Obrazy na stronie
PDF
ePub

ritur infusio gratiæ; sed ad tollendam maculam venialis peccati requiritur aliquis actus procedens ex gratia, per quam removetur inordinata adhæsio ad rem temporalem.

ARTICULUS III.

Utrùm venialia peccata remittantur per aspersionem aquæ benedicta, et cætera hujusmodi.

Ad tertium sic proceditur. Videtur quòd venialia peccata non remittantur per aspersionem aquæ benedictæ, et episcopalem benedictionem et alia hujusmodi. Peccata enim venialia non remittuntur sine pœnitentia, ut dictum est (art. 1). Sed pœnitentia per se sufficit ad remissionem venialium peccatorum. Ergo ista nihil operantur ad hujusmodi remissionem.

2. Præterea, quodlibet istorum eamdem relationem habet ad unum peccatum veniale, et ad omnia. Si ergo per aliquod istorum remittitur aliquod peccatum veniale, sequitur quod pari ratione remittantur omnia; et ita per unam tunsionem pectoris, vel per unam aspersionem aquæ benedictæ redderetur homo immunis ab omnibus peccatis venialibus, quod videtur inconveniens.

3. Fræterea, peccata venialia inducunt reatum alicujus pœnæ, licet temporalis; dicitur enim I Cor., III, de eo qui superædificat lignum, fœnum et stipulam, quòd « salvus erit, sic tamen quasi per ignem. » Sed hujusmodi, per quæ dicitur peccatum veniale dimitti, vel nullam, vel minimam pœnam in se habent. Ergo non sufficiunt ad plenam remissionem venialium peccatorum.

Sed contra est, quod Augustinus dicit in lib. De Pœnit., quòd « pro levibus peccatis pectora nostra tundimus, et dicimus Dimitte nobis debita nostra » et ita videtur quod tunsio pectoris et oratio Dominica causent remissionem venialium peccatorum; et eadem ratio videtur esse de aliis.

(CONCLUSIO. Cùm ad peccati venialis remissionem sufficiat actus aliquis detestationis peccati, vel motus reverentiæ in Deum, manifestum est generali confessione, pectoris tunsione et oratione Dominica, quatenus cum detestatione pec

cati fiunt, peccata venialia remitti; episcopali etiam bencdictione, aquæ benedictæ aspersione aliisque hujusmodi actionibus, quatenus cum Dei reverentia exercentur.)

Respondeo dicendum, quòd sicut dictum est (art. 2), a remissionem venialis peccati non requiritur novæ gratiæ infusio; sed sufficit aliquis actus procedens ex gratia, quo aliquis detestetur peccatum veniale vel explicitè, vel saltem implicitè, sicut cùm aliquis ferventer movetur in Deum. Et ideo triplici ratione aliqua causant remissionem venialium peccatorum. Uno modo in quantum in eis infunditur gratia, quia per infusionem gratiæ tolluntur venialia peccata, ut suprà dictum est et hoc modo per eucharistiam et extremam unctionem et universaliter per omnia sacramenta novæ legis, in quibus confertur gratia, peccata venialia remittuntur. Secundò, in quantum sunt cum aliquo motu detestationis peccatorum : et hoc modo confessio generalis, tunsio pectoris, et oratio Dominica, operantur ad remissionem venialium peccatorum nam in oratione Dominica petimus << Dimitte nobis debita nostra. » Tertiò modo in quantum sunt cum aliquo motu reverentiæ in Deum, et ad res divinas : et hoc modo benedictio episcopalis, aspersio aquæ benedictæ, quælibet sacramentalis unctio, oratio in ecclesia dedicata, et si aliqua alia sunt hujusmodi, operantur ad remissionem venialium peccatorum.

Ad primum ergo dicendum, quòd omnia ista causant remissionem peccatorum venialium, in quantum inclinant animam ad motum pœnitentiæ, qui est detestatio peccatorum, vel implicitè, vel explicitè.

Ad secundum dicendum, quòd omnia ista quantum est de se operantur ad remissionem omnium peccatorum venialium; potest tamen impediri remissio quantum ad aliqua peccata venialia, quibus mens actualiter inhæret, sicut et per fictionem interdum impeditur effectus baptismi.

Ad tertium dicendum, quòd per prædicta tolluntur quidem peccata venialia quantum ad culpam, tùm virtute alicujus satisfactionis, cùm etiam virtute charitatis, cujus motus per prædicta excitatur; non autem per quodlibet prædictorum semper tollitur totus reatus pœnæ, quia sic qui esset omnino immunis à peccato mortali aspersus aqua benedicta statim

evolaret. Sed reatus pœnæ remittitur per prædicta secundum motum fervoris in Deum qui per prædicta excitatur, quandoque magis, quandoque autem minus.

ARTICULUS IV.

Utrùm veniale peccatum possit remitti sine mortali.

Ad quartum sic proceditur. Videtur quòd veniale peccatum possit remitti sine mortali. Quia super illud Joan., VIII : « Qui sine peccato est vestrûm, primus in illam lapidem mittat, » dicit quædam Glossa, quòd « omnes illi erant in peccato mortali, venialia enim eis dimittebantur per cæremonias. » Ergo veniale peccatum potest remitti sine mortali.

2. Præterea, ad remissionem peccati venialis non requiritur gratiæ infusio, requiritur autem ad remissionem mortalis. Ergo veniale peccatum potest remitti sine mortali.

3. Præterea, plus distat peccatum veniale à mortali quàm ab alio veniali. Sed unum veniale potest dimitti sine alio, ut dictum est. Ergo veniale potest dimitti sine mortali.

Sed contra est, quod dicitur Matth., V: « Amen dico tibi, non exies inde (scilicet ex carcere, in quem intruditur homo pro peccato mortali), donec reddas novissimum quadrantem, » per quem significatur veniale peccatum. Ergo veniale peccatum non remittitur sine mortali.

(CONCLUSIO.

Cùm culparum remissio fiat per gratiam, qua caret in mortali peccato constitutus, consequens est non posse venialium aliquod sine mortali remitti.)

Respondeo dicendum, quòd (sicut suprà dictum est'), remissio culpæ cujuscumque nunquam fit nisi per virtutem gratiæ; quia, ut Apostolus dicit Rom., IV: «Ad gratiam Dei pertinet quod Deus alicui non imputet peccatum, » quod Glossa ibi exponit de veniali. Ille autem qui est in peccato mortali caret gratia Dei : unde nullum veniale ei remittitur.

Ad primum ergo dicendum, quod venialia ibi dicuntur irregularitates sive immunditiæ, quas contrahebant secundum legem.

Ad secundum dicendum, quòd licet ad remissionem pec

cati venialis non requiratur nova infusio habitualis gratiæ, requiritur tamen aliquis gratiæ actus, qui non potest esse in eo qui subjacet peccato mortali.

Ad tertium dicendum, quòd peccatum veniale non excludit omnem actum gratiæ, per quem possunt omnia peccata venialia dimitti; sed peccatum mortale excludit totaliter habitum gratiæ, sine quo nullum peccatum mortale vel veniale remittitur. Et ideo non est similis ratio.

QUESTIO LXXXVIII.

De reditu peccatorum per pœnitentiam dimissorum, in quatuor articulos divisa.

Deinde considerandum est de reditu peccatorum per pœnitentiam dimissorum.

Et circa hoc quæruntur quatuor: 1° Utrùm peccata per pœnitentiam dimissa, redeant simpliciter per sequens peccatum. 2o Utrùm aliquo modo per ingratitudinem redeant specialius secundùm quædam peccata. 30 Utrùm peccata redeant in æquali reatu. 4° Utrùm illa ingratitudo, per quam redeunt, sit speciale peccatum.

ARTICULUS I.

Utrùm peccata divisa redeant per sequens peccatum.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd peccata dimissa redeant per sequens peccatum. Dicit enim Augustinus in lib. De Baptismo, contra Donatistas (lib. I, cap. 12) : « Redire dimissa peccata, ubi fraterna charitas non est, apertissimè Dominus in Evangelio docet in illo servo à quo dimissum debitum Dominus repetit, eo quod ille conservo suo debitum nollet demittere. » Sed fraterna charitas tollitur per quodlibet peccatum mortale. Ergo per quodlibet sequens mortale peccatum, redeunt peccata prius per pœnitentiam dimissa.

2. Præterea, super illud Luc., XI: « Revertar in domum meam unde exivi, » dixit Beda : « Timendus est iste versiculus, non exponendus, ne culpa quam in nobis extinctam credebamus per incuriam nos vacantes opprimat. » Hoc autem non esset nisi rediret. Ergo culpa per pœnitentiam dimissa redit.

3. Præterea, Ezech., XVIII, Dominus dicit : « Si averterit se justus à justitia sua et fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur. » Sed inter alias justitias quas fecit, etiam præcedens pœnitentia continetur, cùm suprà dictum sit (qu. 85, art. 3), pœnitentiam esse partem justitiæ. Ergo postquam pœnitens peccat, non imputatur ei præcedens pœnitentia, per quam consecutus est veniam peccatorum; redeunt ergo illa peccata.

4. Præterea, peccata præterita per gratiam teguntur, ut patet per Apostolum, Rom., IV, inducentem illud Psalm. XXXI: «< Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. » Sed per peccatum mortale sequens gratia tollitur. Ergo peccata quæ fuerant priùs commissa, remanent detecta; et ita videtur quòd redeant.

Sed contra est, quod Apostolus dicit, Rom., XI: «< Sine pœnitentia sunt dona et vocatio Dei.» Sed peccata pœnitentis sunt dimissa per donum Dei. Ergo per peccatum sequens non redeunt dimissa peccata, quasi Deus de dono remissionis pœniteat.

Præterea, Augustinus dicit in lib. Responsionum Prosperi : « Qui recedit à Christo, et alienus à gratia finit hanc vitam, quid nisi in perditionem vadit; sed non in id quod remissum est recidit, nec pro originali peccato damnabitur. »

(CONCLUSIO.Cùm opus Dei per opus hominis irritari non possit, macula et æternæ pœnæ reatus simpliciter non redeunt quatenus ex actibus peccatorum olim dimissorum proveniebant, nisi quatenus homo per peccatum sequens redit ad priorem statum in quo erat gratiâ et charitate privatus, et ipsa in peccato sequenti virtute continentur.)

Respondeo dicendum, quòd sicut suprà dictum est (qu. 86, art. 4), in peceato mortali sunt duo, scilicet aversio à Deo et conversio ad bonum creatum. Quidquid autem est ex parte

« PoprzedniaDalej »