Obrazy na stronie
PDF
ePub

}

conspectu meo. Prius vero ille eumdem locum, alium A inde ejectis, a se civitatem denominavit; nam temtamen in finem citaverat. Hæc autem verba leguntur in secundo, uti dictum est, Regum (Lib. 11 Reg. cap. vII, 4, 5, 12, 13, 14, 16), sive Samuelis libro: sed plura, quæ ibi in sacro textu interponuntur, ab utroque Cypriano et Lactantio prætermissa sunt.

pore Abrahami, generis nostri auctoris, Solynia vocabatur. Alio autem in libro (Idem. lib. vu de bello Judai. cap. 18) narrat quidem eam tempore Abrahami a Melchisedecho ædificatam, sed addit ab illo appeltam Hierosolymam, cum prius nuncuparetur Solyma.

Hieronymus quoque scribit eam a Jebusæis suum traxisse vocabulum, ac deinde a Davide, qui eos exterminavit, factam fuisse Judaicæ provinciæ metropolim : « Eo quod locum templi, inquit, emerit, et impensas structuræ Salomoni filio dereliquerit. Hanc esse Josephus refert, quæ in Genesi scribitur Salem sub rege Melchisedech (Hieronym. loc. Hebrai.).› Ibi autem antiquorum Ecclesiæ Patrum opiniones recen set, subditique plures, quos nominatim appellat, traB didisse‹ Melchisedech hominem fuisse Chananæum, regem urbis Hierosolymæ, quæ primum Salem, postea Jebus, ad extremum Jerusalem appellata sit (Hieronym. epist. ad Evangel.). Sed siluit quibus temporibus mutatum fuerit illius nomen. Deinde tamen Josephum aliosque reprehendit, qui arbitrati sunt Salem esse Jerusalem, hocque nomen ex Græco et Hebraico compositum. Suidas nihilominus eam a Melchisedecho Hierusalem cognominatom opinatur.

At Eusebius (Euseb. lib. 1x Præpar. Evang. cap. 34) hæc ab Eupolemo de Hierosolymitano templo, quod Salomon construxit, litteris mandata memorat: Пpoσαγορευσθῆναι δέ πρῶτον μὲν τὸ ἀνάκτορον, ἱερὸν Σολομῶνος· ὕστερον δὲ παρεφθαρμένως τὴν πόλιν ἀπὸ τοῦ ἱεροῦ Ἱερουσαλὴμ ὀνομασθῆναι. ὑπὸ δὲ τῶν Ἑλλήνων με· povvúpos 'Ispooókupa déyɛobaɩ. ‹ At primum sacra illa ædes Solomonis templum, nominata est. Deinde urbs ipsa Hierusalem corrupto vitiatoque templi nomine appellata, quam Græci postea Hierosolymam affini geminoque vocabulo nuncuparunt. Vides profecto non unam de illo, qui primus Hierosolymæ cognomen dedit, fuisse omnium sententiam, Lactantioque non defuisse opinionis suæ patronum.

Verum si eum erroris in hoc convincas, fateri sane debes ab ipso non omnibus quidem, quæ proferre poterat, sed pluribus, iisque certissimis sacrorum prophetarum oraculis satis probari fore, ut Christus ex virgine, et Davidis familia nasceretur. Nec minus luculenter ille demonstrat prænuntiatum fuisse æternum ejusdem Christi Domini sacerdotium.

Variis porro rationibus ab eodem Lactantio confutantur Judæi, qui hæc non de Christo, sed de Salomone intelligi volebant. Propheta enimvero de eo, inquit, loquebatur, qui non antea nasci debebat, quam David cum patribus requievisset. Atque antea natus erat Salomon. Deinde hoc propheta oraculo ille expresse designatur, cujus perpetuum foret imperium. Non ergo is est Salomon, qui quadraginta tantum annis regnavit. Denique destructum est templum ab Salomone ædificatum. Non illud igitur Salomonis, filii David, sed Christi filii Dei templum denotabatur, quod nihil aliud est, quam fundata ab eo Ecclesia, quæ non in parietibus, sed corde fidelium hominum in perpetuum permanebit.

Simili prorsus ratione Tertullianus (Tertull. lib. III adv. Marcion. cap. 20) contra Marcionem prius pugnaverat. Nathan propheta in secundo Basiliarum (hæc ipsa sunt illius verba) professionem ad David facit semini ejus: Quod erit, inquit, ex ventre ipsius. Hoc si in Salomonem simpliciter edisseres, risum mihi incuties. Videbitur enim David peperisse Salomonem. An et hic Christus significatur, ex eo ventre semen David, qui esset ex David, id est, Mariæ? Quin et ædem Dei magis Christus ædificaturus esset, hominem scilicet sanctum, in quo po- C tiore templo inhabitaret Dei spiritus, et in Dei filium magis Christus habendus esset, quam Salomon filius David. Denique et thronus in ævum, et regnum in ævum, magis Christo competit, quam Salomoni, temporali scilicet regi. Sed et a Christo misericordia Dei non abscessit: Salomoni vero etiam ira Dei accessit post luxuriam et idololatriam. Suscitavit enim illi Sathan hostem Idumæum. Cum ergo nihil horum competat in Salomonem, sed in Christum, certa erit ratio interpretationum nostrarum, ipso etiam exitu rerum probante, quas in Christum apparet prædicatas. Tertulliano autem et Lactantio nostro Augustinus concinit (August., lib. XVII de Civit. cap. 8, § 3), et alii quamplurimi.

At Lactantius (Lact. ibid. lib. 1v, cap. 13 et cap. D Quod quidem jam examinandum est. 18), inquiet forsitan aliquis, multo longius quam Tertullianus et Augustinus excurrendo, quemdam offendit erroris scopulum. Non enim solum Hierosolymitanum templum a Salomone ædificatum fuisse asseverat, sed civitatem etiam, quam de nomine suo Hierosolyma nuncupavit. Atqui hæc urbs longe ante Salomonis ætatem condita cognomen suum acceperat. Nam ut omittamus illius mentionem in libris Josue et Judicum sæpius fieri (Josue, cap. x, x1, XII, Judic. cap. 1, XIX), Josephus (Joseph. lib. VII, Antiqui. cap. 2, 3) narrat Hierosolymam, 'lepoσókuμa, captam fuisse a Davide, ac postea instauratam. Tum deinde hæc addidit : « Igitur primus David Jebusæis

ARTICULUS III.

Quibus prophetarum Oraculis Lactantius demonstret prænuntiatum fuisse sempiternum Christi, veræ religionis auctoris, sacerdotium.

Satis Lactantio non fuit demonstrasse quam claris et expressis sacrorum prophetarum oraculis prænuntiatus fuerit mirabilis plane Christi ex virgine et Davidis familia ortus. Verum progreditur ulterius, et ostendit non minus luculenter ab illis prædictum fuisse sempiternum ejus sacerdotium. Primum itaque probat (Lactant. lib. iv, cap. 14) illud plane præcantatum fuisse his Psalmographi verbis: Ante Luciferum

genui te. Juravit Dominus, et non pœnitebit cum; tu A Jesu Christo prorsus conveniunt. Nam ille veste sores sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech (Psalm. CIX, 4 et 5). Tria posteriora tamen hæc verba absunt a duobus antiquissimis regiæ bibliothecæ manuscriptis codicibus. Atqui bæc tamen a sacro vate revera de Christo dicta fuisse in sua Apostolus ad Hebræos epistola diserte asseruit (Epist. ad. Hebr. v, 6).

dida, id est, carne humana indutus, tormentis et supplicio crucis, tamquam titio, igne extinctus est. Ad hæc vero Zacharias de illo loquitur, qui cum in viis Dei ambulaverit, ejusque impleverit voluntatem, et judicium accipiet et imperium sempiternum. Atqui solus Christus, sublato falso deorum cultu, ac stabilita vera religione, implevit Patris sui voluntatem et mandatum, atque idcirco, et sacerdotis perpetui, ait auctor noster, dignitatem ct regis summi honorem, et judicis potestatem, et Dei nomen accepit.

Justinus autem Martyr (Just. Dial. cum Tryph.) eadem Zachariæ verba adversus Tryphonem urget, palamque facit divinum illum prophetam hæc de Christo, non autem de Josue aut alio fuisse præloculum.

Quapropter Tertullianus sic disputat: Quod et in ipso hic accedit: Tu es sacerdos in æternum. Nec sacerdos autem Ezechias, nec in ævum, etsi fuisset Secundum ordinem, inquit, Melchisedech. Quid Ezcchias ad Melchisedech, altissimi sacerdotem, et qui dem non circumcisum, qui Abraham circumcisum, jam accepta decimarum oblatione, benedixit? At in Christum conveniet ordo Melchisedech; quoniam B Quia vero prolixior est ejus interpretatio, ab illius quidem Christus, proprius et legitimus Dei antistes, præputiati sacerdotii pontifex, tum in nationibus constitutus, a quibus magis suscipi habebat, cognituram se quandoque circumcisionem, et Abrahæ gentem, cum ultimo venerit, acceptatione et benedictione dignabitur (Tertull. lib. v adv. Marcion., cap. 9). Sed id adhuc fusius prosequitur Hieronymus (Hieronym. Epist. ad Evangel.) ubi utriusque et psalmista et Apostoli verba citavit. Ita etiam Eusebius (Euseb. lib. IV Demonstr. Evang. § 15) in sua demonstratione evangelica, sed brevius in psalmorum commentariis. Eadem est Hilarii ( Hilar. tract. in Psalm. CXLIX) ac Cypriani mox citandi atque aliorum magno plane consensu interpretatio.

verbis recitandis abstinentes, ad ejus librum cmnibus facile obvium te mittimus. Interim vero audi Tertullianum (Tertullian. lib. advers. Jud. cap. 14), qui quidem citatum Zachariæ lecum de duplici Christi adventu explicat, pluraque adjecit, quæ Lactantii nostri explicationi plane congruunt: Apud Zachariam, inquit, in persona ipsius, immo et in ipsius nominis sacramento, verus summus sacerdos Patris, Christus Jesus, duplici habitu in duos adventus delineatur. Primos sordidis indutus est, id est, carnis passibilis et mortalis indignitate, cum diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Judæ traditoris, qui eum etiam post baptismum tentaverat. Dehinc spoliatus pristinas sordes, exornatus podere et mitra, et cidari munda, id

Quamvis autem illud Davidis testimonium, Apostoli C est, secundi adventus; quoniam gloriam et honorem

auctoritate, ut diximus, firmatum, cuilibet etiam pervicaciori sufficere debeat; Lactantius (Lact. l. iv, c. 14), tamen id adhuc probat scriptis in primo Regum hisce verbis: El suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quæ sunt in corde meo faciat, et ædificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu meo omnibus diebus (I Reg., 1, 2). Cyprianus (Cypr. lib. 1 Test, adv. Judæos § 18) quoque scribit illis et superioribus Psalmographi verbis sempiternum Christi sacerdotium præsignificari.

adeptus demonstratur. Nec poteritis eum Josedech filium dicere, qui nulla omnino veste sordida, sed semper sacerdotali fuit exornatus, nec umquam sacerdotali munere privatus. Sed Jesus iste, Christus, Dei patris summus sacerdos, qui primo adventu suo humana forma, et passibilis venit in humilitate usque ad passionem, ipsc etiam effectus hostia per omnia pro omnibus nobis, qui post resurrectionem suam indutus podere, sacerdos in æternum Lei Patris nuncupatus est. Et hæc quidem ille pene iisdem, sed paucioribus verbis adversus Marcionem repetit (Idem lib. ш advers. Marcion. cap. 7).

Cyprianus vero (Cypr. lib. 11, adv. Jud., cap. 15) isthæc de primo Christi adventu, quemadmodum auctor

Tertium insuper Lactantius (Lactant. lib. 1v, cap. 14) subjungit apertissimum, ut ipse ait, hoc Zachariæ testimonium: Et ostendit mihi Dominus Deus Jesus (uterque regius librorum Lactantii codex antiquior, et Cyprianus (Cypr. lib. 11 Testimon., § 14), Jesum) sacerdotem magnum stantem ante faciem Angeli Do- D noster, interpretatur. Sed legendus in primis Hieromini.... Et ecce litio ejectus ab igne, et Jesus erat indutus vestimentis sordidis, et stabat ante faciem Angeli..... Si in viis meis ambulaveris..... Tu judicabis domum meam..... Audi itaque sacerdos magne (Zachar. cap. 1, v. 1. et seqq.). Planum itaque Lactantius noster facit eos penitus decipi, qui hæc de Jesu Nave, sive Josue, aut de sacerdote Jesu, filio Josedech, dicta esse opinabantur. Neuter enim sordidatus est, neuter, ut titio ab igne ejectus, aliquid perpessus est adversi, neuter in conspectu Dei et angelorum stetit. Denique Zacharias non de rebus præteritis, et mortuis illis hominibus, sed de aliquo homine futuro loquebatur. At quantum hæc neutiquam utrique illi Jesu, tantum certe PATROL. VII.

nymus (Hieron. lib. 1, Comment. in Zachar. cit. loc.), qui præclare ostendit hæc Zachariæ verba a Judæis de Jesu sacerdote, filio Josedech, perperam ac falso explicari, eaque de Christo Jesu esse intelligenda. Nec minus fuse et luculenter Eusebius hæc de eodem Christo dicta fuisse demonstrat (Euseb. lib. iv Demonstr. Evang., § 16).

Veræ ergo cum fuerint omnes illæ non solum de mirabili prorsus Christi ortu, sed sempiterno quoque ejus sacerdotio prædictiones, suumque sortita sint effectum; nemo sane negare umquam potest, eas divino spiritu editas, ac Christum reipsa a Deo missum, veramque esse, quam instituit religionem. Sed hæc 33

ARTICULUS IV.

Lactantius aliis de illius morte oraculis mirum in A crudelissima, sed tertia die a morte et inferis ad vi
modum confirmat. Ad ea igitur examinanda, jam si
tam rediturum. Verum hæc omnia, quæ græcis Si-
lubet, veniamus.
byllarum versibus a Lactantio nostro descripta sunt,
non aliis latinis aptius referre possumus, quam his
Augustini (August. lib. xvm de Civit. cap. 23), qui ea
ex Lactantio nostro decerpsit, et sententiam ejus
confirmat verbis: Inserit Lactantius Operi suo
quædam de Christo vaticinia Sibyllæ, quamvis non
exprimat cujus. Sed quæ ipse singillatim posuit, ego
arbitratus sum conjuncta esse ponenda, tamquam
unum sit prolixum, quæ ille plura commemoravit et
brevia. In manus iniquas, inquit, infidelium postea
veniet. Dabunt autem Deo alapas manibus incestis,
et impurato ore expuent venenatos spiritus. Dabit vero
ad verbera simpliciter sanctum dorsum; et colaphos
accipiens tacebit, ne quis agnoscat quod verbum,
vel unde venit, ut inferis loquatur, et corona spinea
coronetur. Ad cibum autem fel, et ad sitim acetum
dederunt; inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam.
Ipsa enim insipiens tuum Deum non intellexisti, lu-
dentem mortalium mentibus, sed et spinis coronasti,
et horridum fel miscuisti. Templi vero velum scin-
detur, et medio die nox erit tenebrosa nimis in tri-
bus horis. Et morte morietur, tribus diebus somno
suscepto, et tunc ab inferis regressus ad lucem veniet
primus, resurrectionis principio revocatis ostenso.
Ista Lactantius carptim per intervalla disputationis
suæ, sicut ea poscere videbantur, quæ probare inten-
derat, adhibuit testimonia Sibyllina, quæ nos nibil
interponentes, sed in unam seriem connexa ponen.

De aliis Apollinis Milesii, Sibyllarum et sacrorum pro-
phetarum nostrorum oraculis, quibus impia Judæorum
in Christum conspiratio, varia tormenta ante mortem
ei infligenda, mortis ejus genus, solis eo moriente
defectus, et ejus ad vitam reditus prænuntiabantur, ac
quantum inde christianæ religionis veritas stabilita sit.
Transit Lactantius (Lactant. lib. IV. cap. 15) ad alia
oracula, quibus mors Christi, ejus circumstantiæ, mi-
racula tum edita, illius a morte et ab inferis reditus
prædicta fuerant. Palam vero facit hæc oracula fusa
esse non a sacris tantum nostris prophetis, sed ab
aliis etiam vatibus, Apolline Milesio et Sibyllis, quo- B
rum summa erat apud ethnicos auctoritas. Tres autem
citat de futura Christi mortali vita et morte hos Apol-
linis Milesii versus :

θνητὸς ἔην κατὰ πάρκα, σοφὸς τερατώδεσιν ἔργοις,
Ἀλλ' ὑπὸ Χαλδαίων κριτῶν ὅπλοις συναλωθείς,
Γόμφοις καὶ σκολόπεσσι παρὴν ἀνέτλησε τελευτήν.

Quorum hæc est in 3736 regio librorum Lactantii
nostri manuscripto codice latina, sed non de verbo
ad verbum interpretatio: ‹ Mortali erat corpore, sa-
piens signis operum atque monstris, sub judicibus
Chaldæis comprehensus, transfixus, finem amarum
complevit (Oracul. Veter. § 5). Referuntur autem hæc
carmina in editis veterum oraculorum libris, sed ex
Lactantio nostro desumpta. Non infrequens tamen ora-
culorum Apollinis Milesii apud antiquos scriptores
mentio. Nam præter Herodotum (Herodot. lib. 11. С tes, solis capitibus, si tamen scriptores deinceps ea

§ 178), Strabonem (Strab. lib. iv. Geogr.), Melam (Mela, lib. 1. cap. 17), Plinium (Plin. lib. v. Natur. Hist. cap. 20), Apuleium (Apul. lib. IV. Metamor.), et alios, testatur Sozomenus (Sozomen. lib. 1. hist. Eccles. c. 9) Apollinem Licinio Imperatori de belli eventu interroganti respondisse citatis Homeri carminibus.

servare non negligant, distinguenda curavimus. › Hæc autem ille ex eo, quem præ manibus habebat, operum Lactantii codice, haud dubie transcripsit. At citata Sibyllarum oracula latine tantum citavit, quæ in plerisque antiquissimis et recentioribus cum manuscriptis tum editis eorumdem Lactantii librorum codicibus græce dumtaxat exhibentur. Quæ vero ab Augustino profertur latina Sibyllinorum oraculorum interpretatio eadem est ac illa quam in secundo eorumdem Lactantii librorum antiquissimo regiæ bibliothecæ codice, uti jam dictum a nobis fuit, e græcorum verborum regione de verbo ad verbum legimus. Græca porro Sibyllarum oracula, latine reddita invenies in cditis illarum libris, sed ab Lactantio nostro et aliis scriptoribus collecta et transcripta, etiamsi nonnulli quædam in eis non occurrere putaverint.

Verum Lactantius (Lactant. lib. iv, cap. 16) hæc recepta ab gentilibus de Christo oracula citasse non contentus, perspicue adhuc ostendit nostros prophctas hæc eadem ac plura divini spiritus afflatu de illo fuisse vaticinatos. Nam præterquam quod ipsemet Christus Judæ proditionem, de qua plura Eusebius (Euseb. lib. x, Demonstr. Evang. cap. 2 et 3), el mor tem suam prædixerat, certe Psalmographus impiam Judæorum de illo occidendo conspirationem presi gnavit hisce verbis, quibus cecinit beatum esse qui non abierit in concilio impiorum. Martyr vero Justinus (Justin. Apolog. 1) docet hæc verba eodem, quo

Lactantius vero animadvertit Apollinem solita damonum fraude cecinisse Christi mortale corpus, et portentifica opera, ut ethnici crederent illum non esse Deum, ac magicis artibus et virtutibus edita ab eo miracula. At certe Christum mortalem appellando, non ausus est illius negare divinitatem. Deinde vero quamvis mendacio, ait Lactantius, fallente, celare voluerit facta ab illo divina virtute miracula; veritas tamen ab hoc ipso Apolline extorsit, ut illa ipsa vo- D caret portentifica, nec tamen ullis magicis artibus, sed Dei, ut infra demonstrabimus, potestate edita esse fateretur. Denique sapientem Christum dicendo, declarat et sapientem esse ejus doctrinam et eos sapientes qui illam sequuntur.

At longe plura auctor noster citavit (Lact int. lib. 1v. Inst. cap. 48) Sybillarum carmina (Sybill. Orac. lib. 1 et lib. v1), quibus cecinerant pleraque Christi ante suam mortem tormenta, eumque plane obmutescentem, sputis fœdandum, cædendum alapis ac flagellis, coronandum spinis, potandum aceto et felle, velum templi scindendum, tenebras diei clarissimo obducendas, denique Christum nece mulctandum

[ocr errors]

Lactantius, modo esse intelligenda. Tertullianus A est, et sicut agnus coram tondentibus se sine voce, sic

non aperuit os suum (1sai. cap. LIII. 7). Legebat hæc Isaiæ verba Eunuchus Candacis reginæ Æthiopum, cum accessit ad eum Philippus, qui illa de Christo scripta esse lam evidenter demonstravit, ut Eunuchus Christi fidem amplexus fuerit. Quid igitur mirum si omnes nostri scriptores, Justinus martyr, (Just. Dial. cum Tryph.), Irenæus (Iren., lib. IV. adv. hæret. cap. XLI), Tertullianus (Tertull. lib. adv. Jud. cap. 1x et XIII), Cyprianus (Cypr. lib. 11. adv. Jud. § 15), Athanasius (Athan. orat. de Incarnat. Verbi), Hieronymus (Hieronym. in cit. Isai. loc.), et alii huic apertissimæ interpretationi subscripserint?

Rursum vero sacer psalmista, inquit Lactantius, cecinerat Christum felle potandum et aceto. Dixerat enim : Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. Eadem est Justini Martyris, Irenæi et Ambrosii sententia (Ambros. lib. x. in Lucam, § 124). Judæos autem id cæca pertinacia negantes, Tertullianus (Tertull. lib. adv. Jud. cap. x et XIII) sic redarguit: Ut ea quæ prædicta sunt a prophetis, per vos ei obventura implerentur, in psalmis ipse spiritus Christi jam canebat.... Miserunt in potum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto.... Quæ quidem omnia ipsa perpessus, non pro actu suo aliquo modo passus est, sed ut Scripturæ implerentur de ore prophetarum. Sed hæc fusius Eusebius (Euseb. in hunc psal.) et alii.

Varia deinde eorumdem sacrorum prophetarum testimonia adducit Lactantius noster, quibus prænuntiaverant interficiendum a Judaeis Christum Dominum. Sed cæteris omnibus difficilius est, quod ille ex Esdræ libro sic descripsit : « Et dixit Esdras ad populum Hoc pascha Salvator noster et refugium nostrum, cogitate, et ascendet in cor vestrum, quoniam habemus humiliare cum in signo, et post hæc sperabimus in eum, ne deseratur hic locus in æternum tempus, dicit Dominus, Deus virtutum. Si non credideritis ei, neque audieritis annuntiationem ejus, eritis derisio in gentibus. Nam Justinus Martyr (Just. Mart. Dial. cum Tryph.), qui hunc locum integrum græce citavit, observat illum, uti alibi annotavimus, ex textu Esdræ a Judæis, hoc est, ex eorum, quos legerat, libris fuisse amputatum. At certe nec ille, nec Lactantius noster, tanta fiducia gentilibus et Judæis eum objecissent, nisi a se perlectum in iis, quos præ manibus habebant, Esdræ libris. Non desunt tamen, qui palam dixerint hæc conficta a christianis, sed pia quadam fraude, qua et gentiles et alios ad Christi fidem facilius adducerent. Sed qui sic antiquissimos Patres arguunt, hi non pia forsitan, sed maligna, qua auctoritatem eorum infirment, fraude utuntur. Quid enim, amabo te, Justino et Lactantio illa piâ fraude opus erat? Numquid illud solum erat in omnibus sacrorum prophetarum libris, et tota sacra Scriptura de Christi morte testimonium? Tunc enim illa fraus pia prodesse potuisset. Sed plurima alia illi, quemadmodum Justino martyri, de quo nos alibi, Eusebio (Euseb. in lib. de Demonstrat. Evang.)

(Tertull. lib. de Spectac. cap. 5) vero tametsi ea ad vetita gentilium spectacula accommodet; quia tamen varius et multiplex est sacræ Scripturæ sensus, fatetur dicta quoque videri de justo illo homine qui in concilio, et in sessu Judæorum de necando Domino consultantium non communicavit.

Præterea Lactantius (Lactant. loc. cit.) de illa in Christum conspiratione hæc a Salomone in libro Sapientiæ ante mille et amplius annos scripta fuisse existimat Circumveniamus justum, quoniam insuavis est nobis (Sapient. cap. 11, 12 et seqq.). Quem ille locum integrum descripsit, quemadmodum et antea Cyprianus (Cypr. lib. 11 adv. Jud., § 14, p. 40), eumque pariter de Christo, a Judæis interficiendo, intelligendum esse non dubitat. Magistrum porro suum B hic sequitur Tertullianum (Tertull. lib. 11 advers. Marcion. cap. xx11) qui hoc quoque sensu verba illa explicanda esse arbitratus est.

Isaias insuper, ut ait Lactantius (Lact. lib. IV, cap. 18), tam certo quam diserte, nec breve ante tempus, annuntiaverat flagella, alapas, sputa, quibus Christus ante mortem cadendus erat, et inquinandus. Citat (Lactant. loc. cit.) autem hæc totidem sacri hujus prophete verba: Non sum contumax, neque contradico; dorsum meum posui ad flagella, et maxillas meas ad palmam : faciem autem meam non averli a fœditate spulorum (Isai. cap. L, 5). Cyprianus vero (Cypr. lib. 11, adv. Jud., § 13 et de Bono patient. sub fin.) eadem omnino hæc verba descripsit, et de Christo similiter interpretatur. Ita etiam Tertullianus Ċ (Tertull. lib. m contr. Marcion. cap. v et de Resur. carn. cap. xx), exceptis tamen posterioribus verbis, que sic reddidit : Faciem meam vero non averti a sputaminibus; LXXII: A confusione sputorum; Vulgata: Ego autem non contradico, retrorsum non abii, corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me. Hieronymus (Hieronym. init. lib. XIV in Esai) autem castigat Judæos qui hæc de Isaia intelligi volebant, et ea de Christo dicta fuisse, quemadmodum Justinus Martyr (Justin. Apolog. 1) atque Irenæus, ostendit (Iren. lib. 1v adv. hæres., cap. LXVIII).

Ad hæc vero, Lactantius (Lact. lib. IV. cap. xvIn) hoc quoque designatum fuisse docet his Psalmiste verbis: Congregata sunt super me flagella, et ignora- J) verunt, dissoluti sunt, nec compuncti sunt, tentaverunt me, et deriserunt derisu, et striderunt super me dentibus suis (Psalm. xxxiv, 15 et 16). Quamvis tamen Judai hæc de David explicare, ut ait Eusebius (Euseb. Comment. in hunc psal.), conarentur; de Christo tamen Domino patiente prædicta fuisse et ille, et cæteri interpretes, quos appellare longius foret, summa profecto consensione existimant. Et certe ea tunc completa in eo fuisse sacra Evangelistarum historia apertissime demonstrat.

Summum etiam, pergit Lactantius (Lactant. loc. cit.), ejusdem Christi patientis silentium indicavit Isaias his verbis: Sicut ovis ad immolandum ductus

aliisque obviam passim venerunt, quibus eadem non A plius. Utique in corpus ejus lignum missum est. Sie minus perspicue prænuntiabantur.

enim Christus revelavit, panem corpus suum appellans, cujus retro corpus in pauem prophetes figuravit (Tertull. lib. adv. Jud. cap. x). Eadem ille alibi repetit (Idem. lib. m. adv. Marcion. cap. XIX). Plures alios hic citare quid opus est? quando quidem Hieronymus (Hieronym. fin. lib. 11. Comment. in Hierem.) discrte asseverat hunc fuisse consensum omnium Ecclesiarum, quæ sub persona Hieremiæ hæc a Christo dicta fuisse fatebantur. A nobis autem jam observatum est hunc locum inter eos a Justino martyre recenseri, quos Judæi ex sacris codicibus baud dubie non omnibus, sed visis ab ipso fortasse solo abstulerant.

Et certe Lactantius noster (Lactant. lib. IV. cap. xvII) non ea quidem omnia retulit, sed ex iis plura selegit, quæ non minus profecto, uti exponemus, clara manifestaque sunt. Primum autem his exprimitur Isaia verbis: In humilitate ejus judicium sublatum est. Nativitatem ejus quis enarrabit? Quoniam auferetur a terra vita ejus, a facinoribus populi mei adductus est ad mortem. Et dabo malos pro sepultura, et divites pro morte ejus, qui facinus non fecit, neque insidias ore locutus est. Propterea ipse consequetur multos, et fortium dividet spolia, propterea quod traditus est ad mortem, et inter facinorosos deputatus est, et ipse peccatum multorum pertulit, et propter facinora illorum traditus est (Isai. cap. LII, 8 et seqq.). Eodem modo et camdem ob causam hæc citantur a Cypriano (Cypr. lib. 11. adv. Jud. § 15), si paucas exceperis varias lectiones, atque hanc in primis : Propterea quod tradita est ad mortem anima ejus. Sed plura etiam, quæ in sacro Isaia textu interjiciuntur, verba prætermisit. Tertullianus vero (Tertull. lib. cont. Jud. cap. x et x11) hunc eumdem Isaiæ locum, etsi pauciora illius verba transcripserit, eodem sensu de Christo interpretatur, ac Judæorum pervicaciam retundit. Eadem quoque antea fuerat Irenæi (Iren. lib. IV. adv. hæres. cap. XL) ac postca Hieronymi (Hieronym. in hunc Isai. loc.) et aliorum sententia.

Deinde vero Lactantius (Lactant. ibid.) illud adhuc probat his Davidis verbis: Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt, et factus C est mihi Dominus in refugium (Psalm. xcm. 21 et 22). Nec dubitat Huetius (Huet. Demonstrat. Evang. proposit. 9. cap. CXXVI) et alii quidam, verba hæc eodem sensu accipienda. Sed fatendum est hæc ab aliis longe pluribus explicari de justis hominibus, quos impii divexare solent.

Prosequitur Lactantius (Lactant. ibid.), docetque B illud adhuc de eadem Christi cruce, et ut ipse quidem putat, apertius his Moysis verbis prædicatum : Et erit pendens vila tua ante oculos tuos, et timebis die ac nocte, el non credes vitæ tuæ (Deuter. XXVIII. 66). Totidem verbis hunc locum descripsit Cyprianus, eodemque modo explicat. Utrique autem præiverat Tertullianus (Tertull. lib. adv. Jud. cap. XI et XII), qui memoriæ lapsu ea verba ex Exodi pro Deuteronomii libro transcripta fuisse opinatus est. Sed id certe non impedivit quominus plurimi, uti Augustinus (August. lib. xvI. contr. Faust. cap. xxu), Procopius (Procop. in hunc Deuteron. loc.), Leo Magnus (Leo. serm. 8. de passion.), ejus interpretationi subscripserint. Scimus quidem eos erroris ab aliquibus inde argui, quia alii non putant genuinam hanc esse illorum Moysis verborum significationem. At quis nesciat varios unius ejusdemque sacrarum Scripturarum loci esse sensus, alium, ut aiunt, litteralem, et alium, qualis est iste, propheticum?

Magis itaque ad id probandum hæc apta sunt quæ Lactantius refert (Lactant. ibid.) Hieremiæ verba : Domine, significa mihi, et cognoscam. Tunc vidi meditationes corum. Ego sicut agnus sine macula perductus sum ad victimam. In me cogitaverunt cogitationem dicentes Venite, mittamus lignum in panem ejus, el eradamus e terra vitam ejus; et nomen ejus non erit in memoria amplius (Hierem. cap. xi. 18 et 19). In duobus antiquissimis codicibus regiis pro sine macula D que hæc verba in suo bibliorum codice lecta fuisse, scriptum est sine malitia. Atque ita etiam apud Cyprianum (Cypr. lib. 11. adv. Jud. § 15), qui totum hunc locum codem modo et eodem sensu retulit.

Ad hæc vero Lactantius (Lactant. lib. iv. cap. xvII) existimat eamdem Christi crucem designari his cjusdem Moysis in Numerorum libro verbis: Non quasi homo Dominus suspenditur, neque quasi filius hominis minus patitur (Numer. cap. xxш. 19). Nobis quidem non latet hunc locum in vulgatis bibliorum libris aliter exhiberi. Sed non minus compertum nobis est, cum a Cypriano (Cypr. lib. 11. adv. Jud. § 20) non solum eodem sensu explicari, sed totidem etiam describi verbis; nisi quod pro verbo Dominus, ab illo Deus scriptum legimus. Quis autem dubitet ab uiro

quemadmodum ab eis descripta sunt?

Majorem fortasse difficultatem ea habent quæ Lactantius paulo post subjunxit, funestissimum Hierosolymæ excidium in ultionem, ut ipse ait, sanctæ crucis a Salomone his verbis prædictum fuisse : Quod si avertimini a me... erit Israel in perditionem, et in opprobrium (Mss. improperium...) quia reliquerunt Dominum Deum suum, et persecuti sunt regem suum dilectissimum Deo, el cruciaverunt illum in humilitate magna; propter hoc importavit illis Deus mala hæc (Lib. m. Reg. cap. IX, 6 et seqq.). Quamvis enim pleraque ex his videantur ex secundo Regum aut Paralipomenon libro delibata, in neutro tamen hoc

Apud Lxx græce legitur ὡς ἀρνίον ἄκακον, sicut agnus innocens, et purus. Uterque vero Cyprianus et Lactantius non omnino hanc græcam interpretationem κατὰ πόδας sequuntur.

Porro autem auctor noster dixit ligni nomine crucem et panis, corpus Christi significari. Tertullianus quoque: De hoc, inquit, crucis signo ctiam Deus insinuat per Hieremiam, quod essetis dicturi: Venite, mittamus in panem ejus lignum, et conteramus eum a terra vivorum, et nomen ejus non memorabitur am

« PoprzedniaDalej »