Obrazy na stronie
PDF
ePub

virtutum ordine temporis vel naturæ, sed secundùm quid ordine temporis tantùm, nimirum quoad ejus actum, qui in justificatione impii primus occurrit.)

Respondeo dicendum, quòd in virtutibus non attenditur ordo temporis quantum habitus, quia cùm virtutes sint connexa, ut in II part. habitum est (1 2, qu. 65, art. 1), omnes simul incipiunt esse in anima; sed dicitur una earum esse prior alterå ordine naturæ, qui consideratur ex ordine actuum, secundùm scilicet quòd actus unius virtutis præsupponit actum alterius virtutis. Secundùm hoc igitur dicendum est quòd actus quidam laudabiles etiam tempore præcedere possunt actum et habitum pœnitentiæ, sicut actus fidei et spei informium, et actus timoris servilis. Actus autem et habitus charitatis simul sunt tempore cum actu et habitu pœnitentiæ, et cum habitu aliarum virtutum; nam sicut in II part. habitum est (1 2, qu. 113, art. 7 et 8), in justificatione impii simul est motus liberi arbitrii in Deum (qui est actus fidei per charitatem formatus), et motus liberi arbitrii in peccatum, qui est actus pœnitentiæ. Horum tamen duorum actuum primus naturaliter præcedit secundum, nam actus virtutis pœnitentiæ est contra peccatum ex amore Dei; unde primus actus est ratio et causa secundi. Sic igitur pœnitentia non est simpliciter prima virtutum, nec ordine temporis, nec ordine naturæ, quia secundùm ordinem naturæ simpliciter præcedunt ipsam virtutes theologica; sed quantum ad aliquid est prima inter cæteras virtutes ordine temporis, quantum ad ejus actum, qui primus occurrit in justificatione impii. Sed ordine naturæ videntur esse aliæ virtutes priores, sicut quod est per se, est prius eo quod est per accidens: nam aliæ virtutes per se videntur esse necessariæ ad bonum hominis; pœnitentia autem supposito quodam, scilicet peccato præexistenti, sicut etiam dictum est (qu. 66, art. 4), circa ordinem sacramenti pœnitentiæ ad alia sacramenta prædicta.

Ad primum ergo dicendum, quòd Glossa illa loquitur quantum ad hoc quòd actus pœnitentiæ primus est tempore inter actus aliarum virtutum moralium.

Ad secundum dicendum, quòd in motibus successivis, recedere à termino est prius tempore quàm pervenire ad ter

minum, et prius naturâ, quantum est ex parte subjecti sive secundùm ordinem causæ materialis. Sed secundùm ordinen causæ agentis et finalis, prius est pervenire ad terminum, hoc enim est quod primò agens intendit; et hic ordo præcipuè attenditur in actibus animæ, ut dicitur in II Physic.

Ad tertium dicendum, quòd pœnitentia aperit aditum virtutibus, expellendo peccatum per virtutem fidei, spei et charitatis, quæ sunt naturaliter priores; ita tamen aperit eis aditum, quòd ipsæ simul intrant cum ipsa; nam in justificatione impii simul cum motu liberi arbitrii in Deum et in peccatum, est remissio culpæ et infusio gratie, cum qua simul infunduntur omnes virtutes, ut in II part. habitum est (qu. 65, art. 3, et qu. 113, art. 7 et 8).

QUESTIO LXXXVI.

De effectu pœnitentiæ quoad mortalium peccatorum remissionem, in sex articulos divisa.

Deinde considerandum est de effectu pœnitentiæ. Et primò, quantum ad remissionem peccatorum mortalium; secundò, quantum ad remissionem peccatorum venialium; tertiò, quantum ad reditum peccatorum dimissorum; quartò, quantum ad restitutionem virtutum.

Circa primum quæruntur sex: 1o Utrùm omnia peccata mortalia per pœnitentiam auferantur. 2o Utrùm possint sine pœnitentia tolli. 3o Utrùm unum possit remitti sine alio. 4o Utrùm pœnitentia auferat culpam remanente reatu. 5o Utrùm remaneant reliquiæ peccatorum. 6o Utrùin auferre peccatum sit effectus pœnitentiæ in quantum est virtus, aut in quantun est sacramentum.

ARTICULUS I.

Utrùm per pænitentiam omnia peccata removeantur.

Ad primum sic proceditur (1). Videtur quòd per pœnitentiam non omnia peccata removeantur. Dicit enim Apostolus, Hebr., XII, quòd « Esau non invenit pœnitentiæ locum, quanquam cum lacrymis inquisisset eam; » Glossa: «< Id est, non invenit locum veniæ et benedictionis per pœnitentiam. » Et II Machab., IX, dicitur de Antiocho: « Orabat scelestus Deum à quo non erat misericordiam consecuturus. » Non ergo videtur quòd per pœnitentiam omnia peccata tollantur.

2. Præterea, Augustinus dicit in lib. De sermone Domini in monte, quòd « tanta labes est illius peccati, scilicet cùm post agnitionem Dei per gratiam Christi oppugnat aliquis fraternitatem, et adversùs ipsam gratiam invidiæ facibus agitatur, ut deprecandi humilitatem subire non possit, etiamsi peccatum suum mala conscientia agnoscere et annuntiare cogatur.>> Non ergo omne peccatum potest per pœnitentiam tolli.

3. Præterea, Dominus dicit, Matth., XII: « Qui dixerit contra Spiritum sanctum verbum, non remittetur ei neque in hoc sæculo, neque in futuro. » Non ergo omne peccatum remitti potest per pœnitentiam.

Sed contra est, quod dicitur Ezech., XVIII: «Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor ampliùs. » (CONCLUSIO. Libertas humani arbitrii et divinæ gratiæ efficacitas, ostendunt nullum esse peccatum in hac vita, quod per veram pœnitentiam deleri non possit.)

Respondeo dicendum, quòd hoc quòd aliquod peccatum per pœnitentiam tolli non possit, potest contingere dupliciter : uno modo, quia aliquis de peccato pœnitere non posset; alio modo, quia pœnitentia non posset delere peccatum. Primo quidem

(1) De his etiam infrà, qu. 87, art. 1; ut et IV, Sent., dist. 14, qu. 2, art. 1, quæstiunc. 1; et dist. 16, qu. 1, art. 2, quæstiunc. 3; et Cont. Gent., lib. III, cap. 56; et Opusc. 111, cap. 146.

modo non possunt per pœnitentiam deleri peccata dæmonum et etiam hominum damnatorum, quia affectus eorum sunt confirmati in malo, ita quòd non potest eis displicere peccatum in quantum est culpa, sed solùm displicet eis pœna quam patiuntur, ratione cujus aliquam pœnitentiam, sed infructuosam habent, secundùm illud Sap., V: « Pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritûs gementes; » unde talis pœnitentia non est cum spe veniæ, sed cum desperatione. Tale autem non potest esse aliquod peccatum hominis viatoris, cujus liberum arbitrium flexibile est ad bonum et ad malum. Unde dicere quòd aliquod peccatum sit in hac vita, de quo quis pœnitere non possit, erroneum est: primò quidem, quia per hoc tolleretur libertas arbitrii; secundò, quia per hoc derogaretur virtuti gratiæ, per quam moveri potest cor cujuscumque peccatoris ad pœnitendum, secundùm illud Proverb., XXI: << Cor regis in manu Dei, et quocumque voluerit, vertet ilud.» Quòd autem secundo modo non possit per veram pœnitentiam aliquod peccatum remitti, est etiam erroneum. Primò quidem, quia repugnat divinæ misericordiæ, de qua dicitur Joel., II, quòd «< benignus et misericors est, et patiens, et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia; » vinceretur enim quodammodo Deus ab homine, si homo peccatum vellet deleri, quod Deus delere non vellet. Secundò, quia hoc derogaret virtuti passionis Christi, per quam pœnitentia operatur, sicut et cætera sacramenta; cùm scriptum sit I Joan., II: << Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non solùm nostris, sed etiam totius mundi. » Unde simpliciter dicendum est quòd omne peccatum in hac vita per pœnitentiam veram deleri potest.

Ad primum ergo dicendum, quòd Esau non verè pœnituit, quod patet ex hoc quod dixit : « Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. » Similiter etiam nec Antiochus verè poenituit; dolebat enim de culpa præterita, non propter offensam Dei, sed propter infirmitatem corporalem quam patiebatur.

Ad secundum dicendum, quòd illud verbum Augustini sic intelligendum est : « Tanta est labes illius peccati, ut deprecandi humilitatem subire non possit, » scilicet de facili, secun

dùm quòd dicitur ille non posse sanari, qui non potest de facili sanari. Potest tamen hoc fieri per divinæ gratiæ virtutem, quæ etiam interdum «< in profundum maris convertit, »> ut dicitur in Psalm. LXVI.

Ad tertium dicendum, quòd illud verbum vel blasphemia contra Spiritum sanctum, est finalis impœnitentia, ut Augustinus dicit in lib. De verbis Domini (Serm. XXI), quæ penitus irremissibilis est, quia post finem hujus vitæ non est remissio peccatorum. Vel si intelligatur per blasphemiam Spiritus sancti, peccatum quod fit ex certa malitia, vel etiam ipsa blasphemia Spiritus sancti, dicitur non remitti, scilicet de facili, vel quia tale peccatum non habet in se causam excusationis, vel quia pro tali peccato punitur aliquis et in hoc sæculo et in futuro, ut in II part. expositum est ( 2 2, qu. 14, art. 1 et deinceps).

ARTICULUS II.

Utrùm sine pœnitentia peccatum remitti possit.

Ad secundum sic proceditur (1). Videtur quòd sine pœnitentia peccatum remitti possit. Non enim est minor virtus Dei circa adultos quàm circa pueros. Sed pueris peccata dimittit sine pœnitentia. Ergo etiam et adultis.

2. Præterea, Deus virtutem suam sacramentis non alligavit. Sed pœnitentia est quoddam sacramentum. Ergo virtute divina possunt peccata sine pœnitentia dimitti.

3. Præterea, major est misericordia Dei quàm misericordia hominis. Sed homo interdum remittit offensam suam homini etiam non pœnitenti; unde et ipse Dominus mandavit, Matth., V: «Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.» Ergo multò magis Deus dimittit offensam suam hominibus non pœnitentibus.

Sed contra est, quod Dominus dicit Jerem., XVIII : « Si

(1) De his etiam infrà, qu. 87, art. 1; ut et IV, Sent., dist. 14, qu. 2, art. 5; et iterum dist. 15, qu. 1, art. 2, quæs tiunc. 1.

« PoprzedniaDalej »