Obrazy na stronie
PDF
ePub

Anonymus Valesianus, cujus hæc sunt verba: Oppresso A cet Magnumn, ac Licinium a Deo Optimo et Maximo

Maxentio, cum recepisset Italiam Constantinus, hoc Licinium fœdere sibi fecit adjungi, ut Licinius Constantiam, sororem Constantini, apud Mediolanum duxisset uxorem. Sed de hoc conjugio supra disseruimus.

Atque hæc quidem omnia Cecilius noster, nec plura de Constantino Magno memoriæ prodidit. Institutum nihilominus sermonem ibi prosecutus, planum omnibus, uti ostendimus, ac manifestum facit, quomodo Licinius postea oppresserit Maximinum, aliosque omnes, ex tyrannorum, crudelissimorumque Ecclesiæ persecutorum gente oriundos; ita ut nulla eorum stirps aut radix superstes fuerit. Sed hujusce libri sui initio palam aperteque prædicat Imperatores, sive ut ille loquitur, principes, Constantinum videli B

fuisse excitatos, qui rescissis cruentis tyrannorum, et dirissimorum christianæ Ecclesiæ persecutorum edictis, per totum orbem, imperio suo subditum, summam tamdiuque optatam pacem atque tranquillitatem christianis dederunt. Tum enim exstincta sunt non solum impia illorum in christianos edicta, sed magnifica etiam ac ridicula Joviorum, uti ipse anctor noster ait, et Herculiorum cognomina, quæ Diocletianus et Maximianus Herculius, uti superius observatum est, insolenter usurpasse perhibentur. Postremo idem ipse Cecilius nihil sibi magis in votis esse significat, quam ut tunc florescentes Ecclesiæ concessam sibi a Licinio et Constantino Magno quie tem in perpetuum custodiant.

DISQUISITIONES DOGMATICE
IN LACTANTIUM,

SIVE

DE EJUS CIRCA RELIGIONEM SENTIENDI ET ARGUMENTANDI RATIONE

CAPUT PRIMUM.

De religione generatim spectata.

ARTICULUS PRIMUS.

Unde religionis, et superstitionis nomen derivatum, ac utrum Cicero verum dederit utriusque illius nominis etymologiam.

C omissis, quæ post verbum, appellati, ita legimus :
Quod nomen postea latius patuit.

Antequam de iis disputemus, quæ ad christianam religionem speciatim attinent, ea sunt a nobis examinanda, quæ Lactantius de ipsa religione, generatim sumpta, litteris consignavit. Ab ipso autem nomine ut ordiamur, illud non a relegendo, uti Cicero putabat, sed a religando censet esse deductum. De illius siquidem etymologia sic adversus latinum Oratorem dimicat. Vinculo pietatis obstricti, Deo religati sumus, unde ipsa religio nomen accepit; non, ut Ci- D cero interpretatus est, a relegendo, qui in libro de Natura deorum secundo dicit ita. Non enim philosophi solum, verum etiam majores nostri superstitionem a religione separaverunt. Nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sui sibi liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati. Qui autem omnia, quæ ad cultum deorum pertinerent, retractarent, et tamquam religerent, ii dicti sunt religiosi, ex religendo, tamquam ex eligendo elegantes, et ex diligendo diligentes. His enim verbis omnibus inest vis legendi eadem, quæ in religioso. Ita factum est in superstitioso, ac religioso, alterum vitii nomen, alterum laudis. › (Lactant. lib. iv, cap. 8. ) Quæ quidem ex citato Ciceronis libro (Cicer. lib. n de Natur. deor.) revera totidem verbis transcripta sunt, bis tamen

Verum hanc utriusque illius nominis etymologiam et interpretationem, a Cicerone sie datam, Lactantius noster omnino improbat. Si enim, inquit, in difs sic colendis superstitio et religio versatur, exiguum aut potius nullum inter utramque erit discrimen. Nm si semel pro filiorum salute, et ut superstites sint, deos precari, iisque immolare bonum et religiosum est; ergo sæpius et totos dies pro eadem filiorum salute precari et immolare nec malum est, nec superstitiosum. Contra vero si sæpius precari et immolare vitio vertitur, ergo et semel etiam.

Deinde vero, quid honestius, quid justius optari et peti potest a patribus, quam ut filios suos sibi superstites relinquant? Superstitio igitur, quod vitii, fatente Cicerone, nomen est, non inde derivatur.

Concludit itaque Lactantius (Lib. iv. Inst. cap. 28) religionem esse veri Dei, ac superstitionem falsorum deorum cultum. Addit vero: Et omnino quid colas interest, non quemadmodum colas, ant quid precere ; sive interest omnino utrum verum Deum, an fictitios deos colas, et in hoc religio a superstitione distinguitur, non vero quomodo, hoc est, an semel, vel sæpius, an per unam horam, aut totos dies preceris; id enim ad discernendam a religione superstitionem nihil facit.

At Lescaloperius, ubi citatum Ciceronis librum suis expositionibus illustrare conatur, multa in hac Lactantii animadversione esse contendit, quæ justam nequeant vitare reprehensionem. Primum itaque in

religio dicta creditur, omni superstitione careamus. › (August. lib. de vera relig. cap. 55.)

eo Lactantium arguit, quod neget superstitionem et A tendentes, et ei uni religantes animas nostras, uude religionem in diis colendis versari. Omnes quippe Theologi fatentur superstitionem non eo tantum a religione distingui, quod aliquis falsum deum veneretur, sed quod verum etiam Deum nec debito, nec sicuti par est, modo colat. Quamobrem æquo animo ille ferre non potest hoc Lactantii effatum: Quid colas interest, non quemadmodum colas. Deus quippe verus falso indignoque cultu potest coli et honorari.

Sed quemadmodum hæc Lactantii pace dixit Lescaloperius, ita et nobis Lescaloperii pace dicere liceat Lactantii mentem ipsi fortassis non fuisse satis perspectam. Eximius siquidem ille vir idcirco refellit Ciceronem, quia superstitiosos eos esse appellatos volebat, qui totis diebus precabantur deos, et eis immolabant, ut filii sui sibi essent superstites. Atqui ab ethnicis non ideo præcise dicti sunt superstitiosi, quod pro liberorum suorum salute suos precarentur deos, sed quod per totos dies eis supplicarent immolarentque. Lactantius itaque recte asserit non in longiori aut breviori hac precatione situm esse superstitionis et religionis discrimen.

B

Contra vero Lescaloperius objicit hanc non esse Ciceronis mentem, qui vulgarem tantummodo pro. fert nominis superstitiosi etymologiam, et omnium judicio expendendam permittit. Verum quid hoc facit contra Lactantii argumentationem? Nonne ipsamet retulit Ciceronis verba, quibus illud explicat et interpretatur, quod a philosophis et majoribus fuerat traditum? At certe cum id Cicero non rejiciat, nonne probare videtur, nec relinquere indefinitum ac suspensum? C Instat Lescaloperius: Quod semel facere optimum est, sæpius facere, uti variis exemplis patet, non est semper optimum. Sed frustra hæc objicit. Nam de iis solis agitur, qui deos precabantur. At quis negaverit, si semel eos precari optimum sit, illos quoque sæpius precari esse optimum?

Porro autem quemadmodum nimia Lescaloperii in Ciceronem, quem illustrat, propensio, illem magis fortasse, quam æquum erat. Lactantio infensum reddidit: ita ubi de Cicerone amplius non agitur, eidem Lactantio æquior est. Nam ingenue fatetur non improbandas, quas ille et alii utriusque nominis et religionis et superstitionis etymologias attulerunt. Recte quidem. Primam siquidem Lactantius confirmat, his Lucretii versibus, quorum ultima tantum verba trans

cripsit:

Primum quod magnis doceo de rebus, et arctis,
Relligionum animum nodis exsolvere pergo.
(Lucret., lib. 1, long. ante fin.)
Suffragatur Servius in hæc Virgilii carmina :

Jam tum relligio pavidos terrebat agrestes
Dira loci.

(Virg., lib. vii Æneid. v. 349.)

Ibi siquidem hæc explicationis causa subjecit: Religio, id est, metus, ab eo quod mentem religat dicta religio. Augustinus quoque: Ad unum, inquit, Deum

* Al. animos.

[ocr errors]

Scimus quidem ab eodem Augustino datum a Cicerone hujus nominis etymon alibi non improbari, aliosque proferri ab laudato Servio, Festo, Macrobio, et A. Gellio (Gell. lib. v, Noct. All. cap. 9) ejusdem religionis et religiosi etymologias. Sed nobis sufficit ostendisse Lactantium plures habuisse opinionis suæ fautores et patronos. Unum his adjicere liceat, a Betuleio observatum, religionis nomen plurali numero in malam partem a Lactantio usurpari ( Lactant. lib. m Inst. cap. 9 et cap. 30; et lib. Iv cap. 3). At quem admodum fatendum est illud ita passim et fere ubique ab eo accipi; ita etiam singulari numero nomen illud eodem aliquando adhibetur significatu.

Quod vero ad nomen superstitionis spectat, illud quidem Lactantius a voce superstes ortum Ciceroni facile concedit: sed ab eo dissentit, quod id de filiis, quos parentes sibi esse superstites optant, intelligendum non arbitretur. Vult itaque illud intelligi de superstite defunctorum memoria, aut mortuorum imagine parentum, quos ethnici novo ritu tamquam deos colebant. Et id quidem ille probat hoc Virgilii carmine (lib. vin, Æneid. v. 188).

Vana superstitio veterumque ignara deorum. Quod in carmen hæc adnotavit Servius: Duo dicit: Non ideo Herculem colimus, aut quia omnem religionem veram putamus, aut quia deos ignoramus antiquos. Cautum enim fuerat et apud Athenienses, et apud Romanos, ne quis novas introduceret religiones...... Ergo ideo vana, quia superstitio ignara deorum, novos haud dubie deos contra reipublicæ statuta inducendo. Legem autem illam Cicero (Cic. lib. I de legib.) his verbis retulit: Separatim nemo habessit deos, neve novos, sed ne advenas, nisi publice adscitos, privatim colunto. Nam antiquos, uti ait Auctor noster (Lactant. lib. IV. cap. 28.) et publicos deos, qui colerent, religiosos nominabant. Sed de his satis, et qui plura desiderabit, is Vossii etymologicon adeat.

[ocr errors]

At certe nemo diffitebitur veram procul dubio esse hanc dictis deductam a Lactantio conclusionem. ‹ Superstitiosi ergo, qui multos ac falsos deos colunt ; nos autem religiosi, qui uni et vero Deo supplicamus. Quo autem modo et ritu verus Deus sit colendus, ibi quidem non edisseruit, quia id non conducebat ad propositum suum. At illud fuse in libro sexto et alibi explicat, uti ex sequentibus manifestum omnibus fiet.

ARTICULUS II.

Quæ sit vera religio, et quam inseparabili nexu cum justitia ac sapientia conjuncta sit.

Quæ in superiore articulo disputata sunt, ea aperte demonstrant religionem a Lactantio in hoc constitui, quod veri Dei cognitio et cultus sit: Sed necesse est ut ille cultus sit verus, pius, justus, sanctus ac qualis Deo vero, ac summo omnium parenti, debetur. ‹ In Dei autem agnitione (inquit) et cultu, rerum summa versatur in hoc spes omnis et salus hominis, hic

pere, modo verum Deum colere cœpissent.

Qui

Nec valde mirandum, si illi, qui verum Deum non noverant, justitiam quoque non agnoscerent: enim Deum ignorat, inquit, et ipsam justitiam ignoret, necesse est. › (Ibid. lib. vi, cap. 9.) Cujus hanc reddit rationem, quia jus civile ab hominibus constitutum, pro eorum moribus variatur; justitia autem uniformis et simplex a Deo tantum proponi potest. Ea igitur agnita, Deus illius auctor debet agnosci. Ubi vero agnoscitur, verus et debitus cultus ei exhibendus

sapientiæ gradus primus; ut sciamus quis sit nobis A falso deorum cultu et malitia depositis, illam susciverus pater; eumque solum pietate debita prosequamor, huic pareamus, huic devotissime serviamus, et in eo promerendo actus omnis, et cura, et opera collocetur. (Lib. vi Inst. cap. 9.) Quid, quæso, præclarius et luculentius de cultu Dei, veraque religione dici poterat? Nonne evidentissime definit quis qualisque sit et verus Dei cultus, et ipsa vera religio? At prius nec minus recte dixerat:llæc est religio cœlestis, non quæ constat ex rebus corruptis, sed quæ virtutibus animi, qui oritur e cœlo. Hic verus est cultus, in quo mens colentis se ipsam Deo inimaculatam sistit. (Ibid. cap. 2.) Visne eum eadem adhuc dicentem rursus audire? Ecce alia totidem ejus verba: « Quisquis omnibus præceptis cœlestibus obtemperaverit, hic cultor est veri (sive ut recte in regio B esse fatebantur. Quod quidem auctor noster his osantiquissimo codice legitur verus) Dei, cujus sacrificia sunt mansuetudo animi, et vita innocens, et actus boni. (Ibid. cap. 24. ) Pura hanc in rem congeri possent, sed ea ad eum reservanda sunt locum, ubi de sacrificio agemus.

Mirum itaque nemini videri debet, si Lactantius
hanc religionem, sive unius summique Dei cognitio-
nem, et cultum debitum, ab justitia et vera sapientia
separari non posse constanter asseveret. Sed illud
tametsi satis clarum et apertum, variis probat ratio-
num momentis, ac primo quidem ipsius justitiæ de-
finitione Justitia inquiebat ille, nihil aliud est quam
Dei unici pia et religiosa cultura (Ibid. lib. v, cap. 7),
id est, ipsamet est vera religio. Recte igitur utram-
que sibi ita cohærere asseverat; ut una pelli non C
possit, quin continuo altera tollatur. Unde rursus ait :
‹ Expulsio justitiæ, nihil aliud, ut dixi, quam deser-
tio divinæ religionis putanda est (Ibid. cap. 6). Sed
jam illud probaverat diversis poetarum, philosophis
antiquiorum, testimoniis (Lib. v Instit., cap. 5 et 6
et seq.). Sæpius enim cecinerunt justitiam ad Jovis
usque tempora, ac tamdiu permansisse quamdiu re-
ligio, sive veri Dei cultus, stetit et perseveravit. Post
hæc vero ubi hic cultus, hæcque religio, introducto
falsorum deorum cultu, extincta fuere, tum etiam
justitia sublata est, et omnia deinde mala inundave-
runt. Plane autem ille ostendit istud non pro fictione
poetica, sed pro vero habendum. Quapropter Cicero-
nem castigat, qui justitiam ex terris in cœleste Jovis
regnum avolasse, hoc versu probare contendit :

Et Jovis in regno, colique in parte resedit.
(Cicer. in fragm.)

Justitia enimvero non poterat in illius regno residere,
qui expulsum regno patrem, bello persecutus est,
et exulem toto orbe jactavit.

Fugata vero, inquit Lactantius (Lib. v Inst., cap. 7), eadem justitia cum comite sua individua religione, ac pio veroque Dei cultu, in terras a Christo reducta est. Quamobrem ethnicos asperius objurgat (Ibid. cap. 8), qui in scriptis suis eam tum adhuc a mundo exulare conquerebantur, et de cœlo cadere optabant. Ante ipsorum quippe oculos erat, poterantque facile

est.

Veri porro Dei ignoratio co minus hominibus condonanda erat, quo potiori jure et veteres philosophi, et ipse Cicero hominem ad justitiam revera natum

tendit ejusdem latini Oratoris verbis: ‹ Sed omnium, quæ in hominum doctorum disputatione versantur, nihil est profecto præstabilius, quam plane intelligi nos ad justitiam esse natos. (Cicer. lib. 1 de legib.) Totidem autem sunt hæc verba Ciceronis, ex primo illius de legibus libro transcripta. At illa ipsa auctor noster alio adhuc in libro refert (Lib. de Ira Dei, c. 14), atque ex iis confirmat religionis ac justitiæ causa hominem esse generalum. Quam porro id verum sit, inde luculenter conficit, quia homo a Deo creatus est statura corporis erecta, mente, ratione, ac loquendi, cæterisque rebus dominandi facultate præditus, ut illum creatorem suum agnoscat, contempletur, colat, diligat, ac majestatem ejus prædicet, eique subje ctus sit. Vides itaque quam recte Lactantius ex his omnibus concludat: Nulla igitur alia religio est vera, nisi quæ virtute ac justitia constat. › (Lib. vı Inst. cap. 25.) Atque idcirco hæc a vera religione non potest umquam divelli. Nam religioni, sicut ille alibi asserit (Lib. de Ira Dei, cap. 7), propria est justitia, cui et Dei cultus adscribitur.

(

Non minus autem persuasum habuit sapientiam eodem plane modo ac justitiam cum religione conjungi; ita ut ab illa numquam distrahi possit. Ab ipso siquidem Institutionum divinarum exordio docet impias gentilium superstitiones maximosque errores inde manasse, quod nec se ipsos, nec quo vita referenda, aut quomodo degenda sit, cognoverint. At hujus, inquit, scientiæ summam breviter circumscribo: ut D neque religio ulla sine sapientia suscipienda sit, nec ulla, sine religione, probanda sapientia. (Lib. 1 Inst. cap. 1.) Una etenim si ab altera separetur, neque vera erit amplius religio, neque sapientia. Sed audias velim eum (Ibid., lib. 11, cup. 11), id clarissime explicantem. Naturam hominis, inquit, hane Deus esse voluit, ut duarum rerum cupidus et appetens esset, religionis et sapientiæ. Sed homines ideo falluntur, quod aut religionem suscipiant, omissa sapientia, aut sapientiæ soli studeant, omissa religione; cum alterum sine altero esse non possit verum. Cadunt ergo ad multiplices religiones, sed ideo falsas, quia sapientiam reliquerunt, quæ illos docere poterat deos multos esse non posse: aut student sapientiæ,

4

sine ira? Metus vero, ait ille (Lib. de Ira Dei, cap. 8 et cap. 11), ‹ non est, ubi nullus irascitur.› Et postea, religio esse non potest, ubi metus nullus est. Quis autem dixerit idem esse Deum timere iratum, et eum filii amore prosequi? Sed quis nescit patrem a filio suo amari simul et timeri? Metus itaque neque amori contrarius est, neque illum semper excludit. Præterea quamvis filialis Dei, ut aiunt Theologi nostri, et servilis timor plane diversi essent, quid vetat quominus uterque religione comprehenda tur? Nonne eadem religione homo Dei filius et servus illum ut patrem colit, et timet ut Dominum? Sed quæ Lactantii de ira Dei opinio, et utrum ea vera sit, postea suo loco expendemus.

sed ideo falsæ; quia religionem summi Dei omiserunt, A religio numquam potest esse sine metu, ita nec Deus qui eos ad veri scientiam potuit erudire. Sic homines qui alterutrum suscipiunt, viam deviam, maximisque erroribus plenam sequuntur; quoniam in his duobus inseparabiliter connexis et officium hominis, et veritas omnis inclusa est. » Quibus vero rationum momentis fultus, hanc doctrinam propugnet, si scire aveas, hanc primum adducemus, quam ille his expressam verbis tradidit : Omnis sapientia hominis in hoc uno est; ut Deum cognoscat et colat. Hoc nostrum dogma, hæc sententia est (Lib. m, cap. 30). Atqui religio, uti ille docet, nihil aliud est, quam Dei veri et summi cognitio, et cultus. Ergo secundum ejus sententiam vera sapientia et religio unum idemque sunt, nec possunt a se invicem secerni. Nam idem,› inquit (Ibid. lib. iv, cap. 4), ‹ Deus est, qui et intel- B ligi debet, quod est sapientiæ; et honorari, quod est religionis. Sed illud hac rursus argumentatione confirmat (Ibid., cap. 3): In colendo sapere debemus, id est, scire quid nobis et quomodo sit colendum. In sapiendo colere, id est, re et actu quod scierimus implere. Sapientia igitur et religio nexu inseparabili cohærent. Quando autem sic conjunguntur, unus colitur Deus, vita nostra, et actus omnis ad unum caput, ad unamque summam referun

tur.

Præterea Sapere, inquit (ibid.), ‹ nihil est aliud nisi Deum verum justis ac piis cultibus honorare. Atqui hoc ipsum religio vera est, quæ sic Deum honorat Ergo et in sapientia religio, et in religione sapientia est. ›

Quid insuper, quod Deus, uti auctor noster recte ait (Ibid., cap. 4), intelligi ac cognosci debet? At id ipsamet est sapientia. Ubi vero cognoscitur, eo ipso debet honorari. Hoc autem est religionis officium (Ibid., lib. vII, cap. 9). Ergo utraque sapientia et religio non possunt a se invicem umquam separari. Fatetur quidem præire sapientiam, et religionem subsequi. Prius enimvero est scire Deum, ac postea illum honorare. Sed duo sunt sicut rivuli ex eodem fonte manantes, atque una vis est in duobus nominibus, quorum uno sensus, altero actus significantur.

ARTICULUS III.

Religionem non metus causa introductam, sed a Deo institutam, et insitam homini, qui idcirco corpus habel erectum, vocaturque græce voрoños, ac religione potissimum a belluis distinguitur, hisque contraria Epicuri argumenta solvuntur.

Tametsi Lactantius, sicuti mox vidimus, dixerit religionem nullam esse ubi nullus metus est; diserte nihilominus asseverat eos tota via aberrare, qui putabant religionem, metus terrorisque causa, a sapientibus, fuisse institutam; quo imperitos homines facilius a peccatis deterrerent. Ipsa autem sunt hæc illius verba, quibus impium eorum errorem hac infamiæ nota condemnat : ‹ Falsa est et illa sententia, C qua putant terroris ac metus gratia religionem a sapientibus institutam, quo se homines imperiti a peccatis abstinerent. Quapropter absurdam hanc opinionem funditus evertit; quia philosophorum omnium sapientissimi, ac maximarum inter eos sectarum principes constanter docuerunt mundum ab omnipotente Deo creatum esse, ejusque providentia gubernari. Deus ergo hominum sicut et mundi creator, ab iis agnoscendus et colendus est. At in hac Dei agnitione illiusque cultu tota, uti diximus, religio constituitur. Non ergo ab ullo homine mortali introducta, sed cum ipso, uti recte auctor noster ait, ingenita est (Ibid., cap. 14). Omnes enim fateri coguntur huic Deo, ut pote mundi hominisque creatori ac rectori, maximum deberi honorem summamque venerationem. Et

minem creavit propter seipsum, ut ab illo videlicet cognoscatur, ac colatur (Lib. vir Inst. cap. 6). Atqui vera religio, ut diximus, nihil est aliud, quam veri Dei notitia et cultus. Ergo religio non insulsi alicujus timoris incutiendi, sed honorandi Dei causa ab illo ipso constituta est.

Cur ergo, inquies, ille dixit: «Sapientia spectat ad filios, quæ exigit amorem; religio ad servos, quæ exigit timorem? Nonne his verbis indicat aliquod profecto inter utramque intercedere discrimen, quo D vero mundum propter hominem, quemadmodum horevera sejunguntur? Minime quidem. Nam ibidem eas inter se esse conjunctas concludit. Prius autem demonstraverat unum dumtaxat esse posse Deum, qui idem omnium sit pater et dominus, atque ideo unusquisque nostrum et filius et servus illius est. Quia ergo pater noster est, eum diligere et honorare; quia dominus, colere et vereri debemus. Sapientia vero Deus cognoscitur, religione colitur, et utraque etiam amatur tamquam Deus, et timetur tamquam Dominus. Sicut ergo hi actus, ita religio et sapientia arctissimo vinculo connectuntur.

Instabit aliquis : Nonne Lactantius inde suam de vera Dei ira opinionem stabilire conatur, quia sicut

Sed hæc auctor noster non uno tantum in loco, sed sæpius confirmat, repetit, et inculcat. Præter citatum etenim locum alibi scripsit: Hac conditione gignimur, ut generanti nos Deo justa et debita obsequia præbeamus, hunc solum noverimus, hunc sequamur. Hoc vinculo pietatis obstricti, Deo religati sumus, unde ipsa religio nomen accepit. › (Lib.

IY,

cap. 28.) Ab ipso itaque ortu nostro alligati Deo su- A qui Deum verbo tenus confessus est, atque omnem mus religione; qua eum noscamus, colamus, sequamur, ejusque voluntati, et jussis obtemperemus.

Huc accedit, quod non solum mens ipsi homini a Deo insita est, ut illum agnoscat et veneretur: sed recta etiam corporis ejus statura, ab ipsomet Deo formata, hujusce officii ille semper admonetur. Nec semel adhuc id auctor noster, sed sæpe sæpius variis suis in libris asserit, ipsorumque gentilium testimonio corroborat. In secundo quippe divinarum Institutionum libro, cap. 1: Cum cæterær, inquit, ‹ animantes pronis corporibus in humum spectent, Deus hominem, ex humo sublevatum, ad contemplationem sui artificis erexit. Quod quidem ille decantatum fuisse ostendit his ingeniosi, uti ait, poeta, id est, Ovidii versibus, quos hunc citavit in modum :

Pronaque cum spectent animalia cætera terram,
Os homini sublime dedit, cœlumque videre
Jussit, et erectos ad sydera tollere vultus.

(Ovid., lib. 1 Metamor., v. 80 et seq.) Apud Ovidium tamen pro videre, legitur tueri. Addit Lactantius hominem a Græcis pov vocari, quod sursum spectet. Vox enim illa græca, ut quibusdam videtur, originem duxit ab vo fény, sursum vergens, sive ut aliis placet, rupà tò vw ¿Opeiv, a sursum adspiciendo, vel juxta magni etymologici auctorem ab v Optiv, hoc est, sursum spectare. Quod Lactantii nostri opinioni magis consentaneum est.

prorsus religionem sustulit? Hic autem, ut ait auctor noster, objiciebat: Quid ergo Deo cultus hominis, hoc est ipsa religio, confert beato, et nulla re indigenti? (Lib. IV Inst. cap. 5.) Tametsi vero ibi neminem, qui hæc dixerit, nomine suo appellet, obscurum nihilominus non est hunc esse Lucretium, cujus carmina, quibus id stulte cecinerat, paulo ante citavit.

Quid enim immortalibus atque beatis Gratia nostra queat largirier emolumenti. (Lucr., lib. v, v. 163 et seq.)

Et prius:

Prætereaque

Ad laudabile opus divum laudare decere.

Sed satis huic ineptæ objectationi se respondisse B Lactantius noster declarat, cum toties dixit hominem a Deo creatum, ut illum ejusque opera contempletur, intelligat, miretur, prædicet, ac debita vene ratione prosequatur. At demonstraverat insuper hanc non modo suam, sed ipsorummet gentilium esse sententiam. Plures autem si non citavit, ea proculdubio ratio est, quia id omnes, his dumtaxat, quos notavimus, exceptis, pro vero, certo, et confesso habebant. Præsto quippe illi erat laudare Ciceronem, quem tacito forsitan nomine, sequitur dicentem: Deus homines primum humi excitatos, celsos, et rectos constituit, ut deorum cognitionem, cœlum intuentes, capere possent. Sunt enim e terra homines, non ut incolæ atque habitatores, sed quasi spectatores su perarum rerum atque cœlestium, quarum spectacu lum ad nullum aliud genus animantium pertinet. a (Cic., lib. n de Natur. deor.) Eadem vero ille in Tusculanis quæstionibus et alibi litteris mandaverat (Cic., lib. 1 Tuscul.).

At porro ibi non stetit Lactantius, aliaque argumentandi ratione ostendit homini ingenitam innatam que esse religionem. In ea quippe putat vel solum, vel præcipuum, et maximum situm esse hominis pe cudisque discrimen. Hominem, inquit, atque mutorum, vel solum, vel certe maximum in religione discrimen est. › (Lib. 11 Inst. cap. 3.) Alibi vero:

Quamobrem ipse alibi sic argumentatur: « Qui religionem non suscipiunt, terreni sunt; quia religio de cœlo est... Nihil igitur prodest homini ita esse fictum, ut recto corpore spectet cœlum, nisi erecta C mente Deum cernat, et cogitatio ejus in spe vitæ perpetuæ tota versetur. › (Lib. m Inst. c. 27.) Vide ergo an id paucioribus verbis significet, ubi hominem hortatur, ut sacramentum nativitatis suæ norit, id est, erectam corporis sui staturam, qua ad terram descipiciendam, cœlumque ac Deum conspiciendum, tamquam symbolo et sacramento figuræ suæ commonetur. Si id tamen tibi probari velis, alia ipsius proferemus verba, quibus diserte pronuntiat, solum ex omnibus hominem esse animal. Cujus corpus, inquit, e ab humo excitatum, vultus sublimis, status erectus originem suam quærit, et quasi contempta humilitate terræ, ad altum nititur... memorque conditionis suæ, qua Deus illum fecit eximium, ad artificem suum spectat. Quam spectationem Trismegistus copias rectissime nomi- D tum etiam ratione propugnare et firmare conatur. Et navit, quæ in mutis animalibus nulla est (Ibid. lib. vn, cap. 9). Nonne autem his verbis, memor conditionis, seu creationis suæ, qua Deus corpus ejus rectum fecit, ut ad artificem suum spectet, satis aperte declarat, quid nativitatis ejus sacramento intelligi voluerit?

Finem dicendi profecto non faceremus, si omnia ejus loca, quibus id docuit, et stabilivit, integra transcriberemus. Præcipua itaque, quæ in aliis libris occurrunt, notasse sufficiat.

Tam sana rectæque doctrinæ, tamque naturæ hominis convenienti, quis repugare umquam ausus est, nisi aliquis atheus homo, aut Epicureus philosophus,

Nullum est aliud animal, quod habeat notitiam aliquam Dei, religioque est pene sola, quae hominem discernat a brutis. › (Ibid., lib vu, cap. 9.)

Opinionem porro suam cum Ciceronis auctoritate,

Ciceronem quidem loco proxime citato laudavit. At alia ipsius verba prius hunc retulerat in modum:

Qua de re Ciceronis vera est sententia: Ex tot, inquit, generibus nullum est animal præter hominem, quod habeat notitiam aliquam Dei, ipsisque in homi nibus nulla gens est, neque tam immansueta, neque tam fera, quæ non, etiamsi ignoret qualem Deum habere deceat, tamen habendum sciat. Ex quo effi citur ut is agnoscat Deum, qui, unde ortus sit, quasi recoidetur. (Lib. 1 Inst., cap. 10.) Hæc autem tran scripta sunt ex primo illius de Legibus libro, ad quem rursus Lactantius nos alibi mittit, ibique addidit:

Solus enim sapientia instructus est, ut religionem

« PoprzedniaDalej »