Obrazy na stronie
PDF
ePub

illius tertiæ partis Januensium quosdam honores imparaverat. Iudicavit curia, Dominum Comitem illos honores ei desemparare, & omnia in eo statu esse debere, in quo erant, quando prædicta pars ad manus Comitis pervenit, et deinceps omnia secundum eorum cartas recte expediri. Præterea conquestus est de quodam molendino, quod Dominus Comes in terra communi fieri mandaverat, in qua partem suam amittebat. Comes, se id jure facere propter consuetudinem suæ regionis, existimabat. Difinivit curia, Guillielmum Raimundi in eo molendino partem, secundum quod eum contingebat, habere debere si expensas facere vellet. Conquestus etiam est de quodam placito, de quo ei Dominus Comes suam partem abstulerat. Comes quemdam ex illis, qui causam inter se habuerant in parte Januensium, in qua nullum senioriaticum habebat, domicilium habere dicebat, et ideo de hoc ei partem dare volebat. Diffinivit curia Comitem de hoc placito ei partem suam integram dare debere pro ea, quia Guillelmus Raimundi illud placitum estacaverat, placitaverat, judicaverat, et in præsentia ipsius Comitis tractaverat, in ceteris vero placitis juxta quod in eorum cartis habetur, cuncta fideliter observari. Conquestus insuper est, quia Dominus Comes de quæstis, quas Judæis ac Sarracenis fecerat, suam partem ei dare nolebat. Comes vero se nihil Judæis seu Sarracenis quæsisse dicebat, sed pecuniam ab eis manulevasse , quam usque ad statutum inter eos terminum datis fideiussoribus eis se redditurum promiserat. Super hoc curia judicavit, quod si Comes usque ad illum terminum eam pecuniam Judæis, ac Sarracenis reddidisset, quia de suis manlevatis partem eum alicui facere nec decebat, nec justum erat, nihil ex inde prædicto Guillelmo Raimundi dare deberet. Sin autem, quia videmus hoc quæstum esse, quocumque nomine ipse eam apellet, debet exinde partem suam donare. Insuper conquestus est de Zahalmedina , quem ipse consilio hominum Comitis elegerat, et eo ejecto alium sine ejus consilio eligi præceperat. Comes cartam, quam eis proclamabat, consilio ac voluntate Ja

T 3

nuen

nuensium, et ipsius Guillelmi Raimundi fecerat, proclamabat. Unde curia cartam exire jubet, ac omnia secundum ejus tenorem ex integro agitari. Conquestus est etiam de almostalafia, quam Comes cuidam burgensi Dertose commendaverat, et de pecunia, quam ab eo pro hoc acceperat, illi partem suam minime dabat. Respondebat Comes, se illi burgensi non tantum almostalafiam Dertosæ commendasse, sed etiam multo majoris terræ, ac amplioris. Unde propter hoc, et quia sua dominicatura est, partem ei de ea pecunia dare contendebat. Judicavit igitur curia, quia almostalafia officium, quoddam est, quod in civitate utile satis habetur, ut Comes de ea parte, quæ ad civitatem, vel ejus territorium pertinebat, partem ei proculdubio daret ; ut sicut de ea pecunia, quæ ab ipsis captivis recipitur, partem suam accipit, ita similiter et de ea, quem ipse almostalaf pro almostalafia donat, partem accipiat. Iterum conquestus est, quod Comes sibi partem dare nolebat de ea pecunia, quam ab hominibus Dertosæ habuit, qui pacem, ac treguam fregerant Sarracenis. Comes vero ita id totum ad jus suum proprium spectare dicebat, ac sic totam illam causam suam propriam affirmabat, quod nihil unquam exinde alicui hominum dedit, nec juxta consuetudinem suæ terræ se cuiquam dare credit. Judicavit propterea curia, quia hæc malefacta Principi tantum erat facta, & ad fidem ipsius pertinebat, quod partem de ea prædicto Guillelmo Raimundi dare nullomodo debebat, tum quia Sarracenis hanc pecuniam reddere debeat, tum quia numquam in tota sua regione partem ex hoc alicui, nec ipse, nec pater suus dederant.

VIII.

Raimundi Comitis querimoniæ adversus Guillelmum Raimundi super Zudam Dertusa.

Q

Uerimoniæ autem Comitis, quas de præfato Guillelmo
Raimundi fecit, sunt hæ. In primis conquestus est de

Guillelmo Raimundi, quod ei Zudam Dertosæ non custodiebat, sicut in carta suæ donationis resonabat, pro qua guarda sive custodia prædictum feudum, seu beneficium ei habendum concesserat. Ad hæc Guillelmus Raimundi rospondebat, se nullo modo debere Zudam custodire, quia in sua carta nihil de custodia seu guarda dicebatur. Visa igitur carta ac perlecta, judicavit Barchinonensis curia, quod ipsam Zudam proculdubio guardare, ac custodire debebat ea scilicet ratione, quia sicut in carta legebatur, ipsam tenere debebat. Tenere autem Zudam, hoc est potestatem de ipsa habere, ita ut per eam possit totam civitatem distringere, et quotiescumque Comes, qui eam sibi donaverat, ipsam réquisierit, libere possit eam reddere. Conquerebatur ideo Comes de prædicto Guillelmo Raimundi, quia Zudam non custodierat usque ad præsentem diem, quo judicium datum est. Unde magnum damnum habuerat, ex expensas sexaginta millium morabatinorum fecerat præfatus Comes , pro fallimento scilicet guardæ, quam prædictus Guillelmus Raimundi non fecerat. Ad hæc Guillelmus Raimundi respondebat, se ideo guardam ipsius Zudæ non fecisse, quia nec suam cartam sic intelligebat, nec partem suam, quam in ipsa civitate et ejus terminis habere debebat, ac manifeste monstrare, vel tradere nolebat, nec ad judicium seu laudamentum suæ curiæ eam adducere, vel super hoc ipsum audire numquam amplius nisi usque modo voluit. Comes vero respondebat, quod si unquam aliquam dilationem super hoc fecit, semper eam cum assensu Guillelmi Raimundi fecit, et tamen semper intelligebat, et credebat, quod hujusmodi dilatio sibi quidem incommodum, præfato vero Guillelmo commodum afferebat. Guillelmus Raimundi ad hæc respondebat, quia hujusmodi assensus magis fuit coactus, quam spontaneus, et semper huic dilationi magis ex necessitate, quam ex voluntate assensum præbuit, sicut solent homines suis dominis , postquam viderint eorum voluntates de aliqua re, etiam inviti consentire. Propter hoc judicavit prædicta curia, quod si Guillelmus Raimundi posset legitimis testibus.

Í 4

ea,

ea, quæ dicebat, comprobare, videlicet, quod in domino suo Comite supradictam fadigam fecisset, imputet sibi Comes supradictas expensas sexaginta millium aureorum, et etiam illud incommodum, quod sibi evenisse dicebat, propterea quia Guillelmus Raimundi ipsam Zudam non custodierat, quoniam ille assensus non debet esse in aliquo Guillelmo Raimundi damnosus, quia videmus, quod magis fuit destrictus quam voluntarius, et cognoscimus, quia Comes in mora fuit, et mora semper ad se periculum trahit Si vero non potuerit hæc probare, stet de hoc ad mercedem ipsius Comitis, et emendet ei tantum, quantum defuit de guarda, quam facere debebat, hoc est, de duabus partibus ipsius Zudæ minus quinta; de cetero autem ita faciat guardam ipsius Zudæ prædictus Guillelmus Raimundi, sicut convenit inter ipsum, et Comitem, et in carta donationis resonat, scilicet ut teneat, et guardet ipsam Zudam; eo videlicet tenore, ut pro hac tertia parte duarum partium minus quinta, quam modo ibi habet, et habere debet, et Comes ei concedit, faciat guardam duarum partium similiter minus quinta, quia pro hac guarda hoc beneficium seu feudum creditur accepisse. Similiter faciat guardam illius tertiæ partis, quæ fuit Januensium, si aliquo tempore poterit tertiam illius tertiæ à Comite consequi quocumque modo vel ratione. Conquestus est etiam Dominus Comes de prædicto Guillelmo Raimundi dicens, quod homines sui interfecerant quendam Sarracenum, ipsum scilicet Zahalmedina; et hoc fecerunt per invidiam, et malam voluntatem, videlicet ut ipse Comes amitteret sua jura. Guillelmus Raimundi respondit, quod ipse non fecit hoc, nec sui homines, sed potius Bernardus de Belloloco, qui propter justitiam, et judicium ipsius Alcaid de Dertosa fecit eum capite truncari. Et Bernardus de Belloloco, qui præsens erat in ipso placito, hoc conitebatur. Propterea judicavit curia, quod si Guillelmus Raimundi, vel idem Bernardus de Belloloco potuerint hoc testibus approbare, videlicet quod propter judicium Alchaid fuit interfectus, hujuscemodi mors nullatenus à Co

mite requiratur ; sin autem, faciat inde Bernardus de Belloloco id quod Comes præceperit, quia ipse confessus est in plena curia, se hujusmodi factum perpetrasse. Præterea Dominus Comes conquestus est de Guillelmo Raimundi pro eo quod ipse, et sui graves inuirias et minas bajulis suis, et sajonibus intulerant, in super eos verberaverant, et propter hujusmodi minas et timorem amittebat Comes suas justitias et directos in civitate. Guillelmus Raumundi respondebat, se numquam balulis suis vel sajonibus aliquod supradictorum fecisse nec homo suus, se sciente; et dicebat, quia erat paratus in duplum vel quadruplum emendare, si de his in aliquo foret comprobatus. Judicavit igitur curia, quod si potuerit Comes sua dicta testibus approbare, videlicet ut propter minas seu timorem Guillelmi Raimundi damnum aliquod quoque modo habuisset, emendet ei hoc totum Guillelmus Raimundi, sicut fuerit approbatum, similiter omnes malefactas, quas ipsi bajuli vel sajones potuerint approbare. Et si Guillelmus Raimundi graves minas propter directos et justitias ipsius Comitis alicui fecit, emendet quidem ei deshonorem, cui injuriam intulit, et etiam Principi: quia pro certo deshonorem facit Principi, qui aliquem de suis officialibus injuste, et per superbiam tali modo minatur. Insuper Dominus Comes querimoniam fecit de Guillelmo Raimundi, quoniam novos usaticos, et novas consuetudines misisset in civitate Dertosa, videlicet jovas traguis, et quia accipiebat gallinas à Sarracenis quibusdam temporibus in anno, et quia distringebat ipsos Sarracenos suas naves, ac molendinos ducere per flumen inferius, et superius usque Ilerdam; et de aliis multis similiter factis conquerebatur Comes, quæ omnia scripto ostendebat. Ad hoc Guillelmus Raimundi respondebat, se nullos novos usaticos in civitate misisse sed eos tantum, quos sui bajuli ibi posuerant, et acceperant, et in his omnibus pejus faciebat suus bajulus, quam aliquis homo. Dicebat tamen, quod ex illis usaticis quosdam habuerunt ipsi Sarraceni eo tempore, quando Zudam tenebant, videlicet, gallinas, et ligna, et quædam alia. Comes au

tem

« PoprzedniaDalej »