Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ad secundum dicendum, quòd non obligatur audiens con- | fessionem ad hoc quòd non revelet peccatum simpliciter, sed prout est in confessione auditum; nullo enim casu dicere debet se audivisse in confessione.

Ad tertium dicendum, quòd hoc intelligendum est de duobus quæ habent oppositionem : sed scientia qua scit aliquis peccatum ut Deus, et alia qua scit ut homo, non sunt opposita et ideo ratio non procedit.

Ad quartum dicendum, quòd non debet ita vitari peccatum ex una parte, quòd ex alia justitia relinquatur: veritas enim non est propter scandalum dimittenda. Et ideo quando imminet periculum justitiæ et veritatis, non debet dimitti revelatio ejus quod quis in confessione audivit, si aliter sciat, propter scandalum; verumtamen scandalum, quantùm in se est, evitare tenetur.

QUESTIO XII.

De satisfactione quoad ejus quiddilalem, in tres articulos divisa.

Deinde considerandum est de satisfactione; de qua sunt quatuor consideranda. Primò, de ejus quidditate. Secundò, de ipsius possibilitate. Tertiò, de ejus qualitate. Quartò, de his per quæ homo Deo satisfacit.

Circa primum quæruntur tria: 10 Utrùm satisfactio sit virtus vel actus virtutis. 2o Utrùm sit actus justitiæ. 3o Utrùm definitio satisfactionis quæ in littera ponitur, convenienter assignetur.

ARTICULUS I.

Utrùm satisfactio sit virtus, vel actus virtutis.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd satisfactio neque sit virtus, neque actus virtutis. Omnis enim virtutis actus est meritorius. Sed satisfactio non est meritoria, ut videtur, quia

meritum gratuitum est, sed satisfactio debitum attendit. Ergo satisfactio non est actus virtutis.

2. Præterea, omnis actus virtutis est voluntarius. Sed aliquando fit de aliquo satisfactio homine invito, ut quando aliquis pro offensa in alterum commissa, à judice punitur. Ergo satisfactio non est virtutis actus.

3. Præterea, secundùm Philosophum in VIII. Ethic. : « Virtutis et moris principale est electio. » Sed satisfactio non fit per electionem, sed respicit principaliter exteriora opera. Ergo non est virtutis actus.

Sed contra satisfactio ad pœnitentiam pertinet. Sed pœnitentia est virtus. Ergo et satisfactio est actus virtutis.

Præterea, nullus actus operatur ad deletionem peccati, nisi sit actus virtutis, quia contrarium destruitur per suum contrarium. Sed per satisfactionem peccatum totaliter annihilatur. Ergo satisfactio est virtutis actus.

(CONCLUSIO. Satisfactio dicitur esse non solùm actus virtutis materialiter (cùm malitiam implicitam vel defectum debitæ circumstantiæ non habeat), sed etiam formaliter, cùm in suo nomine formam et rationem virtutis implicitam habere dicatur.)

Respondeo dicendum, quòd aliquis actus dicitur esse actus virtutis dupliciter. Uno modo materialiter; et sic quilibet actus, qui malitiam non habet implicitam, vel defectum debitæ circumstantiæ, actus virtutis dici potest, quia quolibet tali actu potest uti virtus in suum finem; sicut est ambulare, loqui, et hujusmodi. Alio modo dicitur actus aliquis esse actus virtutis, formaliter; quia ipse in suo nomine formam et rationem virtutis implicitam habet; sicut fortiter sustinere dicitur actus fortitudinis. Formale autem cujuslibet virtutis moralis est ratio medii : unde omnis actus qui rationem medii importat, actus virtutis formaliter dicitur. Et quia æqualitas medium est, quod suo nomine satisfactio importat (non enim dicitur aliquid satisfieri nisi secundùm proportione.n æqualitatis ad aliquid), constat quòd satisfactio, etiam formaliter, est actus virtutis.

Ad primum ergo dicendum, quòd quamvis satisfacere, in se sit debitum; tamen in quantùm satisfaciens voluntariè hoc

opus exequitur, rationem gratuiti accipit ex parte operantis, et sic operans facit de necessitate virtutem; ex hoc enim debitum habet diminuere meritum, quòd necessitatem importat quæ voluntati contrariatur : unde si voluntas necessitati consentiat, ratio meriti non tolletur.

Ad secundum dicendum, quòd actus virtutis non requirit voluntarium in eo qui patitur, sed in eo qui facit, quia illius actus est. Et ideo cùm ille, in quem judex vindictam exercet, se habeat ut patiens ad satisfactionem, non ut agens; non oportet quòd in eo voluntaria sit satisfactio, sed in judice faciente.

Ad tertium dicendum, quòd principale in virtute potest accipi dupliciter. Uno modo principale in ipsa accipi potest in quantùm est virtus; et sic ea quæ ad rationem ejus pertinent, vel magis ei propinqua sunt, principaliora sunt in virtute; et sic electio et interiores actus in virtute, in quantùm virtus est, principaliores sunt. Allo modo potest accipi principale in virtute, in quantùm est talis virtus; et sic principalius in ipsa est illud, ex quo determinationem accipit actus interior, qui in aliquibus virtutibus determinatur per actus exteriores; quia electio (quæ est communis omnibus virtutibus), ex hoc quòd est electio talis actus, efficitur propria hujus virtutis; et sic actus exteriores in aliquibus virtutibus sunt principaliores : et ita etiam est in satisfactione.

ARTICULUS II.

Utrum satisfactio sit actus justitiæ.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quòd satisfactio non sit actus justitiæ. Quia satisfactio fit ad hoc quòd reconcilietur homo ei quem offendit. Sed reconciliatio, cùm sit actus amoris, ad charitatem pertinet. Ergo satisfactio est actus charitatis, et non justitiæ.

2. Præterea, causæ peccatorum in nobis suut passiones animæ, quibus ad malum incitamur. Sed justitia secundùm Philosophum, II. Ethicor., cap. 2 et 3, non est circa passiones, sed operationes. Cùm ergo ad satisfactionem pertineat

peccatorum causas excidere, ut in littera dicitur (IV. Sent., dist., 15), videtur quòd non sit actus justitiæ.

3. Præterea, cavere in futurum non est actus justitiæ, sed magis prudentiæ, cujus pars ponitur cautela. Sed hoc pertinet ad satisfactionem, quia ipsius est « suggestionibus peccatorum aditum non indulgere. » Ergo satisfactio non est actus justitiæ.

Sed contra, nulla virtus attendit rationem debiti nisi justitia. Sed satisfactio honorem debitum Deo impendit, ut Anselmus ait. Ergo satisfactio est actus justitiæ.

Præterea, nulla virtus habet rerum exteriorum adæquationem perficere, nisi justitia. Sed hoc fit per satisfactionem, qua constituitur æqualitas emendæ ad offensam præcedentem. Ergo satisfactio est justitiæ actus.

(CONCLUSIO. Cùm nomen satisfactionis adæquationem proportionis designet (nempe æqualitatem respectu offensæ præcedentis in faciente), et medium justitiæ accipiatur secundùm adæquationem rei ad rem in aliqua proportione, constat, quòd satisfactio formaliter actus justitiæ est.)

Respondeo dicendum, quòd secundùm Philosophum, in V. Ethicor., medium justitiæ accipitur secundùm adæquationem rei ad rem, in proportionalitate aliqua; unde cùm talem adæquationem ipsum nomen satisfactionis importet, quia hoc adverbium, satis, æqualitatem proportionis designat, constat quòd satisfactio formaliter justitiæ actus est. Sed justitiæ actus secundùm Philosophum (ut suprà), est vel sui ad alterum, ut quando aliquis reddit alteri quod ei debet; vel alterius ad alterum, sicut quando judex facit justitiam inter duos. Quando autem actus justitiæ est sui ad alterum, æqualitas in ipso faciente constituitur; quando autem alterius ad alterum, æqualitas constituitur in justum passo. Et quia satisfactio æqualitatem in ipso faciente exprimit, ideo dicit actum justitiæ, qui est sut ad alterum, propriè loquendo. Sed sui ad alterum potest aliquis facere justitiam, vel in actionibus et passionibus, vel in rebus exterioribus; sicut etiam injuria fit alteri vel subtrahendo res, vel per aliquam actionem lædendo. Et quia usus rerum exteriorum est dare, ideo actus justitiæ, secundùm quòd æqualitatem in rebus exterioribus

1

constituit, propriè dicit hoc quod est reddere; sed satisfacere, manifeste æqualitatem in actionibus demonstrat, quamvis quandoque unum pro altero ponatur. Et quia adæquatio non est nisi inæqualium, ideo satisfactio inæqualitatem actionum præsupponit, quæ quidem offensam constituit; et ideo habet respectum ad offensam præcedentem; nulla autem pars justitiæ respicit offensam præcedentem, nisi justitia vindicativa, quæ æqualitatem constituit in eo qui justum patitur, indifferenter, sive sit patiens idem quod agens, ut quando aliquis sibi ipsi pœnam infert; sive non sit idem quod agens, ut quando judex alium punit, ad utrumque vindicativa justitia se habente. Similiter et pœnitentia, quæ æqualitatem tantùm in faciente importat, quia ipsemet pœnitens pœnam tenet; ut sic quodammodo pœnitentia vindicativæ justitiæ species sit : et per hoc constat quòd satisfactio, quæ æqualitatem respectu offensæ præcedentis in faciente importat, opus justitiæ est, quantùm ad illam partem quæ pœnitentia dicitur.

Ad primum ergo dicendum, quòd satisfactio (ut ex dictis patet), est quædam injuriæ illatæ recompensatio. Unde sicut injuria illata immediatè ad inæqualitatem justitiæ pertingebat, et per consequens ad inæqualitatem amicitiæ oppositam; ita satisfactio directè ad æqualitatem justitiæ perducit, et ad æqualitatem amicitiæ, ex consequenti. Et quia actus aliquis elicitivè ab illo habitu procedit, ad cujus finem immediatè ordinatur, imperativè autem ab illo, ad cujus finem ultimò tendit ideo satisfactio elicitivè est à justitia, sed imperativè à charitate.

Ad secundum dicendum, quòd quamvis justitia sit principaliter circa operationes, tamen etiam, ex consequenti, est circa passiones, in quantùm sunt operationum causæ. Quare sicut justitia cohibet iram, ne alteri læsionem injustè inferat; et concupiscentiam, ne ad alienum torum accedat, sic etiam satisfactio potest peccatorum causas excidere.

Ad tertium dicendum, quòd quælibet virtus moralis participat actum prudentiæ, eò quòd formaliter ipsa complet in eis rationem virtutis; cùm secundùm eam medium accipiatur in singulis virtutibus moralibus, ut patet per definitionem virtutis positam in III. Ethicor.

« PoprzedniaDalej »