Obrazy na stronie
PDF
ePub

expressiorem significationem gratiæ Christi, per quam huma-
num genus sanctificatur. Et ideo etiam necesse fuit res deter-
minari, quibus homines uterentur in sacramentis. Nec propter
hoc arctatur via salutis, quia res quarum usus est necessa-
rius in sacramentis, vel communiter habentur, vel parvo studio
adhibito haberi possunt.

Utrùm in significatione sacramentorum requiruntur verba.

Ad sextum sic proceditur (1). Videtur quòd in significatione

sacramentorum non requirantur verba. Dicit enim Augustinus,
Contra Faust. (lib. XIX, c. 16) : « Quid sunt aliud quæque
corporalia sacramenta, nisi quasi quædam verba visibilia? » Et
sic videtur quòd addere verba rebus sensibilibus in sacramen-
tis, sit addere verba verbis. Sed hoc est superfluum. Non ergo
requiruntur verba cum rebus sensibilibus in sacramentis.

2. Præterea, sacramentum est aliquid unum. Ex his autem

quæ sunt diversorum generum non videtur posse aliquid unum

fieri. Cùm igitur res sensibiles et verba sint diversorum gene-

rum (quia res sensibiles sunt à natura, verba autem à ratione),

videtur quòd in sacramentis non requirantur verba cum rebus

sensibilibus.

3. Præterea, sacramenta novæ legis successerunt sacra-

mentis veteris legis, quia illis ablatis, ista sunt instituta, ut
Augustinus dicit, XIX. Contra Faustum (cap. 16). Sed in
sacramentis veteris legis non requirebatur aliqua forma verbo-
rum. Ergo nec in sacramentis novæ legis.

Sed contra est, quod Apostolus dicit, Ephes., V : « Christus

dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, ut illam sanc-

tificaret, mundans eam lavacro aquæ in verbo vitæ. » Et

Augustinus dicit super Joan. (Tract. LXXX): « Accedit ver-

bum ad elementum, et fit sacramentum. >>

(1) De his etiam IV, Sent., dist. 1, qu. 1, art. 3; et dist. 13,
qu. 1, art. 2, quæstiunc. 6, ad 2: et de verit., qu. 27, art. 4,

(CONCLUSIO.

Ut sacramenta Verbi incarnati et hominis sanctificati similitudinem quamdam ac proportionem habeant, perfectiùsque res sacras significent, convenientissimum est in sacramentis ad res sensibiles verba adhiberi.)

Respondeo dicendum, quòd sacramenta, sicut dictum est (art. 2, ad 3), adhibentur ad hominum sanctificationem, sicut quædam signa. Tripliciter ergo considerari possunt, et quolibet modo congruit eis quòd verba rebus sensibilibus adjungantur. Primò enim possunt considerari ex parte causæ sanctificantis, quæ est Verbum incarnatum; cui sacramentum quodammodo conformatur, in hoc quòd rei sensibili verbum adhibetur, sicut in mysterio incarnationis carni sensibili est Verbum Dei unitum. Secundò, possunt considerari sacramenta ex parte hominis qui sanctificatur, qui componitur ex anima et corpore; cui proportionatur sacramentalis medicina, quæ per rem visibilem corpus tangit, et per verbum ab anima creditur. Unde Augustinus (Tract. LXX in Joan.), dicit super illud Joan., XV : « Jam vos mundi estis propter sermonem, » etc. : « Unde est illa tanta virtus aquæ, ut corpus tangat et cor abluat, nis faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur? » Tertiò, possunt considerari ex parte ipsius significationis sacramentalis. Dicit autem Augustinus in II. De doctrina christiana (c. 2), quòd » verba inter homines obtinuerunt principium significandi; » quia verba diversimodè formari possunt ad significandos diversos conceptus mentis, et propter hoc per verba magis distinctè possumus exprimere quod mente concepimus. Et ideo, ad perfectionem significationis sacramentalis, necesse fuit ut significatio rerum sensibilium per aliqua verba determinaretur; aqua enim significare potest, et ablutionem, propter suam humiditatem, et refrigerium, propter suam frigiditatem; sed cùm dicitur: « Ego te baptizo, » manifestatur quòd aquâ utimur in baptismo ad significandam emundationem spiritualem.

Ad primum ergo dicendum, quòd res visibiles sacramentorum dicuntur verba per quamdam similitudinem, in quantum scilicet participant quamdam vim significandi, quæ principaliter est in ipsis verbis, ut dictum est (in corp.). Et ideo non est superflua ingeminatio verborum, cùm in sacramentis rebus vi

sibilibus verba adduntur, quia unum eorum determinatur per aliud, ut dictum est (in corp.).

Ad secundum dicendum, quòd, quamvis verba et aliæ res sensibiles sint in diverso genere, quantùm pertinet ad naturam rei, conveniunt tamen in ratione significandi, quæ perfectior est in verbis quàm in aliis rebus. Et ideo ex verbis et rebus fit quodammodo unum in sacramentis, sicut forma et materia, in quantum scilicet per verba perficitur significatio rerum, ut dictum est (in corp.). Sub rebus autem comprehenduntur etiam ipsi actus sensibiles, putà ablutio, inunctio et alia hujusmodi, quia in his est eadem ratio significandi et in rebus.

Ad tertium dicendum, quòd, sicut Augustinus dicit, Contra Faustum (lib. XIX, cap. 16, ut jam suprà, art. 5, ad 3), alia debent esse sacramenta rei præsentis, et alia rei futuræ. Sacramenta autem veteris legis prænuntia erant Christi venturi. Et ideo non ita expressè significabant Christum sicut sacramenta novæ legis, quæ ab ipso Christo effluunt, et quamdam similitudinem ipsius in se habent, ut dictum est (in corp.). Utebantur tamen in veteri lege aliquibus verbis, in his quæ ad cultum Dei pertinent, tam sacerdotes, qui erant sacramentorum illorum ministri, secundùm illud Numer., VI : « Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus, etc., » quàm etiam illi qui illis sacramentis utebantur, secundùm illud Deuter., XXVI: « Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quòd, » etc.

ARTICULUS VII.

Utrùm requirantur determinata verba in sacramentis.

Ad septimum sic proceditur. Videtur quòd non requirantur determinata verba in sacramentis. Ut enim Philosophus dicit, De interpretat., I, « voces non sunt eædem apud omnes. » Sed salus, quæ per sacramenta quæritur, est eadem apud omnes. Ergo non requiruntur aliqua determinata verba in sacramentis.

2. Præterea, verba requiruntur in sacramentis in quantum

sunt principaliter significantia, sicut dictum est (art. 6). Sed contingit per diversa verba idem significari. Ergo non requiruntur determinata verba in sacramentis.

3. Præterea, corruptio cujuslibet rei variat ejus speciem. Sed quidam corruptè verba proferunt, nec tamen propter hoc creditur sacramentorum effectus impediri; alioquin illitterati et balbi qui ista sacramenta conferunt, frequenter defectum in sacramentis inducerent. Ergo videtur quòd non requirantur in sacramentis determinata verba.

Sed contra est, quòd Dominus determinata verba protulit in consecratione sacramenti Eucharistiæ, dicens, Matth., XXVI: « Hoc est corpus meum. » Similiter etiam mandavit discipulis ut sub determinata forma verborum baptizarent, dicens, Matth., ult.: «Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. >>

(CONCLUSIO. Cùm determinata sit sacramentorum materia, determinatæ scilicet sensibiles res, multò magis oportet determinatam esse verborum in sacramentis formam.)

Respondeo dicendum, quòd, sicut dictum est (art. 6, ad 2), in sacramentis verba se habent per modum formæ, res autem sensibiles per modum materiæ. In omnibus autem compositis ex materia et forma, principium determinationis est ex parte formæ, quæ est quodammodo finis et terminus materiæ (1). Et ideo principaliùs requiritur ad esse rei determinata forma quàm determinata materia; materia enim determinata requiritur, ut sit proportionata determinatæ formæ. Cùm igitur in sacramentis requirantur determinatæ res sensibiles, quæ se habent in sacramentis sicut materia, multò magis requiritur in eis determinata forma verborum.

Ad primum ergo dicendum, quòd, sicut Augustinus dicit super Joan. (Tract. LXXX), « verbum operatur in sacramentis, non quia dicitur,» id est non secundùm exteriorem sonum vocis, «sed quia creditur,» id est secundùm sensum

(1) Finis quidem intentionis, quia materia est propter formam, non forma propter materiam; terminus autem perfectionis, quia materia per formam perficitur et habet esse actu, non verò forma per materiam.

verborum, qui fide tenetur. Et hic quidem sensus est idem apud omnes, licèt non eædem voces sint quantùm ad sonum. Et ideo cujuscumque linguæ verbis proferatur talis sensus perficitur sacramentum.

>

Ad secundum dicendum, quòd, licèt in qualibet lingua contingal diversis vocibus idem significari, semper tamen aliqua illarum vocum est qua principaliùs et communiùs homines illius linguæ utuntur ad hoc significandum, et talis vox assumi debet in significationem sacramenti. Sicut enim inter res sensibiles illa assumitur ad significationem sacramenti, cujus usus est communior ad actum per quem sacramenti effectus significatur; sicut aquâ communiùs utuntur homines ad ablutionem corporalem, per quam spiritualis ablutio significatur; et ideo aqua assumitur ut materia in baptismo.

Ad tertium dicendum, quòd ille qui corruptè profert verba sacramentalia, si hoc ex industria facit, non videtur intendere facere quod facit Ecclesia; et ita non videtur perfici sacramentum. Si autem hoc faciat ex errore vel lapsu linguæ, si sit tanta corruptio, quæ omnino auferat sensum locutionis, non videtur perfici sacramentum; et hoc præcipuè contingit quando fit corruptio ex parte principii dictionis; putà si loco ejus quod est «< In nomine Patris, » dicat: << In nomine matris. » Si verò totaliter non aufertur sensus locutionis per hujusmodi corruptelam, nihilominus perficitur sacramentum ; et hoc præcipuè contingit, quandò fit corruptio ex parte finis, putà si aliquis dicat : « In nomine Patrias et Filias; » quamvis enim hujusmodi verba corruptè prolata nihil significent ex virtute impositionis, accipiuntur tamen ut significantia ex accommodatione usûs: et ideo, licèt mutetur sonus sensibilis, remanet tamen idem sensus. Quod autem dictum est de differentia corruptionis circa principium vel finem dictionis, rationem habet quia, apud nos, variatio dictionis ex parte principii mutat significationem, variatio autem ex parte finis dictionis ut plurimùm non mutat significationem; quæ tamen apud Græcos variatur etiam secundùm principium dictionis in declinationibus verborum. Magis tamen videtur attendenda quantitas corruptionis, quia ex utraque parte potest esse tam parva, quòd non auferat sensum verborum, et tam magna,

« PoprzedniaDalej »