Obrazy na stronie
PDF
ePub

ARTICULUS III.

Utrùm participare cum excommunicato in casibus non concessis, semper sit peccatum mortale.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd participare cum excommunicato in casibus non concessis, semper sit peccatum mortale. Quia Decretalis quædam respondet, quòd « propter metum mortis non debet aliquis excommunicato communicare, quia aliquis debet priùs subire mortem, quàm mortaliter peccet. » Sed hæc ratio nulla esset, nisi participare cum excommunicato semper esset peccatum mortale. Ergo, etc.

2. Præterea, facere contra præceptum Ecclesiæ, est peccatum mortale. Sed Ecclesia præcipit quòd excommunicato nullus communicet. Ergo participare cum excommunicato, est peccatum mortale.

3. Præterea, nullus arcetur à perceptione Eucharistiæ pro peccato veniali. Sed ille qui participat excommunicato in casibus non concessis, arcetur à perceptione Eucharistiæ, quia incurrit minorem excommunicationem. Ergo participans excommunicato in casibus non concessis, peccat mortaliter.

4. Præterea, nullus debet excommunicari majori excommunicatione, nisi pro peccato mortali. Sed aliquis secundùm jara potest excommunicari majori excommunicatione, propter hoc quòd excommunicato participat. Ergo participare excommunicato est peccatum mortale.

Sed contra, à peccato mortali nullus potest absolvere, nisi super eum habeat jurisdictionem. Sed quilibet sacerdos potest absolvere à participatione cum excommunicatis. Ergo non est peccatum mortale.

Præterea, pro mensura peccati debet esse pœnæ modus (ut colligitur ex Deut., XXV). Sed pro participatione excommunicationis, secundùm communem consuetudinem, non imponitur pœna debita mortali peccato, sed magis debita veniali. Ergo non est peccatum mortale.

(CONCLUSIO.

Tantùm participans excommunicato in crimine, vel in divinis, vel in Ecclesiæ contemptum, peccat mortaliter.)

Respondeo dicendum, quòd quidam dicunt, quòd quandocumque aliquis participat excommunicato, vel verbo, vel quocumque dictorum modorum, secundùm quos ei communicare non licet, peccat mortaliter, nisi in casibus à jure concessis (ut jam suprà). Sed quia hoc videtur valdè grave, quòd homo pro uno verbo levi quo excommunicatum alloquitur, mortaliter peccet, et multis excommunicantes laqueum damnationis injicerent, quod in eos retorqueretur; ideo aliis probabilius videtur, quòd non semper peccet mortaliter, sed solùm quando in crimine illi participat, vel in divinis, vel in contemptum Ecclesiæ.

Ad primum ergo dicendum, quòd Decretalis illa loquitur de participatione in divinis. Vel dicendum, quòd similis ratio est de peccato mortali et de veniali quantùm ad hoc, quia sicut peccatum mortale non potest bene fieri, ita nec veniale; et ideo sicut homo debet priùs sustinere mortem, quàm peccet mortaliter, ita etiam quàm peccet venialiter, illo modo debiti, quo debet veniale vitare.

Ad secundum dicendum, quòd præceptum Ecclesiæ directè respicit spiritualia, et ex consequenti legitimos actus; et ideo qui communicat ei in divinis, facit contra præceptum, et mortaliter peccat; qui autem participat ei in aliis, facit præter præceptum, et peccat venialiter.

Ad tertium dicendum, quòd aliquis etiam sine aliqua culpa quandoque ab Eucharistia arcetur: sicut patet in suspensis, vel interdictis; quia tales pœnæ quandoque alicui pro culpa alterius, quæ in eis punitur, inferuntur.

Ad quartum dicendum, quòd quamvis participare excommunicato, sit peccatum veniale; tamen participare ei pertinaciter est peccatum mortale; et propter hoc potest aliquis excommunicari secundùm jura (quæ superiùs relata sunt.)

QUESTIO XXIV.

De absolutione ab excommunicatione, in tres articulos divisa.

Deinde considerandum est de absolutione ab excommunicatione.

Circa quod tria quæruntur. 1o Utrùm quilibet sacerdos possit subditum suum ab excommunicatione absolvere. 2o Utrùm aliquis possit invitus ab excommunicatione absolvi. 3o Utrùm aliquis possit absolvi ab una excommunicatione, et non ab alia.

ARTICULUS I.

Utrùm quilibet sacerdos possit subditum suum ab excommunicatione absolvere.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd quilibet sacerdos possit subditum suum ab excommunicatione absolvere. Majus enim est vinculum peccati, quàm excommunicationis. Sed quilibet sacerdos potest subditum suum à peccato absolvere. Ergo multò fortiùs ab excommunicatione.

2. Fræterea, remotâ causâ removetur effectus. Sed excommunicationis causa est peccatum mortale. Ergo cùm possit quilibet sacerdos à peccato illo mortali absolvere, poterit ab excommunicatione similiter.

Sed contra Ejusdem potestatis est excommunicare, et excommunicatum absolvere. Sed sacerdotes inferiores non possunt suos subditos excommunicare. Ergo nec absolvere.

(CONCLUSIO. Sicut à minori excommunicatione, sic et à majori, si modo à jure inflicta sit, et nulli réservata, omnis sacerdos suum subditum absolvere potest: solus verò judex qui irrogavit, aut ejus superior, si à judice illata sit, extra mortis necessitatem, potest absolvere. )

Respondeo dicendum, quòd à minori excommunicatione quiJibet potest absolvere, qui potest à peccato participationis ab

solvere. Si autem sit major, aut est lata à judice, et sic ille qui tulit, vel ejus superior potest absolvere : vel est lata à jure, et tunc episcopus, vel etiam sacerdos, potest absolvere, exceptis sex casibus, quos sibi juris conditor, scilicet Papa reservavit. Primus est, quando aliquis injicit manus in clericum, vel in religiosum. Secundus est de illo, qui frangit Ecclesiam, et est denuntiatus. Tertius est de illo, qui incendit Ecclesiam, et denuntiatus est. Quartus est de illo, qui in divinis scienter communicat excommunicatis nominaliter à Papa. Quintus, de illo qui falsificat litteras apostolicæ sedis. Sextus, de illo qui excommunicatis in crimine communicat. Non enim debet absolvi, nisi ab eo qui excommunicavit, etiamsi non sit ejus subditus nisi propter difficultatem accedendi ad ipsum, absolveretur ab episcopo, vel à sacerdote proprio præstita juratoria cautione, quòd parebit mandato illius judicis, qui sententiam tulit. A primo autem casu octo excipiuntur. Primus est in articulo mortis, in quo à qualibet excommunica tione potest quis à quolibet sacerdote absolvi. Secundus, si sit ostiarius alicujus potentis, et non ex odio vel proposito per cussit. Tertius, si percutiens sit mulier. Quartus, si sit servus, et dominus læderetur de ejus absentia, qui non est in culpa, Quintus, si regularis regularem percutiat, nisi sit enormis excessus. Sextus, si sit pauper. Septimus, si sit impubes, senex, vel valetudinarius. Octavus, si habeat inimicitias captales. Sunt etiam alii septem casus, in quibus percutiens clericum, excommunicationem non incurrit. Primò, si causa disciplinæ, ut magister vel prælatus, percusserit. Secundò, si jocosa levitate. Tertiò, si invenerit eum turpiter agentem cum uxore, vel matre, vel sorore, vel filia. Quartò, si statim vin vi repellat. Quintò, si ignoret eum esse clericum. Sextò, & inveniat eum in apostasia post trinam admonitionem. Septimò, si transferat se clericus ad actum penitùs contrarium, ut si fiat miles vel ad bigamiam transeat.

Ad primum ergo dicendum, quòd quamvis vinculum peccati sit majus simpliciter, quàm excommunicationis, tamen quoad aliquid, vinculum excommunicationis est majus, in quantum non solùm obligat quoad Deum, sed etiam in facie Ecclesiæ. Et ideo in absolvendo ab excommunicatione requi

ritur jurisdictio in exteriori foro, non autem in absolutione à peccato : nec exigitur cautio juramenti, sicut exigitur in absolutione ab excommunicatione; per juramentum enim controversiæ, quæ sunt inter homines, terminantur, secundùm Apostolum.

Ad secundum dicendum, quòd cùm excommunicatus non sit particeps sacramentorum Ecclesiæ, sacerdos non potest absolvere excommunicatum à culpa, nisi sit priùs absolutus ab excommunicatione.

ARTICULUS II.

Utrùm aliquis possit absolvi invitus.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd nullus possit absolvi invitus. Spiritualia enim non conferuntur alicui invito. Sed absolutio ab excommunicatione est beneficium spirituale. Ergo non potest præstari invito.

2. Præterea, excommunicationis causa est contumacia. Sed quando aliquis non vult absolvi, excommunicationem contemnens, tunc est maximè contumax. Ergo non potest absolvi.

Sed contra: Excommunicatio contra voluntatem alicui potest inferri. Sed quæ contra voluntatem eveniunt, etiam contra voluntatem amoveri possunt, sicut patet de bonis fortunæ. Ergo excommunicatio potest tolli ab aliquo invito.

(CONCLUSIO.Excommunicatio, cùm pœna quædam sit, ad quam impertinens est voluntarium, sicut in invitum ferri, sic et invitus aliquis absolvi ab ea potest.)

Respondeo dicendum, quòd malum culpæ et pœnæ in hoc differunt, quòd culpæ principium est in nobis, quia omne peccatum voluntarium est; pœnæ autem principium quandoque extra nos est; non enim requiritur ad pœnam quòd sit voluntaria, imò magis est de ratione pœnæ quòd sit contra voluntatem. Et ideo sicut peccata non committuntur nisi voluntate, ita non remittuntur alicui invito: sed excommunicatio sicut in aliquem invitum ferri potest, ita etiam invitus ab ea absolvi poterit.

Ad primum ergo dicendum, quòd propositio habet veritatem

« PoprzedniaDalej »