Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Hic autem indicandum est Diacono, quod oportebit eum in Diaconatu per annum integrum (nisi ob causam sufficientem aliter Episcopo visum fuerit), permanere ; quatenus in omnibus quæ ad ministeria ecclesiastica pertinent, perfectus sit et satis exercitatus. In quibus

exsequendis si fidelis et diligens inventus fuerit, ad ordinem Presbyteratus ab Episcopo diœceseos suæ admitti poterit, temporibus in Canone constitutis, (aut, urgente gravi causa, alia Dominica sive Festo,) in facie Ecclesiæ, secundum ritum et ordinem sequentem.

Ordo et Ritus

AD ORDINANDOS PRESBYTEROS.

Die ab Episcopo constituto, post Matutinas fiat Concio vel Exhortatio, qua doceatur populus quid sit munus et officium assumendorum in Presbyteratum; quam necessarius in Ecclesia Christi sit iste Ordo, et quanti eos in officio eorum æstimare debeat populus

АР

alloquatur.

Principio, Archidiaconus, Deinde Episcopus populum aut, eo absente, alius in ejus vicem delegatus, Episcopo, in sede sua juxta sacram Mensam sedenti, omnes qui illo die Presbyteratus ordinem suscepturi sunt, singulos decenter vestitos, hisce verbis præsentet. EVERENDE in Deo Pater, presento tibi hosce præsentes in ordinem Presbyteratus assumendos.

RE

[blocks in formation]

DSUNT, dilectissimi, quos in sacrum Sacerdotii officium, Deo volente, hodie assumere statuimus: Nam post debitum examen factum nihil nobis compertum est nisi quod in munus illud et ministerium legitime vocantur, et digni sunt qui id suscipiant. Sed tamen, si quis vestrum scit ullum impedimentum aut notabile crimen, quod prohibet ne aliquis horum in hoc sacrum ministerium ascrimen aut impedimentum, sumatur, pro Deo exeat, et quidquid sit, declaret.

[blocks in formation]

rint Congregationis precibus commendans, cum Clero et populo præsente Litaniam cum orationibus cantet vel dicat, sicut antea constitutum est in Ordinatione Diaconorum; cum hac exceptione, quod in proprio suffragio illic addito, verbum Diaconorum omitti debet, et loco ejus verbum Presbyterorum substitui. Deinde cantetur aut dicatur Officium Communionis, cum Oratione, Epistola, et Evangelio sequentibus.

Oratio.

OMNIPOTENS Deus,

:

omnium bonorum dator, qui per Spiritum Sanctum tuum varios Ministrorum Ordines in Ecclesia constituisti Respice propitius nos famulos tuos, in officium Sacerdotii jam vocatos: et eos doctrinæ tuæ veritate ita adimple, et vitæ innocentia adorna, ut tam ore quam bono exemplo tibi in hoc officio fideliter deserviant, ad gloriam tui Nominis, et ad ædificationem Ecclesiæ tuæ.

Per

merita Salvatoris nostri

Jesu Christi, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

UN

Epistola.

Ephes. iv. 7. NICUIQUE nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ? Qui descendit, ipse est et qui ascendit supra omnes cœlos, ut impleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Evangelistas, alios

autem Pastores et Doctores,

ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi.

[blocks in formation]

multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in

messem suam.

Aut quod sequitur,e decimo capitulo Sancti Joannis. S. Joan. x. I.

ut vitam habeant, et abundantius habeant.

Ego sum Pastor bonus. Bonus Pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves,

AMEN, amen, dico vobis: et fugit : et lupus rapit et

qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est, et latro. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. Et, cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo quia non noverunt vocem alienorum. Hoc proverbium dixit eis Jesus. Illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. Dixit

ergo eis iterum Jesus: Amen, amen, dico vobis, quia ego sum ostium ovium. Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves. Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Fur non venit, nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni,

dispergitoves. Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum Pastor bonus: et cognosco oves meas, et cognoscunt me meæ. Sicut novit me

Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus Pastor. Deinde Episcopus, in sede sua sedens, ordinandos verbis sequentibus alloquatur.

UDIVISTIS, Fratres,

tam in privato vestri examine, quam in exhortatione jam nunc ad vos facta, et in sacris lectionibus ex Evangelio et scriptis Apostolorum desumptis, quanta sit dignitas, quanta gravitas, istius muneris ad quam vocamini. Nunc autem iterum hortamur vos, in Nomine

« PoprzedniaDalej »