Obrazy na stronie
PDF
ePub

libro verba illa, Et persecuti sunt........... in humilitate ▲ tant. lib. IV. cap. XIX), quo Christus ultro et sponte

magna (Lib. Paral. cap. vi. 19. et seqq.); quæ sola ad Lactantii propositum faciunt, legere est. Quid vero, quod in utroque illo libro quæ habentur verba non Salomonis sunt, sed Dei ad Salomonem? Nonne itaque dicendum erit aut antiquarios textum Lactantii describendo errasse, aut ipsummet Lactantium memoria lapsum, nisi hæc ex aliquo bibliorum codice, a nostris diverso, excerpsisse probetur?

At certe etsi Lactantius (Lactant. lib. iv. Inst. cap. XVIII) quædam retulisset sacris ex bibliis testimonia, que ipsi tantummodo, minime vero aliis de Christo dicta viderentur; certum nihilominus esse debet ab illo alia afferri, quæ de Christo vere prænuntiata fuisse nemo cordatus homo poterit umquam negare. Nam præter jam memorata, tale procul du- B bio illud est, quod ipse, Cyprianum secutus, ex Zachariæ libro in medium adduxit: Zacharias, inquit, etiam hæc tradidit: Et intuebuntur in me, quem (Cyprianus (Cyprian. lib. 11. adv. Jud. § 20), in quem) transfixerunt (Zachar. cap. x. 10). Quis enim vero inficias iverit hæc de Christo esse intelligenda, postquam Joannes Evangelista disertissime affirmavit (Joann. cap. XVII. 37), Christo moriente, impletam esse Scripturam, quæ dixerat: Videbunt in quem transfixerunt? Divini autem hujus scriptoris testimonium tantæ est auctoritatis, ut alios præterea citare supervacancum videatur.Si quis tamen Hieronymum (Hieron. in cit. Zach. loc.) adhuc adire voluerit, hunc laboris proculdubio non pœnitebit.

animam exhalabat, lux solis defecit, et omnia tenebris per tres horas circumfusa fuerunt. Atqui hæc citatus ab illo propheta his verbis præsignificaverat : Et erit in illo die, dicit Dominus, occidet sol meridie, et obtenebrabitur dies lucis, et convertam dies festos vestros in luctum, et cantica vestra in lamentationem (Amos, cap. VIII. 9 et 10). Hanc prædictionem eodem modo protulit Cyprianus (Cypr. lib. 11. adv. Jud. § 23), nisi quod ante cantica, addidit, omnia. Paulo tamen aliter Irenæus: In die illa, dicit Dominus, occidet sol meridie, et erunt tenebræ super terram in die lucis..... et universa cantica vestra in lamenta tionem. Eum occasum solis, qui crucifixo co fuit ab hora sexta, manifeste annuntiaverunt » (Iren, lib. 1v. adv. hæres. cap. LXI). Tertullianus (Tertull. lib, adv. Jud. cap. x) quoque hanc vaticinationem adversus Judicos, quam de Christo accipiendam esse negabant, sic urget. Nam quod in passione ejus accidit, ut media dies tenebresceret, Amos propheta annuntiat, dicens: Et erit in die illa, dicit Dominus, occidet sol media die, et tenebrescet super terram dies luminis, et convertam dies vestros in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem. › Quamobrem alio in libro scripsit Deliquium utique putaverunt, qui id quoque super Christo prædicatum non sciverunt. Et tamen eum mundi casum relatum in archivis vestris habetis (Idem Apolog. cap. xx1). Denique ex jam citato Amosi oraculo contra Marcionem, quemadmodum adversus Jud:cos disputat (Idem lib. contr. Mar

(

cit.) illud explicat tum de Judæorum apud Assyrios et Chaldæos captivitate, tum de Christo Domino cruci affixo. Sed quid mirum? cum jam a nobis observatum sit plures esse ejusdem sacri textus nostri significatus et interpretationes, quas omnes veras esse nullus negare merito umquam poterit.

Non minori profecto evidentia illud declaratur his, C cion. ). Hieronymus vero (Hieron. In loc. Amos que Lactantius post hae retulit (Lactant. ibid.), hæc Psalmista verbis. Effoderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi autem contemplati sunt, et viderunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, el super vestem meam sortem miserunt (Psal. xx1. 18 et 19). Ita etiam Cyprianus (Cyprian. lib. 11. adv. Jud. § 20) eodemque plane sensu verba illa interpretatur. Atqui Psalmographus hæc, uti ait Lactantius, non de se, qui nihil simile perpessus est, sed divino spiritu afflatus, de Christo præloquebatur. Simili quoque modo Tertullianus: Scriptura in psalmis dicit Exterminaverunt (prius scripserat, foderunt) manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi autem contemplati, et viderunt me.... Hæc David passus non est, ut de se merito dixisse vi- D sanctum tuum videre interitum (Psalm. xv, 10). Prius deatur; sed Christus qui crucifixus est › (Tertull. lib. adv. Jud. cap. x et xn). Quin etiam ille diserte asserit toto illo integro psalmo futuram Christi passionem decantari. Et certe alios bene multos ut prætercamus, Justinus martyr (Just. Mart. Dial. cum Tryph.), et Eusebius (Euseb. Demonstrat. Evangel.) illum totum, et singulos illius versus de iisdem extremis Christi tormentis et morte exponunt. Evangelistæ vero Matthæus (Matth. xxvII. 35) et Joannes (Joan. xIx. 24) docent tunc evenisse, quod in codem psalmo de vestimentis ejus, sorte dividendis, prænuntiatum fuerat.

Neque vero sacris vatibus nostris satis erat mortem Christi, et quæ tum acciderant, omnibus prænuntiare, nisi illius etiam resurrectionis, sine qua, uti ait Apostolus (Paul. 1, Corinth., cap. xv. 17), vana esset fides nostra, mysterium prædixissent. At illud evidenter ab eis prænuntiatum fuisse probat Lactantius (Lactant. lib. iv, cap. XIX) his Psalmista verbis: Non derelinques animam meam apud inferos, nec dabis

vero eadem Cyprianus (Cypr. lib. n adv. Jud. §24) scriptis tradiderat, præter ultimum verbum, pro quo posuit corruptionem. Tam clara autem et aperta est ea prædictio, ut Petrus Apostolus in primo suo ad Judæos sermone (Acl. Apost., cap. II, 25 et seqq.) evidenter demonstret illam non in Davide, qui apud eos mortuus et sepultus fuerat, sed in Christo, a mortuis ad vitam revocato, perfecte completam. Quin etiam Paulus in sua quoque ad cos concione (Ibid. cap. xIII., 35 et seqq.) idem plane ostendit. Itaque hoc oraculum tantorum Apostolorum auctoritate firmatum, aliorum, ut facile est, testimonio corroborare tăm longum esset, quam inutile. Qui

Eodom nutem ipso tempore, alt Lactantius ( Lac

habebit?

Neque ibi consistit Lactantius, sed idem rursus probat his ejusdem Psalmista verbis: Ego dormivi, et somnum cepi, et resurrexi, quoniam Dominus auxiliatus est mihi (Psalm. 1, 6). Ita etiam et totidem verbis Cyprianus (Cyp., lib. n, adv. Jud., § 24). Testatum autem Justinus Martyr (Just. Apol. 1, al. 2) et Irenæus (Iren., lib. IV, adv. hæres., cap. xv) nobis faciunt, hæc verba a Christo, in persona Davidis loquente, de sua morte, et ad vitam regressu fuisse pronuntiata.

enim illis non credit, quibus, quæso, fidem umquam A atque invictissimum esse illud argumentum. Sed Lactantius alia adhuc non minoris ponderis profert, quæ jam expendenda sunt. CAPUT III. Quomodo Lactantius veritatem christianæ religionis asserat et confirmet ex veris Christi miraculis, quæ a sacris nostris aliisque vatibus prædicta fuerant.

Ad hæc vero propheta Oseas non uno tantum, sed duplici oraculo perspicue prædixerat fore ut idem Christus aliquando revivisceret. Dixerat enim: Hic filius meus sapiens, propter quod nunc resistet in contribulatione filiorum suorum, et de manu inferorum B eruam eum. Ubi est judicium tuum, mors, aut ubi est aculeus tuus (Os., cap. xm. 13 et 14)? Ibi ille pro more sequitur interpretationem LXXI, sed non sine diversis quibusdam lectionibus. Posteriora autem prophetæ verba in sua Paulus (1 Corinth., cap. xv, 54), uti nemo nescit, ad Corinthios epistola retulit. Quapropter Hieronymus (Hieronym., lib. III Comment. in Os., cap. xш) ex citatis a se hujus Apostoli verbis hanc elicuit conclusionem: Itaque quod ille in resurrectionem interpretatus est Domini, nos aliter interpretari nec possumus, nec audemus. ›

Aliud Osec testimonium, secundo loco ab Lactantio citatum, hunc exprimitur in modum : Vivificabit nos post biduum, die tertio (Osee, cap. vi, 2). Totidem quoque hæc verba transcripsit Cyprianus (Cypr., lib. C I adv. Jud., § 25), eaque ille, et Tertullianus (Tertull., lib. adv. Jud., cap. xv, lib. 1v, adv. Marcion., cap. XLIV), ac postea Hieronymus (Hieronym. in cit. Os., loc.), atque alii similiter interpretantur.

Addit tandem Lactantius prædictum a Daniele, fore ut Christus a morte ad vitam revocatus, ascenderet in cœlum. Sed de hac vaticinatione nos paulo ante egimus.

Quis autem jam non intelligat quo jure Lactantius dixerit (Lact., lib. IV, cap. xiv) prophetas omnes,› hoc est, sacros prophetas nostros, et alios quos ethnici pro vatibus habebant, pronuntiasse de Christo, ut ex genere David corporaliter natus, constitueret æternum templum Deo, quod appellatur Ecclesia, et universas gentes ad religionem Dei veram convocaret? Fieri enim non potuit ut tot oracula de mirando prorsus Christi ex virgine et familia David ortu, de summo ejus sacerdotio, de Judæorum in cum iniquissima conspiratione, dirissimis cruciatibus, horrenda morte, ad vitam regressu, longissimum ante tempus prænuntiata, ab alio quam divino spiritu profecta fuerint. Tam certo igitur, quam evidenter ex iis conficitur Christum a Deo Patre suo missum esse, ut homines a falso et impio deorum cultu ad veram, quam fundavit, religionem adduceret. Nullus itaque nec Judæus, nec gentilis, nisi insanabili cæcitate perculsus, negare potest ad demonstrandam christianæ religionem certissimum

ARTICULUS PRIMUS.

Quanta evidentia Lactantius ostendat veram esse Christi religionem, quam ille veris miraculis, ab Isaia et Sibylla designatis, confirmavit.

Aliud ad asserendam ac probandam christianæ religionis veritatem argumentum desumit Lactantius ex Christi miraculis, tum quia et vera et divina virtute ab eo sunt facta, tum quia sacri vates, aliique, longissimo antequam fierent tempore, illa revera prædixerant. Deus enim neque spiritus sui afflatum, neque potiorem ad edenda vera miracula divinæ potestatis suæ partem cum aliis communicat, nisi ad asserendam veritatem, sanaque ac vera documenta tradenda et stabilienda. Quam igitur religionem Christus veris miraculis, et longe antea prænuntiatis, el divina virtute a se editis fundavit, ea omnino vera sanctaque sit penitus necesse est.

At Christus maximas, inquit Lactantius (Lactant., lib. iv, cap. iv), ‹ virtutes,› quas Apollo, a nobis antea laudatus, portentificas appellavit, operatus est, non præstigiis magicis, quæ nihil veri ac solidi ostentant, sed vi ac potestate cœlesti, quæ jam pridem prophetis nuntiantibus canebantur. › Quocumque enimvero iter Christus faceret, quoslibet, quovis morborum genere laborantes, paralyticos, claudos, cæcos, mutos, leprosos, aliosque non manu aut medicamentis, sed solo verbo et jussione, unoque momento sanavit. Quin immo eodem quoque modo ad vitam revocavit mortuos. Atqui Isaias ejusmodi ægros pristine valetudini a Christo restituendos annuntiaverat. Illius quippe est descriptum a Lactantio, et prius a Cypriano hoc prædictum Confortamini manus resolutæ, et genua debilia consolamini (ms. regius antiquissimus consoldamini, Cyprianus vero (Cypr., libr. 11, adv. Jud.) exhortamini) qui estis pu silli animi, nolite metuere; Dominus noster judicium retribuel. Ipse veniet et salvos faciet nos. Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum audient. Tunc saliet claudus sicut cervus, et plana erit lingua mutorum (Isai, cap. xv. 3 et seqq.). Ibi autem neque ille, neque Cyprianus, aut interpretationi LXII, aut Vulgata omnino adhærent, sed alteri paululum diverse. Utriusque autem varias lectiones collegit Hyeronymus (Hieronym., lib. x. Comment. in cit. Isai. loc.), palamque fecit ea, quæ ibidem dicuntur, in Christo et Apostolis suum sortita esse exitum. Prius autem Tertullianus (Tertull., lib. adv. Jud., cap. 18, lib. de Resur. carn. cap. xx, et lib. 1v advers. Marcion., cap. x et x) hinc pene incredibilem Judæorum Marcionisque pervicaciam retundit, et illa de Christo prædicta ab eoque reapse peracta esse demonstrat.

D

Quin etiam Sibylla, cui ethnici fidem derogare non

eruditisque lectoribus exhibuimus, ut quomodo ab aliis discrepet, et quæ corrupta fuerint græca verba, facilius perspiciant.

poterant, eadem Christi miracula his cecinit carmi- A Lactantii codicis interpretationem sæpius curiosis nibus, quæ Lactantius (Lactant., lib. IV, cap. XVI) grace citavit, et in regio codice sic latine exhibentur: Mortuorum vero resurrectio erit, et claudorum cursus velocissimus, et surdus audiet, et cæci videbunt, et loquentur non loquentes › (Sibyll. Orac., lib. VIII, 226 et seqq.). At eadem insuper Sibylla uno versu decantaverat fore, ut Christus hæc solo suo verbo faceret:

Sed videamus quid gentiles et Judæi contra tanto. rum hactenusque inauditorum Christi miraculorum auctoritatem objectarent. Primum autem respondebant carmina Sibyllarum non ab iis, sed a nostris, id est, christianis scriptoribus, fallaci titulo fuisse composita.

Verum Lactantius (Lactant., lib. IV, cap. 15) futilem vanamque esse ostendit hanc responsionem. Nam Varro, Cicero, et veteres Sibyllam Erythræam aliasque commemorant. Christiani vero ea, quæ citant, illorum testimonia libris transcripserant auctorum, quorum dubia non erat fides, utpote qui ante obierant quam Christus homo factus fuisset.

B

Judæi vero majori procul dubio audacia et teme. ritate clamitabant, hæc miracula a Christo quidem facta, sed magicis plane artibus. Nulla enim, ait auctor noster, fingi poterat major calumnia. Christus siquidem maximas, uti ille loquitur, virtutes cœpit operari non præstigiis magicis, quæ nihil veri ac solidi ostentant, id est, nihil veri, aut quod aliquid aliis afferat utilitatis et emolumenti. Que enim arte magica aut dæmonum fraudibus fiunt, ideo tantum aguntur, ut decipiantur homines. At Christi miracula vi ac potestate divina, non mala arte aliqua, sed solo, ut diximus, verbo facta sunt, atque ut homines ad Dei veri cultum veramque religionem adducerentur. Deinde vero Judaei negare non poterant edita fuisse a Christo hæc miracula, quemadmodum in arcanis eorum litteris, id est, Veteris Testamenti libris prænuntiata fuerunt. A quibus autem longe antea prædicta fuerant, quam ab hominibus, ut vidimus, divino afflatis spiritu, qui nulli nocere, nullumque fallere, nec unquam mentiri poterant? Denique banc insulsissimam non modo Judæorum, sed gentilium quoque criminationem ab Arnobio aliisque depulsam et eversam ostendimus.

C

Recte ergo concludit Lactantius (Lact., l. iv, c. 15 et 15) Christum tantis miraculis et prodigiis meruisse et veracis legati, a Deo missi, et ipsiusmet divinitatis fidem. Quin etiam certissima fuerunt cœlestis virtutis indicia, quibus sole meridiano clarius probavit veram esse quam fundavit et instituit religionem. Verum Lactantius aliis adhuc Christi miraculis, quibus dæmones, magicarum artium auctores fugavit, evidentissime demonstrat illa nullis magorum dolis et artificiis, sed divina prorsus virtute ab ipso facta, atque inde adhuc veritatem christianæ religionis mirum in modum stabiliri. Sed hæc in sequenti articulo examinanda sunt.

Πάντα λόγω πράττων, πᾶσάν τε νόσον θεραπεύων, (Idem post Acrostich. Lactant., loc. cit.) Quæ scriptor præfati codicis regii his latinis verbis reddidit: Omnia verbo faciens, omnemque infirmitatem curans. At præclare omnino animadvertit Lactantius mirum non esse quod Christus verbo faciebat ( mss. regii faceret) mirabilia, cum ipse esset Dei Verbum, cœlesti virtute ac potestate subnixum.

Prosequitur ille, et ait quinque millia hominum, in deserto fame enectorum, a Christo quinque tantummodo panibus et duobus piscibus fuisse saturata. De his autem nos in superiori dissertatione egimus. Quid autem, inquit auctor noster (Lactant., loc. cit.), dici aut fieri potest mirabilius (Sibyll. Orac., lib. viu, v. 502 et seqq.)? Atqui Sibylla id adhuc futurum præcecinerat his versibus, quos ille descripsit, et in oraculis earum editis similiter, si quasdam varias lectiones excipias, inveniuntur.

(

Præterea Christus non solum super undas maris sicco pede ambulavit, sed verbo etiam suo sedavit ejusdem maris tempestates. Addit Lactantius: Non ut poetæ Orionem mentiuntur, in pelago incedentem, qui demersa corporis parte, humero supereminet undas. Observant ibi Betuleius, et post eum Gəllæus hemistichion esse poetæ alicujus: sed quis ille sit, neuter indicat. At magno sine labore discere poterant illud esse Virgilii, cujus hæc sunt carmina, (Lib. x Æneid., v. 765 et seqq.).

>

Quæ magnus Orion

Cum pedes incedit, medii per naxima Nerei Stagna, viam scindens, huinero supereminet undas. Quis enim dubitabit hæc a Lactantio designari et irrideri? Videsis Servii in illos versus et in primum ejusdem Æneidos librum annotationes, Natalem Comitem et alios.

lib.

Rursus autem Lactantius ostendit (Lactant., Iv, cap. 15) hæc olim designata fuisse Sibyllarum carminibus, que in variis earum libris legimus. Ea D vero græce tantum ab illo transcripta, in codice regio, sæpius a nobis laudato, sic latina facta sunt: Ventos compescet; sternet vero insanum mare pedibus, pacisque fide calcatum. Et rursus aliqua dixit: Super undas ambulabit, infirmitatem hominum solvet, resurgere faciet mortuos, et pellet multos dolores, et de pane unius perionis saturatio erit virorum. Ibi autem dicitur perionis ; quia græce scriptum est répas prov, id est, sacculo et pera panis. In quibusdam vero editis legitur ῥίζης, in aliis πηγῆς, hoc est fonte, melius forsitan ng ex una panis pera aut sacculo, quo paucitas panum evidentius significatur. Cæterum latinam prædicti regii operum

ARTICULUS JI.

Quam invicte Lactantius christianæ religionis veritatem demonstret ex fugatis a Christo, ejusque nomine, ac crucis signo dæmonibus.

Tantum abest ut Christus præstigiis artibusque magorum aut dæmonum miracula ediderit, quin et ipse

et ejus discipuli mirabili virtute fugaverint dæmones, A hominibus notissimam ac certissimam. ‹ Nune, › in

quit, sectatores ejus, › Christi videlicet, cosdem spiritus inquinatos, de hominibus, et nomine magistri sui et signo passionis excludunt (Lactant., lib. iv, c. 27). Neque hos improbos spiritus clam et occulto in fugam vertebant, sed palam ac publice, ac cum ipsimet gentiles diis suis immolarent. Tum enim, si assistat aliquis, uti ille ait, signatam frontem gerens, non poterant ullo modo litare, vel sicut Virgilius ab eo laudatus canebat ( lib. 11 Georg., vers. 149) :

Nec responsa potest consultus reddere vates.
Non semel autem aut raro, sed sæpius id factum
plane asseverat. Nam continenter subjungit hanc sæpe
causam præcipuam fuisse malis regibus justitiam,
hoc est, christianos persequendi.

cosque ejecerint ex iis, quæ ob-idebant, hominum
corporibus. Atqui uti Lactantius ( Lactant., lib. iv,
cap. XXVI) recte argumentatur: Necesse est veram
esse religionem, quæ et rationem dæmonum novit, et
astutiam intelligit, et vim retundit, et eos spirituali-
bus armis domitos ac subjectos, cedere sibi cogit. ›
Enimvero hi dæmones Jovis, Esculapii aliorum-
que, quos gentiles colunt, deorum aut amici sunt,
et illis aliqua necessitudine copulati, aut e contrario
inimici, et infensi. Si sibi invicem copulati sint, at-
que, ut ait Homerus (Homer. Iliad., 1, vers. 221),
Jupiter dæmonibus aggregetur, si a poetis et philo-
sophis modo dæmones, modo dii appellentur, quo-
modo eos distinguemus a se invicem, ut illos rite
distinctos colamus et honoremus? Si vero eximii B
gentilium dii hostes revera sint dæmonum, et eis in-
fensi, cur illos non fugant, atque ad cos expellendos,
non eamdem ac Christus ejusque discipuli habent po-
testatem? Que etiam erit horumce deorum vis aut
potentia, si ipsis subjecti non sint dæmones? Cur
etiam Christi, non autem Jovis aliorumque deorum,
nomine fugantur, nisi quia Christum, minime vero
falsos deos reformidant? Et certe ubi coluntur, se
deos esse mentiuntur; ubi adjurantur a christianis,
coguntur se dæmones esse palam confiteri. Quorsum
autem ab eis extorquetur tam ignominiosa confessio,
nisi quia maximo christianorum eos adjurantium
timore percelluntur?

(

Unum tamen ex pluribus selegit memorabile exemplum, quod his protulit verbis: ‹ Cum quidam ministrorum nostrorum » ( in duobus antiquioribus mss. regiis codicibus, pro nostrorum, legimus, e cultoribus Dei) sacrificantibus dominis assisterent, imposito frontibus signo, deos illorum fugaverunt, ne possent in visceribus hostiarum futura depingere. Quod cum intelligerent aruspices, instigantibus iisdem dæmonibus, quibus prosecant, (memorati codices regii prosecrant, et unus secunda manu, consecrant, editio Florentina prosecuerant) conquerentes, profanos, id est, Christianos, homines sacris interesse, egerunt principes suos in furorem, ut expurgarent, ( niss. regii præfati, ac plures alii cum antiquiores tum recentiores, et editio ultima, expugnarent) Dei templum, seque vero sacrilegio contaminarent, quod gravissimis persequentium pœnis expiaretur. › Duæ autem diversæ codicum lectiones duplicem exhibent Lactantii sensum. Si enim legas expugnarent Dei templum, significabit Nicomediae templum, Diocletiano jubente, ut ipse Lactantius postea narrat, fuisse expugnatum et eversum. Si vero legas expurgarent Dei templum, sensus erit, ut gentiles expiarent dei sui templum, quod a christianis contaminatum putabant.

C

Sed Lactantium nostrum, hæc omnia, nec semel profecto enarrantem, si lubet audiamus: Justos, inquit, id est, cultores Dei metuunt, cujus nomine adjurati, de corporibus excedunt, quorum verbis, tamquam flagris verberati, non modo dæmones se esse confitentur, sed etiam nomina sua edunt, illa quæ in templis adorantur; et quod plerumque coram cultoribus suis faciunt, non utique in opprobrium religionis, sed honoris sui (duo antiquissimi codices regii, et honoris sui), quia nec Deo, per quem adjurantur, nec justis, quorum voce torquentur, mentiri possunt. Itaque maximis sæpe ululatibus editis, verberari se, et ardere, et jam jamque exire proclamant (Ibid. lib. n, cap. 15, lib. iv, cap. 27, et lib. v, cap. 21). Eadem a Minucio Felice tradita alibi annotavimus et explicavimus.

Quæcumque sit vera Lactantii lectio, ex ea aperte intelligitur dæmones facto a christianis crucis signo territos ac fugatos. Sed hæc fusius enarrat Lucius Cecilius in suo de Mortibus persecutorum libro, ubi rationem nobis reddit cur Diocletianus Imperator cœperit in christianos sævire. Ibi enimvero hæc legi

Atqui si tantus sit dæmonum, homines a veri Dei veneratione ad impium falsorum deorum cultum frau- D mus: Tum quidam ministrorum, scientes Domidulenter avocantium timor, si tanta illorum et deorum et dæmonum infirmitas contra vero, si tantum est Christianorum, verum Deum colentium, in ipsos dæmones imperium, si tanta ad eos fugandos potestas; nonne certissime inde conficitur, tam veram esse christianorum, quam falsam gentilium religionem?

Acrius adhuc urget Lactantius, perspicuumque facit iisdem dæmonibus terrorem maximum incuti ipso etiam crucis signo, quo quidem facto, non secus ac ejusdem Christi nomine adjurati, de hominum corporibus, quæ obsessa tenebant, confestim ejiciebantur. Atque id quidem auctor noster narrat, non uti rem incertam, aut obscuram, sed omnibus sui temporis

num, cum assisterent immolanti, imposuerunt frontibus suis immortale signum. Quo facto, fugatis dæmonibus, sacra turbata sunt. Trepidabant Aruspices, nec solitas in extis notas videbant; et quasi non litassent, sæpius immolabant. Verum identidem mactatæ hostiæ nihil ostendebant, donec magister ille Aruspicum Tages, seu suspicione, seu visu, ait idcirco non respondere sacra, quod rebus divinis profani homines, nimirum christiani, interessent. Tunc ira furens, sacrificare non eos tantum, qui sacris ministrabant, sed universos, qui erant in palatio, jussit, et in eos, si detrectassent, verberibus animadverti, datisque ad præpositos litteris, etiam milite

cogi ad nefanda sacrificia præcepit; ut qui non pa- A iidem terrores urgent, rursus signum adhibetur, ruissent, militia solverentur (Cecil., lib. de mortib. persecut., cap. x). Vides sane quam asseveranter uterque affirmet ethnicorum sacra facto a christianis dominicæ crucis signo turbata fuisse, ac Diocletianum, ibi præsentem, tum jussisse in hos cæterosque christianos sæviri.

Quamvis autem certissimum sit utriusque Lactantii, et Lucii Cecilii, sicut alibi ostendimus, de fugatis signo crucis dæmonibus testimonium, nec ab ullo cordato homine in dubium merito possit vocari; si quis tamen id sibi aliunde probari postulet, huic testem primum dabimus Athanasium, qui palam testificatur dæmones ac deos signo crucis Christi facto tamquam mortuos obmutescere, irritasque fieri corum praestigias : Τῷ δὲ σημείῳ τοῦ σταυροῦ πᾶσα μὲν μαγεία Β παύεται, πᾶσα δὲ φαρμακεία καταργεῖται ( Athanas., de Incarn. Verb. Dei). Signo autem crucis omnis ars magica deficit, incantamenta omnia evanescunt. > Quapropter Cyrillus Hierosolymitanus christianos, curæ suæ commissos, sic adhortabatur: ‹ Ne ergo Christi crucem erubescamus, sed si quis alius abscondat, tu palam ad frontem obsignato, ut dæmones regium signum intuentes, tremuli procul aufugiant. › Μή τοίνυν ἐπαισχυνθῶμεν τῷ σταυρῷ τοῦ Χριστοῦ, ἀλλὰ κἂν ἄλλος ἀποκρύπτη, σὺ φανερῶς ἐπὶ μετώπῳ σφρα γίζου, ἵνα οἱ δαίμονες τὸ σημεῖον ἰδόντες τὸ βασιλικὸν, μanpåv púywoι трéportes (Cyrill., Hierosol. Catech., wv, § 10). Non enim, inquit, alterius crucifixi invocatio demones abigit.

Εγώ Χριστοῦ λάχος οὔνομα σεπτὸν
Πολλάκι μοῦνον ἔειπον· ἐδ ̓ ᾤχετο τηλόθι δαίμων
Τρύζων, ἀσχαλόων τι, βοῶν σθένος ὑψιμέδοντος·
Η σταυρε μεγάλοιο χαράγματι, μηδὲ μένοντι,
Πέρα μέσσον ἔγραψα, τύπος δὲ ἔστησε τρόπαιον.

(Greg. Naz, Carm. 61.)

Ipse etiam sors inclyta Christi
Prolato ipsius vel solo nomine, sæpe
Demones ejeci stridentes, atque gementes,
Clamantesque Dei robur dominantis olympo,
Aera vel medium signo crucis ipse notavi
Illustremque tulit typus hic ex hoste triumphum.

Quid vero quod vir ille, fide procul dubio dignissimus, ac post eum Theodoretus (Theodoret., lib. III Hist. Eccl., cap. 1), celeberrimum nobis suppeditant Juliani Apostata exemplum, quo certe nihil ad ostendendam signi crucis in dæmones virtutem efficacius potest umquam desiderari. Impius enim ille imperator, sicut illi testantur, postquam a christiana religione defecisset, in subterraneum et horrendum adytum, uno tantum stipatus comite, descendit, ut magicis artibus daret operam. Sed sonis insuetis, tetris odoribus, spectrisque igneis territus: Ad crucem,› inquit Gregorius, vetusque remedium confugit, hocque se adversus terrores consignat, eumque quem persequebatur, videlicet Christum, opitulatorem adsciscit..... Valuit signaculum, cedunt dæmones, pelluntur timores. Quid deinde? Respirat malumt, Fursus audaciam concipit, rursus pggreditur, ruretts

Quis igitur Gallæum, non secus atque alios ejus asseclas, salutiferi crucis signi inimicos, non mirabitur, qui in hunc Lactantii locum observat, eum plus, quam par erat, tribuisse crucis signo; quando qui

Nec minus perspicue Gregorius Nazianzenus divi- C dem dixit illud dæmonibus fuisse terrori? Quid enim, nam hujus salutiferi crucis signi et invocati nominis Christi potestatem hisce versibus cecinit:

amabo te, illi nimium tribuit? Dæmones, inquit Gallæus, non signo crucis terrebantur, sed cruce ipsa, hoc est, morte Christi in cruce interempti. Verum eximius ille vir prius evidentissime probare debebat, mentitos fuisse non dubiæ tamen fidei scriptores, a nobis hactenus citatos. Sed id nec probavit Gallæus, nec probare curavit. Atqui si Julianus impius ille apostata, non amplius, si tamen umquam fuit, sincerus Christi sectator, dæmones, uti diximus, signo solo crucis fronte imposito expulit; multo magis certum esse debet, eos a veris ac piis Christi discipulis hoc ipso solo fugatos fuisse.

D

Urget Gallæus Paulum in sua ad Hebræos epistola scripsisse diabolum Christi morte destructum. Quid inde? Numquid ex his verbis conficitur solo crucis Christi signo fugatos non fuisse dæmones? Quin immo, quia Christus morte sua diabolum destruxit, inde profecto conficitur ipsius crucis signum diabolo et dæmonibus esse terrori.

ac

dæmones conquiescunt. ›

Cum hæc vero publica notaque omnibus ethnici negare nequirent, qua, putas, ratione ea infirmare conabantur? Respondebant, ait Lactantius ( Lactant., lib. iv, cap. 27), hoc deos non metu (male in editis, nutu ) verum odio facere. Neque in animum, quæso, inducas illud ab auctore nostro gratis fictum; quod facilius refelleret. Jam enim citati Gregorius Nazianzenus et Theodoretus certiores nos faciunt sacrorum antistitem, lateri Juliani inhærentem, ipsi virtutem crucis valde admiranti respondisse. Abominationi illis fuimus, non terrori, vel ut scribit Theodoretus:

Non timuerunt dæmones, ut tu censes, sed factum tuum abominati recesserunt. ›

Verum Lactantius insulsam hanc cavillationem funditus evertit. Si qua etenim fuisset deorum sive dæmonum potestas; congruum, immo necesse proculdubio erat, ut quos signo crucis munitos oderant ac detestabantur, hos non fugerent, sed præsentibus potius muletarent pœnis. Turpis namque haec fuga certissimum erat victoria, a christianis in eosdem dæmonas reportate indicium. Negare itaque nemo poterat, tam veram, quam victricem esse religionem christianorum, qui dæmonas solo crucis signo fugabant domabantque.

Instat adhuc heterodoxus homo Lactantium non dixisse dæmones nudo crucis signo expelli, sed et nomine magistri el signo passionis, quod, inquit, et nos concedimus. Bene est, quod ille tandem concedat, quod non poterat amplius inficiari. At si utroque et nomine Christi, et signo crucis ejus dæmones expulsi sunt, certe ad eos expellendos debuit aliqua esse illius salutaris signi potentia. Ut quid enim frustra hdhibitum fuisset? Atqui Lactantius ibidem subjunxit,

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »