26 mss. et a vet. editis. At extant in uno Bononiensi et in 5 rec. vulgatis.

[ocr errors][merged small]

giliorem multo, quain nunc est, dummodo humanam, A mat, quod est ingrati, aut (ut verius loquamur) in

quam illam irrationabilem firmitatem. Sed videlicet
prudentes viri, neque hominis rationem volunt cum
fragilitate, neque mutorum firmitatem sine ratione.
Quod nihil est tam repugnans, tamque contrarium,
quod unumquodque animal, aut ratio instruat necesse
est, aut conditio naturæ. Si naturalibus munimentis
instruatur, supervacua ratio est. Quid enim excogi-
tabit? quid faciet? aut quid molietur? aut in quo lu-
men illud ingenii ostendet, cum ea, quæ possunt esse
rationis, ultro natura concedat? Si autem ratione sit
præditum, quid opus erit sepimentis corporis ? cum
semel concessa ratio naturæ munus possit implere:
quæ quidem tantum valet ad ornandum tuendumque
hominem, ut nihil potuerit majus ac melius a Deo
dari. Denique cum et corporis non magni homo, et B data sint, accipere detrectes?
exiguarum virium, et valetudinis sit infirma, tamen
quoniam id, quod est majus accepit, et instructior
rst cæteris animalibus, et ornatior. Nam cum fragilis
imbecillisque nascatur, tamen et a mutis omnibus
tutus est, et ea omnia, quæ firmiora nascuntur,
etiamsi vim cœli fortiter patiuntur, ab homine tamen
tuta esse non possunt. Ita fit, ut plus homini conferat
ratio, quam natura mutis; quoniam in illis, neque
magnitudo virium, neque firmitas corporis efficere
potest, quominus aut opprimantur a nobis, aut nos-
træ subjecta sint potestati.

sani. Plato, ut hos, credo, ingratos refelleret, naturæ
gratias egit, quod homo natus esset. Quod et ipsum
quale sit, non est hujus materiæ ponderare. Quanto
melius, et sanius, qui sentit conditionem hominis
esse meliorem, quam isti, qui se pecudes natos esse
maluerunt. Quos si Deus in ea forte converterit anis
malia, quorum sortem præferunt suæ, jam profecto
cupiant remigrare, magnisque clamoribus conditio-
nem pristinam flagitent ; quia non est tanti robur ac
firmitas corporis, ut officio linguæ careas, aut avium
per aerem libera discursatio, ut manibus indigeas :
plus enim manus præstant, quam levitas ususque
pennarum, plus lingua, quam totius corporis forti-
tudo. Quæ igitur amentia est, ea præferre, quæ, si

CAPUT IV.

De imbecillitate hominis.

Iidem queruntur, hominem morbis et immaturæ morti esse subjectum. Indignantur videlicet, non deos se esse natos. Minime, inquiunt : sed ex hoc ostendimus, hominem nulla providentia esse factum, quod aliter fieri debuit. Quid si ostendero, id ipsum magna ratione provisum esse, ut morbis vexari posset, et vita sæpe in medio cursus sui spatio rumperetur? Cum enim Deus animal, quod fecerat, sua sponte ad mortem transire cognovisset, ut mortem ipsam, quæ est dissolutio naturæ, capere posset, dedit ei fragilitatem, quæ morti aditum ad dissolven dum animal inveniret. Nam si ejus roboris fieret, at ad eum morbus et ægritudo adire non posset, ne mors VARIORUM NOTÆ.

Potestne igitur aliquis, cum videat etiam boves lucas, aut equos, cum immanissimis etiam corporibus ac viribus servire homini, queri de opifice rerum Deo, quod modicas vires, quod parvum corpus ac- C ceperit? nec beneficia in se divina pro merito æsti

Quam illam. In ms. Bov., quam vel illam.
Quod. Ita omnes mss. et antiquiores editi. Rectius
forsan quo, ut in editis Graph. et Crat. Plerique editi,
Quare.

Quod unumquodque animal. Mss. 5 rcc. et edd. 2 rec., sed unumquodque animal. Mss. 2 rec. Colb., ut. Si. In ms. Bov., Etsi.

Vim cæli. Conf. cap. 2, vim pruinarum. Bun.

Boves lucas. Sic mss. 1 Bon. antiq., Reg.-Put. et 2 alii Reg., 2 Vatic., Cauc., 1 Colb., Ultr., Pen., Nav., Vict., Goth., Gat., Em., Brun., Clarom. a prima manu, edit. Antwerp. 1570, Tornes., Soubr., 2 Paris., Spark., Cellar. Vera lectio, quæ placuit Cujacio et Petro Cia conio. Et ita legitur semel et iterum apud Lucretium, lib. v, paulo ante finem, qui ab auctore nostro confutatur. Elephantes autem vocantur boves lucæ, eo qnod primum in Lucania fuissent visi, teste Varrone de LL., lib. vi, luca bos, elephas. Quod alii non intelligentes, lucas mutarunt, in vaccas ut factum est in 3 Reg., 3 Vatic., 3 Colb., 1 Sorb., 1 Clarom. a secunda manu, in ed. Rom. 1468, 1470, Ald., Paris. 1525, Crat., Fasitel., Thomas. In 1 Vatic. est, lucunos; in 1 al.Vatic. et 1 Colb., lucos; in Lips., lupos ; in Cant., Tornes., Marm., equos; in 5 rec., equos, lupos, vaccas. Sed quæ horum omnium immanissima corpora? aut quando serviunt lupi? Ita Lucret.

Inde boves lucas turrito corpore tetros
Anguimanos belli docuerant volucra Pœni.

Etiam. Addidi ex ms. Bov.

Acceperit. Ita restitui ex veteribus editis et omnibus mss. præter Reg. rec. in quo est accepit.

Ut verius loquamur. Numerum vero singularem ad

D

hibet Bunemannus ex multis mss. quos refert in nota sequenti. Ut verius loquar. Pro plurimorum, loquamur, scripsi ex Bon., Tax., Pen., Lips., 2, 5, Reim. Ven. 1472, utraque, 1478, loquar. BUN.

Plato. Quem ob hoc ipsum exagitat Lactantius, lib. m, c. 19, contenditque, numquam quidquam dictum esse in rebus humanis delirius.-In quinque mss. rec. et nonnullis editis præmittitur melius igitur, quod mox sequitur; et desideratur in cæteris mss. et vetustior. editis cum Cellar. et Walch.

Quod et.... ponderare. Hæc desunt in ms. Bov. Erasm., Goth., Lips. aliique, necnon et ab ipsa editione O. F. Fritzsche.

Sentit. Ms. Bov., sensit, et ita etiam Heumannus et Bunemannus.

Maluerunt. Ita omnes mss. et vel. editi. In vulgatis orto est maluerint.

Cupiant. Ms. Bov. cupient.

Hominem morbis subjectum. In 8 mss., homines mortis subjectos.- Iidem queruntur hominem morbis et immaturæ morti esse subjectum, etc. Lucretius, v, sub initium:

Cur anni tempora morbos, etc.;

Theophrastus apud Cicer., 1 Tuscul., prope fin.; et
quidem immerito, ut ait Sallustius initio Jugurth.
Quintilianus, 1. xn Instit., c. 11; Senec., initio 1. de
Brevit. vite. Isus.

Quid si ostendero. Mss. 2 Reg., 2 Colb. et Brun., quid si ostendo.

Vita sæpe in medio. Ms. Bov., vita sua in medio.
Ad. Deest in Bov.

« PoprzedniaDalej »