Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

eorum concanonici, et bonorum tam spiritualium, quam corporalium participes, sine ulla differentia in choro nocturnis, diurnisve officiis Deo inserviant, in claustro studeant ad mensam corporalem reficiantur, in dormitorio jaceant, in Capitulo resideant, exceptis secretis correctionibus, et disciplinis, quibus tamen, si adveniens frater spiritum directionis et consilii habuerit, postquam de Capitulo, sicut mos est, cum Novitiis exierit, arbitrio Prælati advocatus interessé possit. Item nihilominus rata, et irrefragabili firmitate constituimus, constituentes idem firmamus ut cum Tarraconensis, sive Dertusensis frater obierit, præsentes fratres absentibus diem obitus sine mora scripto significent : illi vero statim, vel quam citius opportune fieri poterit, chorum ingredientes pulsato clasico agendam in binis psalmis, et binis lectionibus defuncto fratri persolvant, et trecessimum in paupere pascendo, et in Ecclesiasticis officiis, feriis, et festis trium lectionum devote compleant. Dies autem obitus in catalogo defunc- torum fratrum scribatur, ut cum anniversarius advenerit in cæteris Ecclesiasticis officiis commemoratione habita annuatim Missa celebretur, et pauper reficiatur. Hac quoque consideratione habita, ut si frater Dertusensis in Tarraconensem Ecclesiam, vel Tarraconensis in Dertusensem causa infirmitatis in melius vel correctionis venerit, ejus arbitrio, qui vices illas tenuerit, post Capitulum in loco secreto ad hoc idoneo pro quantitate peccati, et modulo personæ nudus, vel camisia indutus corporalem subeat disciplinam, ut in sequenti spirituali fruge collecta non redeat vacuus ad aream, sed lætabundo gregi suo suscipiendus veniens, veniat cum exultatione manipulos suos portans. Statuimus item, ut cum Tarraconensis, vel Dertuşensis Ecclesia proprio pastore orbata, sive absentata fuerit, Archiepiscopus Tarraconensis in Dertusensi Ecclesia Episcopus Dertusensis in Tarraconensi visitatoris vices exerceat. Item corde, et animo volenti solide et non perfunctorie institutioni insistimus, ut si quælibet prædictarum Ecclesiarum negotialibus causis, ceterisve oppositionibus

[ocr errors]

et

gra

[ocr errors]

gravata fuerit, vel necessitate ingruente indigentiam non modicam sustinuerit, alternatis, tanquam mater, et filia mutuis consiliis, beneficiis, et auxiliis, et orationibus potissimum, quod est unicum ad Deum commercium, foveantur et obnixa opitulatione invicem sibi suffragentur. Et cum omne votum, antequam fiat spontaneum sit, post factum vero necessarium Propheta attestante qui ait; vovete, et reddite Domino, id est, si voveritis, reddite. Hujus institutionis in præinscriptis capitulis sigillatim, Deo auctore, et ministerio nostro firmatæ transgressores ( quod absit) et sequentis correctionis contemtores, reos voti decernimus, et eternæ remunerationis, quantum per Dei misericordiam ex fideli observantia institutionum ipsarum indubitanter credimus pervenire dignos esse judicamus. Actum est hoc quarto Kalendas Julii anno ab Incarnatione Domini millesimo. centesimo quinquagesimo octavo. Signum Bernardi Tarraconensis Archiepiscopi. Signum Raymundi Presbyteri, et Canonici. Signum Rogerii Presbyteri et Canonici. Signum Petri Presbyteri, et Canonici. Signum Joannis Presbyteri, et Canonici. Ego Raymundus Presbyter Tarraconensis, et Canonicus subscribo. Ego Geraldus Presbyter, et Tarraconensis Canonicus subscribo. Ego Raymundus Presbyter Ecclesiæ Tarraconensis Canonicus. Ego Gaufridus Dertusensis dictus Episcopus mea. manu subscribo. Ego Petrus Presbyter, et Canonicus. X Dertusensis. Ego Guillermus Presbyter, et Canonicus Dertusensis. Ego Clemens Presbyter, et Canonicus Dertusensis. Ego Joannes Presbyter, et Canonicus Dertusensis. Ego Sancius Presbyter, et Canonicus Dertusensis. Ego Guillermus Levita, et Canonicus Dertusensis. Ego Bartholomæus Levita et Canonicus Dertusensis. Signum Magistri Seguinii Diaconi, et Canonici. Bernardus Presbyter et Canonicus Sanctæ Mariæ Dertusensis hoc scripsit die, et anno quo supra.

[ocr errors]
[blocks in formation]

V.

Ecclesia Dertusensis maxima cum celebritate dedicatur assistentibus Rege, et Regina, plurimis que Ecclesiastici, et laici ordinis personis. Anno 1178.

B

[ocr errors]

Enedictus Dominus Deus Pater misericordiarum, Deus magnus,' et laudabilis nimis, qui post multas clades, post bellicas tribulationes visitavit loca sua in tempore opportuno: nimirum vix est ad scribendum istud humanæ possibilitatis, sed à Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris, in oculis inquam Christianorum, et Sarracenorum, et generaliter omnium, qui prætergrediuntur Civitatem. Magnus es Domine Jesu-Christe, Deus Sabbaoth, in omnibus viis tuis: vera est consolatio tua Nolite timere pusillus grex, quia non vos deseram, nec derelinquam usque ad consummationem sæculi. Vere novit Dominus, qui sunt ejus, et eos, qui veniunt ad se non ejicit æternaliter foras. Ideoque non nobis, Domine Jesu-Christe, non nobis, sed nomini tuo damus gloriam! Profecto novit universitas, qualiter Dertusensis Civitas, sedes ab antiquis temporibus Regia, et Episcopalis, pec catis nostris exigentibus à jure, et dominio Christiano rum redacta sit in potestate Ismaelitarum. Et Civitas Hispaniarum gloria, quibus fuerat gaudium facta est in mororem. Novit pene universitas multa, et incompre hensibilia Christianorum millia in odium nominis tui Do mine Jesu-Christe, in servitute Ismaelitarum fuisse constituta: nihilominus novimus omnes, quot Civitates, quot terrarum tractus, et immensa spatia in solitudinem fue rant redacta, torquente Christianitatem Civitate Dertusensi, quæ situ loci, montium altitudine, incolarum multitudine, fluminis Iberi transcursu quasi facta secura in Deum vivum, Dominum nostrum Jesum-Christum fornicabatur, hostiam sanguinis Christianorum offerens Bafumeto. Sed demum respexit Pater misericordiarum ad miserias nostras: clamavit sanguis noster ad Dominum de terra: infusa est Spiritus Sancti gratia pectore illustris, et semper

[ocr errors]

victoriosissimi Raymundi Berengarii Comitis Barchinonensis, Princeps Aragonensis, Marchionis Provinciæ. Illapsa est ei divinitus voluntas expugnandi Civitatem inexpugna bilem Dertusam. Demum accersitis multis millibus militum, et peditum civitatem obsedit, expugnavit, et vicit. Divina ex insperato favente clementia, capta est Dertusa, clavis Christianorum, gloria populorum, decor universæ terræ: restituta est ibi Sedes antiqua, Sedes Episcopalis, et per manum, et munificentiam victoriosissimi Raymundi Berengarii Comitis, insignita est muneribus omnium decimarum, et primitiarum Civitatis, et totius Episcopatus. Contulit etiam venerabilis Comes Deo et Sanctæ Mariæ, Episcopo, et Clericis ibidem degentibus Mezquitam majorem cum omnibus alodiis, et possessionibus suis, necnon et Mezquitas exteriores totius Episcopatus, tam ædificatas, quam desertas, cum omnibus alodiis, et posses sionibus suis, duos etiam furnos intra Civitatem Dertusæ et decimas omnium reddituum Dertusæ, omnia Cæmenteria Sarracenorum in toto Episcopatu dedit etiam duas barcas, unam Episcopo, alteram Canonicis, et libertatem piscandi in aquis dulcibus, et salsis, et stagnibus, non dato quinto, vel alio ullo usatico. Dedit etiam alia plura, quæ continentur in instrumento donationis, quam fecit gloriosus Raymundus Berengarii Comes Gaufredo bonæ memoriæ Episcopo, et successoribus ejus, et Clericis ibidem degentibus. Prædictis perceptis muneribus incepit Sanctæ Mariæ Gaufredus Dertusensis Episcopus cum venerabili suo Conventu ædificare domum Domino in honorem Sanctæ Dei Genitricis Virginis Mariæ, quam demum consummavit, et multis, ac magnis expensis ad perfectionem perduxit Pontius Dertusensis venerabilis Episcopus, successor Domini Gaufredi. Fabrica igitur Ecclesiæ feliciter consummata, placuit Ildefonso illustrissimo Regi Aragonensi, Comiti Barchinonensi, Marchioni Provinciæ, et Sanciæ venerabili Reginæ prædictam Ecclesiam dedicari. Proinde accerssiverunt Rex, et Regina, et Pontius præ dictus Episcopus Berengarium, venerabilem Archiepisco

V 4

pum

pum Tarraconensem, et Petrum, venerabilem Ausonensem Episcopum, plurimos etiam Abbates, et Clericos, Raymundum quoque de monte Cateno, et plurimos alios Barones Regni, et Comitatus, infinitos etiam populos à longinquis regionibus venientes, et totum faciente divina cle mentia, et perficiente in presentia omnium istorum dedicata est Dertusensis Ecclesia, à prædicto Tarraconensi Archiepiscopo in honorem Domina Nostræ Sanctæ Dei genitricis Mariæ Virginis, anno millesimo centesimo septuagesimo octavo Dominicæ Incarnationis, indictione undecima, quarto Kalendas Decembris. Ildefonsus vero Rex gloriosus, et Sancia illustrissima Regina, et Principes qui prædictæ dedicationi interfuerunt, largis, et amplis muneribus ipsam Ecclesiam dotaverunt. Confirmaverunt siquidem Rex Ildefonsus, et Regina Sancia omnia donativa, quæ Raymundus Berengarius, Comes Barchinonensis, pater suus contulerat prædictæ Ecclesiæ et insuper omnia munera, quæ usque ad diem dedicationis ipse Rex contulerat Episcopo, et Dertusensi Ecclesiæ vel prædecessori ejus ubicumque locorum sua, vel patris sui, vel quorumcunque dona percipiebat, vel perceperat Dertusensis Ecclesia. Sed adhuc munificus Rex intuens paupertatem domus Dei, et novellæ plantationis egestatem addidit gratiam gratiæ, munera muneribus cum voluntate et assensu Sanciæ nobilis Reginæ, omnium Episcoporum, et Principum antiquos limites Episcopatus Ecclesiæ Dertusensis refirmavit, et confirmavit. In primis ergo secundum antiquos limites sibi assignavit Almanaram cum suis terminis, concessit cum suis terminis Nulles, vndam cum suis terminis, Bounegre cum suis terminis, Alcalatem cum suis terminis, Meron cum suis terminis, Cullam cum suis terminis, Aras cum suis terminis, Morellam cum suis terminis, Matarramfa cum suis terminis, Ripamrubeam cum suis terminis, Flix cum suis terminis, Garciam cum suis terminis, Marzam cum suis terminis, Cabaces cum suis terminis, Tivisam cum suis terminis, Pratdip cum suis terminis et: sic pervenit usque ad collum de Balaguer, et ad mare, sicut is

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »