Obrazy na stronie
PDF
ePub

A

aeris immundas infamias (non enim dicam orationes) super divina signa Christiformiter enunciare. » Ergo sacerdos est quasi blasphemus et deceptor, qui indignè suum ordinem exequitur, et sic mortaliter peccat: et eadem ratione quilibet alius ordinatus.

Præterea, sanctitas vitæ requiritur in suscipiente ordinem, ut sit idoneus ad exequendum. Sed peccat mortaliter qui cum peccato mortali ad ordines accedit. Ergo multò fortiùs peccat mortaliter in qualibet executione sui ordinis.

[ocr errors]

(CONCLUSIO. Cùm de jure naturali sit ut sancta sanctè pertractentur, extra necessitatis articulum quisquis in peccato mortali existens, suscepto utitur ordine, mortaliter peccat.) Respondeo dicendum, quòd lex præcipit, ut homo « justè ea quæ justa sunt exequatur : » et ideo quicumque hoc quod sibi competit ex ordine, facit indignè, quod justum est injustè exequitur, et contra præceptum legis facit, ac per hoc mortaliter peccat. Quicumque autem cum peccato mortali aliquod sacrum officium pertractat, non est dubium quin indignè illud faciat unde patet quòd mortaliter peccat.

:

Ad primum ergo dicendum, quòd non est perplexus ut necessitatem peccandi habeat : quia potest peccatum dimittere, vel officium resignare, ex quo obligabatur ad ordinis executionem.

Ad secundum dicendum, quòd jus naturale est indispensabile: hoc autem est de jure naturali, ut homo sancta sanctè pertractet ergo contra hoc nullus potest dispensare.

Ad tertium dicendum, quòd quamdiù minister Ecclesiæ qui est in peccato mortali, ab Ecclesia sustinetur, ab eo sacramenta ejus subditus recipere debet, quia ad hoc est ei obligatus : sed tamen præter necessitatis articulum non esset tutum, quòd eum induceret ad aliquid sui ordinis exequendum, durante tali conscientia quòd ille in peccato mortali esset; quam tamen deponere posset, quia in instanti homo à divina gratia emendatur.

Ad quartum dicendum, quòd quandocumque exhibet se in aliquo actu ut ministrum Ecclesiæ, in peccato mortali existens mortaliter peccat, et toties quoties hujusmodi actum facit; quia, ut Dionysius dicit, I. cap. Eccles. hierarchiæ, « im

mundis nec symbola, » id est, sacramentalia signa, « tangere fas est. » Unde quando tangunt res sacras quasi suo officio utentes, peccant mortaliter. Secùs autem esset, si in aliqua necessitate aliquod sacrum contingerent, vel exequerentur in illo casu in quo etiam laicis liceret : sicut si baptizarent in aliquo articulo necessitatis, vel si corpus Christi in terram projectum colligerent.

QUESTIO XXXVII.

De distinctione ordinum et eorum actibus et characteris impressione, in quinque articulos divisa.

Consequenter agendum est de distinctione ordinum, et eorum actibus et characteris impressione.

Circa quod quæruntur quinque: 10 utrùm Ordo debeat in plures distingui. 2° Quot sint. 3o Utrùm debeant distingui per sacros et non sacros. 4° Utrùm actus Ordinum convenienter in littera. (IV Sent.,) assignentur. 5o Quando ordinum characteres imprimantur.

ARTICULUS I.

Utrùm debeant plures ordines distingui.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd non debeant plures ordines distingui : « Quantò enim aliqua virtus est major, tantò minùs est multiplicata. » Sed hoc sacramentum est dignius aliis sacramentis, in quantum constituit suscipientes in aliquo gradu super alios. Cùm ergo alia sacramenta non distinguantur in plura quæ recipiant prædicationem totius, nec hoc sacramentum debet in plures ordines distingui.

2. Præterea, si dividitur, aut est divisio totius in partes integrales, aut in partes subjectivas. Non autem in partes integrales, quia sic non reciperent prædicationem totius. Ergo est divisio in partes subjectivas. Sed partes subjectivæ recipiunt in plurali prædicationem generis remoti, sicut generis

proximi; sicut homo, et asinus sunt plura animalia et plura corpora animata. Ergo et sacerdotium et diaconatus, sicut sunt plures ordines, ita sunt plura sacramenta, cùm sacramentum sit quasi genus ad ordines.

3. Præterea, secundùm Philosophum, in VIII lib. Ethicorum : « Regimen in quo unus tantùm principatur, est nobilius regimen communitatis, quàm aristocratia, qua diversi in diversis officiis constituuntur. » Sed regimen Ecclesiæ debet esse nobilissimum. Ergo non deberet esse in Ecclesia distinctio ordinum ad diversos actus, sed tota potestas deberet apud unum residere, et sic deberet esse tantùm unus ordo.

Sed contra, Ecclesia est corpus Christi mysticum simile corpori naturali, secundùm Apostolum. Sed in corpore naturali sunt diversa membrorum officia. Ergo et in Ecclesia debent esse diversi ordines.

Præterea, ministerium novi Testamenti est dignius quàm veteris, ut patet II. Cor., II. Sed in veteri Testamento non solùm sacerdotes, sed etiam ministri eorum Levitæ sanctificabantur. Ergo et in novo Testamento debent consecrari per Ordinis sacramentum non solùm sacerdotes, sed ministri eorum; et ita oportet quòd sint plures Ordines.

(CONCLUSIO.- Ut Dei sapientia illustrior appareret, quæ in distinctione rerum ordinata maximè relucet; non unum sed plures oportuit in Ecclesia sacros ordines esse.

[ocr errors]

Respondeo dicendum, quòd ordinum multitudo est inducta in Ecclesia propter tria. Primò quidem, propter Dei sapientiam commendandam, quæ in distinctione rerum ordinata maximè relucet, tam in naturalibus, quàm in spiritualibus : quod significatur in hoc quòd « regina Saba videns ordinem ministrantium Salomoni non habebat ultra spiritum, >> deficiens in admiratione sapientiæ illius. Secundò, ad subveniendum humanæ infirmitati, quia per unum non poterant omnia quæ ad divina mysteria pertinebant, expleri sine magno gravamine : et ideo distinguuntur Ordines diversi ad diversa officia et hoc patet per hoc quòd Dominus, Num., XI, dedit Moysi septuaginta senes populi in adjutorium. Tertiò, ut via proficiendi hominibus amplior detur, dum plures in diversis officiis distribuuntur, ut omnes sint Dei cooperatores quo nihil est

divinius, ut Dionysius dicit (de Eccles. hierar. cap. III.)

Ad primum ergo dicendum, quòd alia sacramenta dantur ad effectus aliquos percipiendos, sed hoc sacramentum datur principaliter ad actus aliquos agendos : et ideo secundùm diversitatem actuum oportet quòd ordinis sacramentum distinguatur, sicut potentiæ distinguuntur per actus.

Ad secundum dicendum, quòd divisio ordinis non est totius integralis in suas partes, neque totius universalis; sed totius potestativi, cujus hæc est natura, quòd totum secundùm completam rationem est in uno, in aliis autem est aliqua participatio ipsius. Et ita est hic: tota enim plenitudo sacramenti hujus est in uno ordine, scilicet sacerdotio, sed in aliis est quædam participatio ordinis. Et hoc significatum est in hoc quod Dominus dixit, Numer., XI, Moysi : « Auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustineant tecum onus populi. » Et ideo omnes ordines sunt unum sacramentum.

Ad tertium dicendum, quòd in regno quamvis tota potestatis plenitudo resideat penes regem, non tamen excluduntur ministrorum potestates, quæ sunt participationes quædam regiæ potestatis et similiter est in ordine. In aristocratia autem apud nullum residet plenitudo potestatis, sed apud omnes.

ARTICULUS II.

Utrum sint septem ordines.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd non sint septem ordines Ordines enim Ecclesiæ ordinantur ad actus hierarchicos. Sed tres tantùm sunt actus hierarchici, scilicet purgare, illuminare, et perficere, secundùm quos Dionysius distinguit tres ordines in V. cap. Eccles. Hier. Ergo non sunt septem.

2. Præterea, omnia sacramenta habent efficaciam et auctoritatem ex institutione Christi, vel saltem apostolorum ejus. Sed in doctrina Christi et apostolorum non fit mentio nisi de presbyteris et diaconis. Ergo videtur quòd non sint alii ordines.

3. Præterea, per sacramentum ordinis constituitur aliquis

dispensator aliorum sacramentorum. Sed alia sacramenta non sunt nisi sex. Ergo debent esse tantùm sex ordines.

Sed contra, videtur quòd debeant esse plures. Quia quantò aliqua virtus est altior, tantò est minùs multiplicabilis. Sed potestas hierarchica est altiori modo in angelis, quàm in nobis, ut Dionysius dicit. Cùm ergo in hierarchia angelica sint novem ordines, totidem deberent esse in Ecclesia, vel plures. Præterea, prophetia Psalmorum est nobilior inter omnes prophetias. Sed ad pronuntiandum in Ecclesia alias prophetias est unus ordo, scilicet lectorum. Ergo et ad pronuntiandum Psalmos deberet esse alius ordo, et præcipuè cùin in Decretis, dist. XXI, psalmista secundus ab ostiario inter ordines ponatur.

(CONCLUSIO. Juxta numerum ministeriorum quæ ad Eucharistiæ consecrationem, decentemque ejus tractationem opus erant, rectè septem ordines sunt instituti, videlicet sacerdotum, diaconorum, subdiaconorum, acolythorum, lectorum, exorcistarum, et ostiariorum. )

Respondeo dicendum, quòd quidam sufficientiam ordinum sumunt per quamdam adaptationem ad gratias gratis datas; de quibus habetur I. Cor., XII. Dicunt enim quòd sermo sapientiæ competit episcopo, quia ipse aliorum ordinator est, quod ad sapientiam pertinet: sermo scientiæ, sacerdoti, quia debet habere clavem scientiæ: fides, diacono, qui prædicat Evengelium opera virtutum, subdiacono, qui se ad opera perfectionis extendit per votum continentiæ : interpretatio sermonum, acolyto, quod significatur in lumine quod defert; gratia sanitatum, exorcista; genera linguarum, psalmistæ; prophetia, lectori; discretio spirituum, ostiario, qui quosdam repellit et quosdam admittit. Sed hoc nihil est, quia gratiæ gratis datæ non dantur eidem, sicut ordines dantur eidem. Dicitur enim I. Cor., XII: « Divisiones gratiarum sunt. » Et iterùm, ponuntur quædam quæ ordines non sunt, scilicet episcopatus et psalmistatus. Et ideo alii assignant secundùm quamdam assimilationem ad cœlestem hierarchiam, in qua ordines distinguuntur secundùm purgationem, illuminationem, et perfectionem. Dicunt enim quòd ostiarius purgat exteriùs, segregando bonos à malis, etiam corporaliter;

« PoprzedniaDalej »