Obrazy na stronie
PDF
ePub

sint veritatis signa sive figuræ, videtur quòd post Christi passionem sacramenta esse non debuerint.

2. Præterea, sacramenta in quibusdam elementis consistunt, ut ex suprà dictis patet (qu. 60, art. 4 et 5). Sed Apostolus dicit, Galat., IV : « Cùm essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes; » nunc autem temporis plenitudine veniente, jam non sumus parvuli. Ergo videtur quòd non debeamus Deo servire sub elementis hujus mundi corporalibus, sacramentis utendo.

3. Præterea, « apud Deum non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, » ut dicitur Jac., I. Sed hoc, videtur ad quamdam mutationem divinæ voluntatis pertinere, quòd alia sacramenta nunc hominibus exhibeat, ad santificationem, tempore gratiæ, et alia ante Christum. Ergo videtur quòd post Christum non debuerint alia sacramenta institui.

Sed contra est, quod Augustinus dicit, XIX. Contra Faustum (cap. 13), quòd « sacramenta veteris legis sunt ablata, quia impleta; et alia sunt instituta, virtute majora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora. »>

[ocr errors]

(CONCLUSIO. Cùm, sicut patres per fidem Christi venturi salvati sunt, ita et nos per fidem Christi et nati et passi salvemur, præter veteris legis sacramenta, quibus Christi mysteria futura prænuntiabantur, oportuit alia quædam esse in nova lege sacramenta, quibus significarentur ea quæ præcesserunt in Christo.)

Respondeo dicendum, quòd, sicut antiqui patres salvati sunt per fidem Christi venturi, ita et nos salvamur per fidem Christi jam nati et passi. Sunt autem sacramenta quædam signa protestantia fidem qua homo justificatur. Oportet autem aliis signis significari futura, præterita et præsentia; ut enim Augustinus dicit, XIX. Contra Faustum (cap. 14), «< eadem res aliter annuntiatur facienda, aliter facta, sicut ipsa verba, passurus et passus, non similiter sonant. » Et ideo oportet quædam alia sacramenta esse in nova lege, quibus significentur ea quæ præcesserunt in Christo, præter sacramenta veteris legis, quibus prænuntiabantur futura.

Ad primum ergo dicendum, quòd, sicut Dionysius dicit in V. cap. Eccles. hierarch., status novæ legis medius est inter

statum veteris legis, cujus figuræ implentur in nova lege, et inter statum gloriæ, in qua omnis nudè et perfectè manifestabitur veritas; et ideo tunc nulla erunt sacramenta. Nunc autem quamdiu «< per speculum et in ænigmate cognoscimus, >> ut dicitur I. ad Cor., XIII, oportet nos per aliqua sensibilia signa in spiritualia devenire; quod pertinet ad rationem sacramentorum.

Ad secundum dicendum, quòd sacramenta veteris legis Apostolus vocat « egena et infirma elementa » (Galat., IV), quia gratiam nec continebant, nec causabant; et ideo utentes illis sacramentis dicit Apostolus sub elementis mundi Deo servisse, quia scilicet nihil aliud erant quàm elementa hujus mundi. Nostra autem sacramenta gratiam continent et causant et ideo non est de eis similis ratio.

Ad tertium dicendum, quòd, sicut paterfamilias non ex hoc habere monstratur mutabilem voluntatem, quòd diversa præcepta familiæ suæ proponit pro temporum varietate, non eadem præcipiens hyeme et æstate; ita non ostenditur aliqua mutatio esse circa Deum, ex hoc quòd alia sacramenta instituit post Christi adventum, et alia tempore legis, quia illa fuerunt congrua gratiæ figurandæ; hæc autem sunt congrua gratiæ præsentialiter demonstrandæ. Unde Augustinus ad Marcellinum, Epist. V, contra quosdam de hujusmodi mutatione conquerentes «Mutatâ (inquit) temporis causâ, quod rectè ante factum fuerat ita mutari vera ratio plerumque flagitat, ut cùm ipsi dicant rectè non fieri si mutetur, contra veritas clamet rectè non fieri nisi mutetur; quia utrumque tunc erit rectum, si erit pro temporum varietate diversum, » etc. « Sic aptum fuit primis temporibus illud quod præceperat Deus. Nunc verò non ita est; aliud enim præcepit quod huic tempori aptum esset, qui multò magis quàm homo novit quid cuique tempori accommodate adhibeatur, quid quando impertiat, addat, auferat, detrahat, augeat, minuatve immutabilis mutabilium moderator. » Et paulò infrà: « Sicut autem non ideo mutabilis homo quia mane aliud et aliud vespere; illud hoc mense, illud alio; non hoc isto anno quod illo: ita non ideo mutabilis Deus, quia universi sæculi priori volumine aliud, aliud posteriore sibi jussit offerri, quò convenienter significationes ad

doctrinam religionis saluberrimam pertinentes per mutabilia tempora sine ulla suî mutatione disponeret. >>

QUESTIO LXII,

De principali effectu sacramentorum, qui est gratia, in sex articulos divisa.

Deinde considerandum est de effectu sacramentorum. Et primò de effectu eorum principali, qui est gratia; secundò, de effectu secundario, qui est character.

Circa primum quæruntur sex: 1o Utrùm sacramenta novæ legis sint causa gratiæ. 2o Utrùm gratia sacramentalis aliquid addat super gratiam virtutum et donorum. 3° Utrùm sacramenta contineant gratiam. 4o Utrùm sit in eis aliqua virtus ad causandum gratiam. 50 Utrùm talis virtus in sacramentis derivetur à passione Christi. 6o Utrùm sacramenta veteris legis gratiam causarent.

ARTICULUS I.

Utrùm sacramenta sint causa gratiæ.

Ad primum sic proceditur (1). Videtur quòd sacramenta non sint causa gratiæ. Non enim idem videtur esse signum et causa, eo quòd ratio signi videtur magis effectui competere. Sed sacramentum est signum gratiæ. Non igitur est causa ejus.

2. Præterea, nullum corporale agere potest in rem spiritualem, eo quòd « agens honorabilius est patiente, »ut Augustinus dicit, XII. Super Genes. ad lit. (cap. 16). Sed subjectum gratiæ est mens hominis, quæ est res spiritualis. Non ergo sacramenta possunt gratiam causare.

(1) De his etiam infrà, art. 6; et qu. 64, art. 1; et III, Sent., dist. 40, art. 3; et IV, Sent., dist. 1, qu. 1, art. 1 et art. 4, quæstiunc. 1, et art. 5, quæstiunc. 1, ad 1; et Contra

3. Præterea, illud quod est proprium Dei, non debet alicui creaturæ attribui. Sed causare gratiam est proprium Dei, secundùm illud Psalm. LXXXIII: « Gratiam et gloriam dabit Dominus. >> Cùm ergo sacramenta consistant in quibusdam verbis et rebus creatis, non videtur quòd possint gratiam conferre.

Sed contra est, quod Augustinus dicit super Joan. (Tract. LXXX), quòd « aqua (baptismalis) corpus tangit et cor abluit. » Sed cor non abluitur nisi per gratiam. Ergo causat gratiam; et, pari ratione, alia Ecclesiæ sacramenta.

(CONCLUSIO. Tametsi solus Deus effectiva et principalis causa gratiæ sit, sacramenta tamen novæ legis causant ipsam per modum instrumenti.)

Respondeo dicendum, quòd necesse est dicere sacramenta novæ legis per aliquem modum gratiam causare. Manifestum est enim quòd per sacramenta novæ legis homo Christo incorporatur, sicut de baptismo dicit Apostolus, ad Galat., III : « Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. » Non autem efficitur homo membrum Christi, nisi per gratiam. Quidam tamen dicunt quòd non sint causa gratiæ aliquid operando, sed quia Deus, sacramentis adhibitis, in anima gratiam operatur. Et ponunt exemplum de illo qui afferens denarium plumbeum, accepit centum libras ex regis ordinatione; non quòd denarius ille aliquid operetur ad habendam prædictæ pecuniæ quantitatem, sed hoc operatur sola voluntas regis; unde et Bernardus dicit in quodam sermone De cœna Domini (1): << Sicut investitur canonicus per librum, abbas per baculum, episcopus per annulum, sic divisiones gratiarum diversæ sunt traditæ sacramentis. » Sed si quis rectè consideret, iste modus non transcendit rationem signi. Nam denarius plumbeus non est nisi quoddam signum regiæ ordinationis de hoc quòd pecunia recipiatur ab isto. Similiter liber est quoddam signum Gent., lib. IV, cap. 57 et 74; et de verit., qu. 27, art. 4; et Quodlib., XII, art. 14.

(1) Annon Bernardus tamen sic explicari potest, ut non ad modum conferendi gratiam id referat, sed solummodo ad comparationem symbolorum quæ adhibentur exteriùs in sacramentis.

quo designatur traditio canonicatûs. Secundùm hoc igitur sacramenta novæ legis nihil plus essent quàm signa gratiæ, cùm tamen ex multis sanctorum auctoritatibus habeatur quòd sacramenta novæ legis non solùm significant, sed causant gratiam. Et ideo aliter dicendum, quòd duplex est causa agens, principalis et instrumentalis. Principalis quidem operatur per virtutem suæ formæ, cui assimilatur effectus, sicut ignis suo calore calefacit. Et hoc modo nihil potest causare gratiam, nisi Deus, quia gratia nihil est aliud quàm quædam participata similitudo divinæ naturæ, secundùm illud II. Petr., I : « Magna nobis et pretiosa promissa donavit, ut divinæ simus consortes naturæ. » Causa verò instrumentalis non agit per virtutem suæ formæ, sed solùm per motum quo movetur à principali agente; unde effectus non assimilatur instrumento, sed principali agenti, sicut lectus non assimilatur securi, sed arti quæ est in mente artificis. Et hoc modo sacramenta novæ legis gratiam causant; adhibentur enim ex divina ordinatione hominibus, ad gratiam in eis causandam : unde Augustinus dicit, XIX. Contra Faustum (cap. 19): « Hæc omnia ( scilicet sacramentalia) fiunt et transeunt; virtus tamen (scilicet Dei), quæ per ista operatur, jugiter manet. » Hoc autem propriè dicitur instrumentum, per quod aliquis operatur ; unde et Tit., III, dicitur: « Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. >>

Ad primum ergo dicendum, quòd causa principalis non propriè potest dici signum effectûs, licèt occulti, etiamsi ipsa sit sensibilis et manifesta; sed causa instrumentalis, si sit manifesta, potest dici signum effectûs occulti, eo quòd non solùm est causa, sed etiam quodammodo effectus, in quantum movetur à principali agente. Et secundùm hoc, sacramenta novæ legis simul sunt causæ et signa; et inde est quòd, sicut communiter dicitur, « efficiunt quod figurant. » Ex quo etiam patet quod habent perfectè rationem sacramenti, in quantum ordinantur ad aliquid sacrum, non solùm per modum signi, sed etiam per modum causæ.

Ad secundum dicendum, quòd instrumentum habet duas actiones: manu instrumentalem, secundùm quam operatur, non in virtute propria, sed in virtute principalis agentis; aliam

« PoprzedniaDalej »