Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ergo contritio magis est de peccatis futuris, quàm de præteritis.

2. Præterea, peccatum aggravatur ex consequens effectu; unde Hieronymus dicit, quòd pœna Arii nondum est determinata, quia adhuc est possibile aliquos per ejus hæresim corruere, quibus corruentibus ejus poena augetur; et similiter est de illo qui judicatur homicida, si lethaliter percusserit, etiam antequam percussus moriatur. Sed in illo intervallo medio debet peccator conteri de peccato. Ergo non solum secundùm quod habet quantitatem ex præterito actu, sed etiam secundùm quod habet quantitatem ex futuro; et sic contritio respicit futurum.

Sed contra, contritio est pars pœnitentiæ. Sed pœnitentia semper respicit præterita. Ergo et contritio, et sic non est de peccato futuro.

(CONCLUSIO. Contritio, cùm sit præcipuus actus pœnitentiæ, cujus proprium objectum est peccatum ante commis sum, non nisi præterita peccata propriè respicit; futura verò præcavet, quatenus illi prudentia adjungitur.)

Respondeo dicendum, quòd in omnibus motoribus et mobilibus ordinatis ita est, quòd motor inferior habet motum proprium, et præter hoc sequitur in aliquo motum superioris motoris; sicut patet in motu planetarum, qui præter motus proprios, sequuntur motum primi orbis. In omnibus autem virtatibus moralibus primus motor est ipsa prudentia, quæ dicitur auriga virtutum : et ideo quælibet virtus moralis cum motu proprio habet aliquid de motu prudentiæ; et ideo cùm pœnitentia sit quædam virtus moralis (quia est pars justitiæ) cum actu proprio consequitur prudentiæ motum. Proprius autem actus ejus est in objectum proprium, quod est peccatum conmissum et ideo actus ejus proprius et principalis, scilicet contritio, secundum suam speciem respicit tantum peccatum præteritum; sed ex consequenti respicit tantum peccatum ft jurum, secundùm quod habet aliquid de actu prudentiæ ad junctum, et tamen in illud futurum secundùm rationem pro priæ speciei non movetur. Et propter hoc ille qui conteritus, dolet de peccato præterito, et cavet futurum; esse contritio de peccato futuro; sed magis cautio, quæ es pars prudentiæ, contritioni adjuncta.

:

sed non dicitar

Ad primum ergo dicendum, quòd liberum arbitrium dicitur esse de contingentibus futuris, secundùm quod est de actibus, sed non secundùm quod est de objectis actuum; quia homo potest cogitare ex libero arbitrio de rebus præteritis et necessariis; sed tamen ipse actus cogitationis secundùm quod sub libero arbitrio cadit, contingens futurum est; et sic etiam actus contritionis contingens futurum est, secundùm quod sub libero arbitrio cadit; sed objectum ejus potest esse præteritum.

Ad secundum dicendum, quòd ille effectus consequens, qui peccatum aggravat, jam in actu præcessit velut in causa: et ideo quando commissum est, totam suam quantitatem habuit; et ex effectu consequente non accrescit ei aliquid quoad culpæ rationem, quamvis accrescat quoad pœnam accidentalem, secundùm quod plures habebit rationes dolendi in inferno de pluribus malis ex suo peccato consecutis, et sic loquitur Hieronymus. Unde non oportet, quòd contritio sit nisi de peccatis præteritis.

ARTICULUS V.

Utrùm homo debeat conteri de peccato alieno.

Ad quintum sic proceditur. Videtur quòd homo debeat conteri de peccato alieno. Non enim petit aliquis indulgentiam, nisi de peccato, de quo contritus est. Sed de peccatis alienis indulgentia petitur, in Psal. XVIII : « Ab alienis parce servo tuo. » Ergo debet homo conteri de peccatis alienis.

2. Præterea, homo ex charitate debet diligere proximum sicut seipsum. Sed propter dilectionem sui, et de malis suis! dolet, et bona desiderat. Ergo cùm teneamur proximo desiderare bona gratiæ sicut et nobis, videtur quòd debeamus de peccatis ejus dolere, sicut de nostris. Sed contritio nihil est aliud, quàm dolor de peccatis. Ergo debet homo conteri de peccatis alienis.

Sed contra, contritio est actus pœnitentiæ virtutis. Sed nullus pœnitet nisi de his quæ ipse fecit. Ergo nullus conteritur de peccatis alienis.

(CONCLUSIO.

Cùm contritio in illo esse debeat, in quo

peccati duritia antecessit, de alienis peccatis non conterimur, quamvis de illis dolere dicamur.)

Respondeo dicendum, quòd illud idem conteritur quod prius durum et integrum fuit : unde oportet, quòd contritio de peccato sit in eodem in quo peccati duritia præcessit; et sic de alienis peccatis non est contritio.

Ad primum ergo dicendum, quòd ab alienis peccatis sib parci Propheta precatur, in quantum ex consortio peccatorum aliquis per consensum aliquam immunditiam contrahit; sicut scriptum est Psal. XVII: « Cùm perverse perverteris. »>

Ad secundum dicendum, quòd de peccatis aliorum dolere debemus, non tamen oportet, quod de eis conteramur; quia non omnis dolor de peccato præterito est contritio, ut ex dictis patet.

ARTICULUS VI.

Utrùm de singulis peccatis mortalibus requiratur contritio.

Ad sextum sic proceditur. Videtur quòd non requiratur de singulis peccatis mortalibus contritio. Est enim motus contritionis in justificatione in instanti. Sed in instanti non potest homo singula peccata recogitare. Ergo non oportet quod sit contritio de singulis peccatis.

2. Præterea, contritio debet esse de peccatis, secundùm quòd avertunt à Deo, quia conversio ad creaturam sine aver sione à Deo contritionem non requirit. Sed omnia peccata mor talia in aversione conveniunt. Ergo contra omnia sufficit unl contritio.

3. Præterea, plus conveniunt peccata mortalia actualia a invicem quam actuale et originale. Sed unus baptismus dele omnia actualia et originale. Ergo una contritio generis delet omnia peccata mortalia.

Sed contra, diversorum morborum diversæ sunt medicina, quia << non sanat oculum quod sanat calcaneum, » ut dici Hieronymus. Sed contritio est medicina singularis contra una mortale. Ergo non sufficit una communis de omnibus.

3. Præterea, contritio explicatur per confessionem. Sed opert singula peccata mortalia confiteri. Ergo et de singulis conter

(CONCLUSIO.-Contritio quoad suum principium, de singulis mortalibus, quæ memoriæ occurrunt, fieri debet, quoad terminum verò, una de omnibus contritio sufficit.)

Respondeo dicendum, quòd contritio potest dupliciter considerari scilicet quantum ad sui principium et quantum ad terminum. Et dico principium contritionis cogitationem, qua quis cogitat de peccato et dolet, et si non dolore contritionis, saltem dolore attritionis; terminus autem contritionis est, quando dolor ille jam gratia informatur. Quantum ergo ad principium contritionis, oportet quòd sit de singulis peccatis, quæ quis in memoria habet; sed quantum ad terminum, sufficit quòd sit una communis de omnibus; tunc enim ille motus agit in vi omnium dispositionum præcedentium.

Et per hoc patet responsio ad primum.

Ad secundum dicendum, quòd quamvis omnia peccata mortalia conveniant in aversione, tamen differunt in causa et modo aversionis; et quantitate elongationis à Deo; et hoc est secundum diversitatem conversionis.

Ad tertium dicendum, quòd baptismus agit in virtute meriti Christi, qui habuit infinitam virtutem ad delendum omnia peccata, et propterea unus sufficit contra omnia peccata: sed in contritione cum merito Christi requiritur actus noster; et ideo oportet quòd singulis peccatis respondeat sigillatim, cùm non habeat infinitam virtutem ad contritionem. Vel dicendum quod baptismus est spiritualis generatio; sed pœnitentia quantum ad contritionem et alias sui partes, est spiritualis quædam sanatio per modum cujusdam alterationis. Patet autem in generatione corporali alicujus, quæ est cum corruptione, quod una generatione removentur omnia accidentia contraria rei generatæ, quæ erant accidentia rei corruptæ; sed in alteratione removetur tantum unum accidens accidenti contrarium, ad quod terminatur alteratio. Et similiter unus baptismus simul delet omnia peccata, novam vitam inducendo; sed pœnitentia non delet omnia peccata, nisi ad singula feratur. Et ideo oportet de singulis conteri et confiteri.

QUESTIO III.

De quantitate contritionis, in tres articulos divisa.

Deinde considerandum est de quantitate contritionis. Circa quod quæruntur tria: 1° Utrùm contritio sit major dolor qui esse possit in natura. 20 Utrùm possit esse nimis magnus contritionis dolor. 3o Utrùm debeat esse major dolor de uno peccato, quàm de alio.

ARTICULUS I.

Utrùm contritio sit major dolor qui possit esse in natura.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd contritio non sit major dolor, qui esse possit in natura. Dolor enim est sensus læsionis. Sed aliquæ læsiones magis sentiuntur quam læsio peccati, sicut læsio vulneris. Ergo contritio non est maximus dolor.

2. Præterea, ex effectu sumimus judicium de causa. Sed effectus doloris sunt lacrymæ. Cùm ergo aliquando contritus non emittat lacrymas corporales pro peccatis, quas tamen emitti de morte amici vel de percussione, vel aliquo hujusmodi, videtur quòd contritio non sit dolor maximus.

3. Præterea, quanto aliquid plus habet de admixtione contrarii, tanto est minus intensum. Sed contritionis dolor habet multum de gaudio admixtum, quia contritus gaudet de liberatione, de spe veniæ et de multis hujusmodi. Ergo dolor ejus est minimus.

4. Præterea, dolor contritionis displicentia quædam est. Sed multa sunt quæ magis displicent contrito quàm peccata sua præterita; non enim vellet pœnam inferni sustinere potius quàm peccare; nec iterum sustinuisse omnes pœnas temporales, aut etiam sustinere; alias pauci invenirentur contriti: ergo dolor contritionis non est maximus.

Sed contra, secundum Augustinum, «< omnis dolor in amo

« PoprzedniaDalej »