Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ad primum ergo dicendum, quòd effectus gratiæ operantis est justificatio impii, ut in II part. dictum est (1 2, qu. 112), in qua, ut ibidem dictum est, non solùm est gratiæ infusio et remissio culpæ, sed etiam motus liberi arbitrii in Deum, qui est actus fidei formatæ, et motus liberi arbitrii in peccatum, qui est actus pœnitentiæ. Hi tamen actus humani sunt ibi, ut effectus gratiæ operantis simul producti cum remissione culpæ: unde remissio culpæ non fit sine actu pœnitentiæ virtutis, licèt sit effectus gratiæ operantis.

Ad secundum dicendum, quòd in justificatione impii non solùm est actus pœnitentiæ, sed etiam actus fidei, ut dictum est. Et ideo remissio culpæ non ponitur effectus solùm pœnitentiæ virtutis, sed principaliùs fidei et charitatis.

Ad tertium dicendum, quòd ad passionem Christi ordinatur actus pœnitentiæ virtutis, et per fidem, et per ordinem ad claves Ecclesiæ et ideo utroque modo causat remissionem culpæ virtute passionis Christi.

Ad id autem quod in contrarium objicitur, dicendum est quòd actus pœnitentiæ virtutis habet, quòd sine eo non possit fieri remissio culpæ, in quantum est inseparabilis effectus gratiæ, per quam principaliter culpa remittitur, quæ etiam operatur in omnibus sacramentis. Et ideo per hoc non potest concludi nisi quòd gratia est principalior causa remissionis culpæ, quàm pœnitentiæ sacramentum. Sciendum tamen quòd etiam in veteri lege et in lege naturæ, erat aliqualiter sacramentum pœnitentiæ, ut suprà dictum est (qu. 84, art. 7, ad 2).

QUESTIO LXXXVII.

De remissione venialium peccatorum, in quatuor articulos divisa.

Deinde considerandum est de remissione venialium peccatorum.

Et circa hoc quæruntur quatuor: 1° Utrùm sine pœnitentia

peccatum veniale possit dimitti. 2o Utrùm possit dimitti sine gratiæ infusione. 3o Utrùm peccata venialia remittantur per aspersionem aquæ benedicta et episcopalem benedictionem, et tunsionem pectoris, et orationem Dominicam, et alia hujusmodi. 4o Utrùm veniale peccatum possit remitti sine mortali.

ARTICULUS I.

Utrùm peccatum veniale possit remitti sine pœnitentia.

Ad primum sic proceditur. Videtur quòd veniale peccatum possit remitti sine pœnitentia. Pertinet enim (ut suprà dictum est) ad rationem veræ pœnitentiæ, quòd non solùm homo doleat de peccato præterito, sed etiam proponat cavere de futuro. Sed sine tali proposito peccata venialia dimittuntur, cùm certum sit quòd homo sine peccatis venialibus præsentem vitam ducere non potest. Ergo peccata venialia possunt remitti sine pœnitentia.

2. Præterea, pœnitentia non est sine actuali displicentia peccatorum. Sed peccata venialia possunt dimitti sine displicentia actuali eorum, sicut patet in eo qui dormiens occideretur propter Christum, statim enim evolaret; quod non contingit manentibus peccatis venialibus. Ergo peccata venialia possunt remitti sine pœnitentia.

3. Præterea, peccata venialia opponuntur fervori charitatis, ut in II parte habitum est (12, qu. 71, art. 4, et 2 2, qu. 24, art. 8, ad 2). Sed unum oppositorum tollitur per aliud. Ergo per fervorem charitatis, quam contingit esse sine actuali displicentia peccati venialis, fit remissio peccatorum venialium.

Sed contra est, quod Augustinus dicit in lib. De Pœnitentia (seu lib. L Homil., Hom. XXVII, et ult. ), quòd est « quædam pœnitentia, quæ quotidie agitur in Ecclesia pro peccatis venialibus; » quæ frustra esset, si sine pœnitentia peccata venialia possent dimitti. Videtur ergo quod peccata venialia non possint sine pœnitentia dimitti.

(CONCLUSIO.- Cùm per peccatum veniale hominis affectus impediatur ne in Deum promptè feratur, non potest venialium peccatorum aliquod absque pœnitentiæ virtute remitti. )

Respondeo dicendum, quod remissio culpæ sicut dictum est (qu. 86, art. 2), fit per conjunctionem hominis ad Deum, à quo aliqualiter separat culpa. Sed hæc separatio perfectè quidem fit per peccatum mortale, imperfectè autem per peccatum veniale: nam per peccatum mortale mens omnino à Deo avertitur, utpote contra charitatem agens; per peccatum autem veniale retardatur effectus hominis, ne promptè in Deum feratur. Et ideo utrumque peccatum per pœnitentiam quidem remittitur, quia per utrumque deordinatur voluntas hominis per immoderatam conversionem ad bonum creatum; sicut enim peccatum mortale remitti non potest quamdiu voluntas peccato adhæret, ita etiam nec peccatum veniale, quia manente causa manet effectus. Exigitur autem ad remissionem peccati mortalis perfectior pœnitentia; ut scilicet homo actualiter peccatum mortale commissum detestetur quantum in ipso est; ut scilicet diligentiam adhibeat ad rememorandum singula peccata mortalia, ut singula detestetur. Sed hoc non requiritur ad remissionem venialium peccatorum. Non tamen sufficit habitualis displicentia, quæ habetur per habitum charitatis vel pœnitentiæ virtutis; quia sic charitas non compateretur peccatum veniale, quod patet esse falsum. Unde sequitur quod requiratur quædam virtualis displicentia; puta cùm aliquis hoc modo fertur secundùm affectum in Deum et res divinas, ut quidquid sibi occurreret quod eum ab hoc motu retardaret, displiceret ei, et doleret se hæc commisisse, etiamsi actu de illo non cogitaret. Quod tamen non sufficit ad remissionem peccati mortalis, nisi quantum ad peccata oblita post diligentem inquisitionem.

Ad primum ergo dicendum, quòd homo in gratia constitutus potest vitare omnia peccata mortalia et singula; potest etiam vitare singula peccata venialia, sed non omnia; ut patet ex his quæ in II parte dicta sunt (1 2, qu. 74, art. 3, ad 2, et qu. 109, art. 8). Et ideo pœnitentia de peccatis mortalibus requirit quòd homo proponat abstinere ab omnibus et singulis peccatis mortalibus; sed ad pcenitentiam peccatorum venialium requiritur quòd homo proponat abstinere à singulis non tamen ab omnibus, quia hoc infirmitas hujus vitæ non patitur. Debet tamen habere propositum se præparandi ad peccata ve

nialia minuenda, alioquin esse ei periculum deficiendi, cum desereret appetitum proficiendi, seu tollendi impedimenta spiritualis profectus, quæ sunt peccata venialia.

Ad secundum dicendum, quòd passio pro Christo suscepta, sicut suprà dictum est (qu. 66, art. 11), obtinet vim baptismi et ideo purgat ab omni culpa et veniali et mortali, nisi actualiter voluntatem peccato invenerit hærentem.

Ad tertium dicendum, quòd fervor charitatis virtualiter implicat displicentiam venialium peccatorum, ut suprà dictum est (qu. 73, art. 4 ).

ARTICULUS II.

Utrum ad remissionem venialium peccatorum requiratur gratiæ infusio.

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod ad remissionem venialium peccatorum requiratur gratiæ infusio. Effectus enim non est sine propria causa. Sed propria causa remissionis peccatorum est gratia; non enim ex meritis propriis peccata hominis remittuntur; unde dicitur Ephes., II: «< Deus qui dives est in misericordia propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, et cùm essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia salvati estis. » Ergo peccata venialia non remittuntur sine gratiæ infusione.

2. Præterea, peccata venialia non remittuntur sine pœnitentia. Sed in pœnitentia infunditur gratia, sicut in aliis sacramentis novæ legis. Ergo peccata venialia non remittuntur sine gratiæ infusione.

3. Præterea, peccatum veniale maculam quamdam animæ infert. Sed macula non aufertur nisi per gratiam quæ est spiritualis animæ decor. Ergo videtur quòd peccata venialia non dimittantur sine gratiæ infusione.

Sed contra est, quòd peccatum veniale adveniens, non tollit gratiam, neque etiam diminuit eam, ut in II parte habitum est. Ergo pari ratione ad hoc quòd peccatum veniale remittatur, non requiritur novæ gratiæ infusio.

(CONCLUSIO.

Cùm per peccatum veniale magis remittatur charitatis fervor quam ipsa habitualis gratia aut charitas

tollatur, non necessariò requiritur ad ejus remissionem habitualis gratiæ infusio, quanquam gratiæ et charitatis infusio, omnium venialium in quocumque adulto remissionem conjunctam habeat. )

Respondeo dicendum, quòd unumquodque tollitur per suum oppositum. Peccatum autem veniale non contrariatur habituali gratiæ vel charitati; sed retardat actum ejus, in quantum nimis inhæret homo bono creato, licet non contra Deum, ut in Il parte habitum est. Et ideo ad hoc quòd peccatum veniale tollatur, non requiritur quod infundatur aliqua habitualis gratia, sed sufficit áliquis motus gratiæ vel charitatis ad ejus remissionem. Quia tamen in habentibus usum liberi arbitrii, in quibus solis possunt esse venialia peccata, non contingit esse infusionem gratiæ sine actuali motu liberi arbitrii in Deum et in peccatum, ideo quandocumque de novo gratia infunditur, peccata venialia remittuntur.

Ad primum ergo dicendum, quòd etiam remissio peccatorum venialium est effectus gratiæ, per actum scilicet quem de novo elicit, non autem par aliquid habituale de novo animæ infusum.

Ad secundum dicendum, quòd peccatum veniale nunquam remittitur sine aliquali actu pœnitentiæ virtutis, explicito scilicet vel implicito, ut suprà dictum est (art. 1), potest tamen remitti peccatum veniale sine pœnitentiæ sacramento, quod in absolutione sacerdotis formaliter perficitur, ut suprà dictum est (qu. 86, art. 6). Et ideo non sequitur quod ad remissionem venialis peccati requiratur gratiæ infusio, quæ licet sit in quolibet sacramento, non tamen est in quolibet actu virtutis.

Ad tertium dicendum, quòd sicut in corpore contingit esse maculam dupliciter: uno modo per privationem ejus : quod requiritur ad decorem, putà debiti coloris aut debitæ proportionis membrorum; alio modo per superinductionem alicujus impedientis decorem, putà luti aut pulveris : ita etiam animæ inducitur macula: uno modo per privationem decoris gratiæ, per peccatum mortale; alio modo per inclinationem affectus inordinatam ad aliquid temporale, et hoc fit per peccatum veniale. Et ideo ad tollendam maculam peccati mortalis requi

« PoprzedniaDalej »