Obrazy na stronie
PDF
ePub

Respondeo dicendum, quòd hoc sacramentum per modum curationis exhibetur; curatio autem corporalis non oportet quòd fiat per medicinam toti corpori appositam, sed illis partibus ubi est radix morbi. Et ideo etiam unctio sacramentalis debet fieri in illis partibus tantùm, in quibus est radix spiritualis infirmitatis.

Ad primum ergo dicendum, quòd anima quamvis sit tota in qualibet parte corporis, quantùm ad essentiam, non tamen quantùm ad potentias, quæ sunt radices actuum peccati. Et ideo oportet quòd in determinatis partibus fiat, in quibus illæ potentiæ habent esse.

Ad secundum dicendum, quòd non semper apponitur medicina ubi est morbus; sed congruentiùs, ubi est radix morbi. Ad tertium dicendum, quòd baptismus fit per modum ablutionis. Ablutio autem corporalis non purgat maculam ab aliqua parte, nisi cui apponitur. Et ideo baptismus toti corpori adhibetur; secus autem est de extrema unctione, ratione jam dictâ.

ARTICULUS VI.

Utrùm convenienter determinentur partes ungendæ.

Ad sextum sic proceditur. Videtur quòd inconvenienter determinentur istæ partes, ut scilicet infirmus inungatur in oculis, in naribus, auribus, labiis, manibus et pedibus. Quia sapiens medicus curat morbum in radice. Sed « de corde exeunt cogitationes quæ coinquinant hominem, » ut dicitur Matth., XV. Ergo in pectore debet fieri inunctio.

2. Præterea, puritas mentis non minùs est necessaria exeuntibus, quàm intrantibus. Sed intrantes unguntur chrismate in vertice à sacerdote, ad significandam mentis puritatem. Ergo exeuntes hoc sacramento ungi debent in vertice.

3. Præterea, ibi debet adhiberi remedium, ubi est major vis morbi. Sed spiritualis morbus præcipuè viget in viris in renibus, et in mulieribus in umbilico, ut dicitur, Job, X : « Fortitudo ejus in lumbis ejus, et fortitudo illius in umbilico ventris ejus,» secundùm expositionem Gregorii. Ergo ibi debet fieri inunctio.

4. Præterea, sicut per pedes peccatur, ita et per alia membra corporis. Ergo, sicut inunguntur pedes, ita et alia corporis membra inungi debent.

(CONCLUSIO.

Quinque sensuum organica membra inungi præcipuè debent, quæ cognitionis nostræ ac peccatorum sunt principia; in nonnullis autem, propter appetitivam et motivam, inunguntur renes ac pedes.)

Respondeo dicendum, quòd principia peccandi in nobis sunt eadem quæ et principia agendi, quia peccatum consistit in actu. Principia autem agendi in nobis sunt tria. Primum est dirigens, scilicet vis cognoscitiva; secundum est imperans, scilicet vis appetitiva; tertium est exequens, scilicet vis motiva. Omnis autem nostra cognitio à sensu ortum habet : et quia ubi est in nobis prima origo peccati, ibi debet medicina adhiberi; ideo inunguntur loca quinque sensuum; scilicet oculi propter visum; aures, propter auditum; nares, propter odoratum; os, propter gustum; manus, propter tactum, qui in pulpis digitorum præcipuè viget: et propter appetitivam inunguntur aliquibus renes. Pedes autem inunguntur propter motivam, quia sunt principalius ejus instrumentum. Et quia primum principium operationis humanæ est cognoscitiva, ideo illa unctio ab omnibus observatur, quæ fit ad quinque sensus, quasi de necessitate sacramenti: sed quidam non servant alias, quidam vero illam servant, quæ fit ad pedes, et non quæ ad renes; quia appetitiva et motiva sunt secundaria principia.

Ad primum ergo dicendum, quòd cogitatio à corde non exit, nisi per aliquam imaginationem, quæ est motus à sensu factus, ut dicitur in II. De Anima. Et ideo cor non est prima radix cogitationis, sed organa sensuum; nisi quatenus cor est principium totius corporis; sed hoc principium est radix remota.

Ad secundum dicendum, quòd intrantes debent acquirere puritatem mentis, sed exeuntes debent eam purgare : et ideo exeuntes debent inungi in illis partibus, quibus contingit puritatem mentis inquinari.

Ad tertium dicendum, quòd secundùm quorumdam consuetudinem fit in renibus, propter hoc quòd ibi maximè viget appetitus concupiscibilis: sed appetitiva non est prima radix, nt dictum est.

Ad quartum dicendum, quòd organa corporis quibus actus peccati exercentur sunt pedes, manus, et lingua, quibus etiam exhibetur unctio; et membra genitalia, quibus propter immunditiam illarum partium, et honestatem sacramenti, non debet unctio adhiberi.

ARTICULUS VII.

Utrùm mutilati debeant inungi in illis dictis partibus.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd mutilati non sunt inungendi in illis dictis partibus. Quia sicut hoc sacramentum exigit determinatam dispositionem in suscipiente, ut scilicet sit infirmus, ita et determinatam partem. Sed ille qui non habet infirmitatem, non potest inungi. Ergo nec ille qui non habet partem illam, in qua debet fieri unctio.

2. Præterea, ille qui est cæcus à nativitate, non delinquit per visum. Sed in unctione quæ fit in oculis, fit mentio de delicto per visum. Ergo talis unctio cæco nato non debet fieri; et sic de aliis.

Sed contra est, quòd defectus corporis non impedit aliquod aliud sacramentum. Ergo nec istud impedire debet. Sed de necessitate illius sacramenti est quælibet unctionum. Ergo omnes debent fieri mutilatis.

(CONCLUSIO. Mutilati, cùm potentias animæ illis membris debitas habeant, et ideo interiùs peccare possint; in partibus proximè accedentibus ad illas partes, quibus aliàs inungerentur, inungi debent.)

Respondeo dicendum, quòd mutilati etiam inungi debent quantò propinquiùs fieri potest ad partes illas, in quibus unctio fieri debuerat; quia quamvis non habeant membra, habent tamen potentias animæ quæ illis membris debentur, saltem in radice; et interiùs peccare possunt per ea quæ ad partes illas pertinent, quamvis non exteriùs.

Et per hoc patet solutio ad objecta.

QUESTIO XXXIII.

De iteratione hujus sacramenti, in duos articulos divisa.

Deinde considerandum est de iteratione hujus sacramenti. Circa quod quæruntur duo: 1° Utrùm hoc sacramentum debeat iterari. 2o Utrùm in eadem infirmitate debeat iterari.

ARTICULUS I.

Utrùm hoc sacramentum debeat iterari.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd hoc sacramentum non debeat iterari: Quia dignior est unctio, quæ fit homini, quàm quæ fit lapidi. Sed unctio altaris non iteratur, nisi altare illud fractum fuerit (ut cap. Si motum, dist. II, De Consecr., habetur). Ergo nec unctio extrema, quæ adhibetur homini, debet iterari.

2. Præterea, post extremum nihil est. Sed hæc unctio dicitur extrema. Ergo non debet iterari.

Sed contra: Hoc sacramentum est quædam spiritualis cu ratio per modum corporalis curationis exhibita. Sed curatio corporalis iteratur. Ergo et hoc sacramentum iterari potest.

(CONCLUSIO. Sacramentum hoc, cùm effectum perpetuum non habeat, sine suî aliqua injuria iterari potest.)

Respondeo dicendum, quòd nullum sacramentale, nec sacramentum quod habet effectum perpetuum, debet iterari: quia ostenderetur sacramentum non fuisse efficax ad faciendum illum effectum; et sic fieret injuria illi sacramento. Sacramentum autem quod habet effectum non perpetuum, potest iterari sine injuria, ut effectus deperditus iteratò recuperetur. Et quia sanitas corporis et mentis, quæ est effectus hujus sacramenti, potest amitti postquam fuerit per sacramentum effecta, ideo hoc sacramentum sine sui injuria potest iterari.

Ad primum ergo dicendum, quòd unctio lapidis fit ad ipsius altaris consecrationem, quæ est perpetuò in lapide quamdiù

4.

altare manet et ideo non potest iterari. Sed hæc unctio non fit ad consecrationem hominis, cùm non imprimatur per eam character et ideo non est simile.

Ad secundum dicendum, quòd illud quod secundùm æstimationem hominum est extremum, quandoque secundùm rei veritatem non est extremum et sic dicitur hoc sacramentum extrema unctio, quia non debet dari, nisi illis quorum mors est propinqua secundùm existimationem hominum.

ARTICULUS II.

Utrùm in eadem infirmitate debeat iterari.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd in eadem infirmitate non debeat iterari. Quia uni morbo non debetur nisi una medicina. Sed hoc sacramentum est quædam spiritualis medicina. Ergo contra unum morbum non debet iterari.

2. Præterea, secundùm hoc posset aliquis infirmus tota die inungi, si in eodem morbo posset iterari unctio; quod est absurdum.

Sed contra est, quòd aliquando morbus diù durat post sacramenti perceptionem, et sic reliquiæ peccatorum contrahuntur, contra quas principaliter hoc sacramentum datur. Ergo debet iterari.

(CONCLUSIO. Eadem infirmitate laborantibus non secundùm eumdem, sed diversum infirmitatis statum, potest extrema unctio iterùm exhiberi.)

Respondeo dicendum, quòd hoc sacramentum non respicit tantùm infirmitatem, sed etiam infirmitatis statum : quia non debet dari nisi infirmis, qui secundùm humanam æstimationem videntur morti appropinquare. Quædam autem infirmitates non sunt diuturnæ : unde si in eis datur hoc sacramentum tunc quando homo ad statum illum pervenit quòd sit in periculo mortis, non recedit à statu illo, nisi infirmitate curata; et ita non debet iterum inungi : sed si recidivum patiatur, erit alia infirmitas, et poterit fieri alia inunctio. Quædam verò sunt ægritudines diuturnæ, ut hectica, hydropisis, et hujusmodi, et in talibus non debet fieri inunctio, nisi quando vi

« PoprzedniaDalej »