Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

habuit propositum confitendi. Ergo tantùm valuit sibi, sicut si fuisset confessus : et ita per confessionem quam postea facit, nihil ei de pœna dimittitur.

[ocr errors]

Sed contra, confessio pœnam habet. Sed per omnia pœnalia expiatur pœna peccato debita. Ergo et per confessionem. (CONCLUSIO. Confessio ex vi absolutionis conjunctæ, sicuti à culpa, ita etiam à pœna æterna liberat; temporalem quoque pœnam, cùm verecundiam quamdam annexam habeat, secundùm majorem vel minorem confitentis dispositionem, ratione illius erubescentiæ, quam annexam habet, diminuit.) Respondeo dicendum, quòd confessio simul cum absolutione habet vim liberandi à pœna dupliciter: uno modo, ex ipsa vi absolutionis, et sic quidem liberat, in voto existens, à pœna æterna, sicut etiam à culpa; quæ quidem pœna est pœna condemnans et ex toto exterminans, à qua homo liberatus, adhuc manet obligatus ad pœnam temporalem, secundùm quòd pœna est medicina purgans et promovens; et sic hæc pœna restat in purgatorio patienda etiam his, qui à pœna inferni liberati sunt, quæ quidem pœna est improportionata viribus pœnitentis in hoc mundo viventis, sed per vim clavium in tantum minuitur, quòd proportionata viribus pœnitentis remanet, ita quòd satisfaciendo, se in hac vita purgare potest. Alio modo, diminuit pœnam ex ipsa natura actus confitentis, qui habet pœnam erubescentiæ annexam : et ideo, quantò aliquis pluries de eisdem peccatis confitetur, tantò magis pœna minuitur.

Et per hoc patet responsio ad primum.

Ad secundum dicendum, quòd voluntas pro facto non reputatur in his quæ sunt ab alio, sicut est de baptismo : nou enim tantùm valet voluntas suscipiendi baptismum, sicut ipsius susceptio. Sed reputatur voluntas pro facto in his que sunt omnino ab homine; et iterum quantùm ad præmium essentiale, non autem quantùm ad pœnæ remotionem, et hu

judicatur; quæ verba sunt Cassiodori, explicantis hoc Davidicum verbum, Psalm. XXXI: Dixi : Confitebor adversùm me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei.

jusmodi, respectu quorum attenditur meritum accidentaliter et secundariò: et ideo confessus et absolutus, minùs in purgatorio punietur, quàm contritus tantùm.

ARTICULUS III.

Utrùm confessio aperiat paradisum.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd confessio non aperiat paradisum. Quia diversorum sacramentorum diversi sunt effectus. Sed apertio paradisi est effectus baptismi. Ergo non est effectus confessionis.

2. Præterea, in id quod clausum est, ante apertionem intrari non potest. Sed ante confessionem moriens intrare paradisum potest. Ergo confessio non aperit paradisum.

Sed contra, confessio facit hominem subjici clavibus Ecclesiæ. Sed per eas aperitur paradisus. Ergo et per confessionem. (CONCLUSIO.-Sacramentalis confessio cùm à culpa et pœnæ reatu hominem liberet, januam paradisi aperire rectè dicitur.) Respondeo dicendum, quòd à paradisi introitu prohibetur aliquis per culpam et reatum pœnæ ; et quia hæc impedimenta confessio amovet, ut ex dictis patet (art. 1 et 2), ideo dicitur paradisum aperire.

Ad primum ergo dicendum, quòd quamvis baptismus et pœnitentia sint diversa sacramenta, tamen agunt in vi unius passionis Christi, per quam aditus paradisi est apertus.

Ad secundum dicendum, quòd aute votum confessionis paradisus clausus erat peccanti mortaliter, quamvis postea per contritionem importantem votum confessionis, apertus sit, etiam ante confessionem actualiter factam; non tamen obstaculum reatus est totaliter amotum ante confessionem et satisactionem.

ARTICULUS IV.

Utrùm confessio tribuat spem salutis.

Ad quartum sic proceditur. Videtur quòd effectus confessio nis poni non debeat, quòd tribuat spem salutis. Spes enim ex omnibus meritoriis actibus provenit. Ergo non videtur esse proprius effectus confessionis.

2. Præterea, per tribulationem ad spem pervenimus, ut patet Rom., V. Sed tribulationem homo præcipuè in satisfactione sustinet. Ergo tribuere spem salutis magis est satisfactionis, quàm confessionis.

Sed contra, per confessionem homo fit humilior et cautior, sicut in littera Magister dicit (IV. Sent., dist. 17). Sed per hoc homo accipit spem salutis. Ergo confessionis effectus est tribuere spem salutis.

(CONCLUSIO.- Confessio sacramentalis spem salutis tribuit, quatenus per eam homo clavibus Ecclesiæ ex passione Christi virtutem habentibus se subjicit.)

Respondeo dicendum, quòd spes remissionis peccatorum non est nobis nisi per Christum; et quia homo per confessionem se subjicit clavibus Ecclesiæ ex passione Christi virtutem habentibus, ideo dicitur quòd confessio spem salutis tribuit.

Ad primum ergo dicendum, quòd ex actibus non potest esse spes salutis principaliter, sed ex gratia Redemptoris; et quia confessio gratia Redemptoris innititur, ideo spem salutis tribuit, non solùm ut actus meritorius, sed etiam ut pars sacramenti.

Ad secundum dicendum, quòd tribulatio spem salutis tribuit per experimentum propriæ virtutis, et purgationem à pœna; sed confessio etiam modo prædicto.

ARTICULUS V.

Utrùm confessio generalis sufficiat ad delenda peccata mortalia oblita.

Ad quintum sic proceditur. Videtur quòd confessio generalis non sufficiat ad delendum peccata mortalia oblita. Peccatum enim per confessionem deletum, non est necesse iterùm confiteri. Si ergo peccata oblita per confessionem generalem dimitterentur, non esset necessarium quòd cùm ad notitiam redeunt, aliquis ea confiteatur.

2. Præterea, quicumque non est conscius sibi peccati, vel non habet peccatum, vel est oblitus sui peccati. Si ergo per generalem confessionem peccata mortalia oblita dimittuntur, quicumque non est sibi conscius de aliquo peccato mortali, quandocumque generalem confessionem facit, potest esse certus quòd sit immunis à peccato mortali; quod est contra Apostolum, I. Corinth., IV : « Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. »

3. Præterea, nullus ex negligentia reportat commodum. Sed non potest esse sine negligentia, quòd aliquis peccatum mortale obliviscatur antequam dimittatur. Ergo non reportat ex hoc tale commodum, quòd sine speciali confessione peccatum ei dimittatur.

4. Præterea, magis est elongatum à cognitione confitentis id quod omninò ignorat, quàm illud cujus est oblitus: sed peccata per ignorantiam commissa generalis confessio non delet; quia tùm hæretici qui nesciunt aliqua peccata, in quibus sunt, esse peccata, aut etiam aliqui simplices, per generalem confessionem absolverentur; quod falsum est. Ergo generalis confessio non tollit peccata oblita.

Sed contra, Psalm. XXX, dicitur: «Accedite ad eum et illuminamini, et facies vestræ non confundentur. » Sed ille qui confitetur omnia peccata quæ scit, accedit ad Deun quantùm potest; plus autem ab eo requiri non potest. Ergo non confundetur, ut repulsam patiatur, sed veniam cousequetur.

19

Præterea, ille qui confitetur, veniam consequitu., nisi sit fictus. Sed ille qui confitetur omnia peccata, quæ in memoria habet, et aliquorum oblitus est, non ex hoc est fictus, quia ignorantiam facti patitur, quæ à peccato excusat. Ergo veniam consequitur; et sic peccata, quæ oblita sunt, relaxantur, «< cùm impium sit dimidiam sperare veniam, » ut dicitur in lib. De vera et falsa Pœnit. (cap. 19).

(CONCLUSIO. Per confessionem generalem delentur peccata mortalia oblita: si verò peccatum mortale memoria teneat aliquis, confessione speciali est opus ut erubescentia peccati esse ostendatur.)

Respondeo dicendum, quòd confessio operatur præsupposita contritione, quæ culpam delet; et sic confessio directè ordinatur ad dimissionem pœnæ; quod quidem facit ex erubescentia quam habet, et ex vi clavium, quibus se confitens subjicit. Contingit autem quandoque quòd per contritionem præcedentem peccatum aliquod deletum est quoad culpam, sive in generali, si ejus memoria tunc non habetur, sive in speciali; et tamen ante confessionem aliquis illius peccati oblitus est; et tunc confessio generalis sacramentalis operatur ad dimissionem pœnæ ex vi clavium, quibus se confitens subjicit, nullum obstaculum, quantùm in ipso est, ponens. Sed ex illa parte, qua erubescentia confessionis peccati pœnam minuebat, pœna istius de quo quis specialiter coram sacerdote non erubuit, non est diminuta.

Ad primum ergo dicendum, quòd in confessione sacramentali non solùm requiritur absolutio, sed judicium sacerdotis satisfactionem imponentis expectatur : et ideo, quamvis iste absolutione sit functus, tamen tenetur confiteri, ut suppleatur quod defuit ad sacramentalem confessionem.

Ad secundum dicendum, quòd confessio non operatur ( ut dictum est), nisi contritione præsupposita, quæ an vera fuerit, non potest aliquis scire; sicut nec scire potest per certitudinem an gratiam habeat: et ideo nec potest scire per certitudinem, utrùm per confessionem generalem sit sibi peccatum oblitum dimissum; quamvis possit per conjecturas aliquas existimare.

Ad tertium dicendum, quòd iste nou reportat commodum

« PoprzedniaDalej »