Obrazy na stronie
PDF
ePub

næ et spiritualis nobis collatæ, a Christo ipso institutum, tanquam instrumentum per quod eam accipimus, et pignus quod eam nobis confirmet.

Que Quot partes sunt Sacramenti?

Resp. Duæ; signum externum et visibile, et gratia interna et spiritualis.

Qu. Quodnam est signum externum sive forma in Baptismo? Resp. Aqua, qua quis baptizatur, In Nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.

Qu. Quænam est gratia interna et spiritualis ?

Resp. Mori peccato, et justitiæ renasci; cum enim naturaliter simus in peccato nati, et iræ filii, per Baptismum gratiæ filii facti sumus.

Qu. Quid a baptizandis exigitur?

Resp. Poenitentia, qua peccatum derelinquunt; et Fides, qua Dei promissa in illo Sa cramento sibi facta firmiter credunt.

Qu. Quare ergo baptizantur infantes, qui pro tenera ætate sua hæc præstare nequeunt ?

:

Resp. Quia utrumque per sponsores suos promittunt quam quidem promissionem ipsi, cum adoleverint, debent exsolvere.

Qu. Quam ob causam insti

tutum est Coenæ Dominicæ Sacramentum ?

Resp. In perpetuam commemorationem Sacrificii mortis Christi, et beneficiorum quæ inde percipimus.

Qu. Quænam est in Coena Dominica pars externa sive signum? Resp. Panis et Vinum, quæ Dominus accipi jussit.

Qu. Quænam est interna pars, sive res significata?

Resp. Corpus et Sanguis Christi, quæ a fidelibus in Cœna Dominica vere èt reipsa sumuntur et percipiuntur.

Qu. Quænam sunt beneficia quorum per hoc sumus participes?

Resp. Animarum nostrarum corroboratio et refectio per Corpus et Sanguinem Christi, sicut corpora nostra per Panem et Vinum corroborantur et reficiuntur.

Qu. Quid ab iis, qui ad Coenam Dominicam accedunt, exigitur?

Resp. Ut probent seipsos, utrum se peccatorum præteritorum vere poeniteat, novam vitam degere firmiter statuentes; utrum Dei misericordiæ per Christum collatæ vivam fidem habeant, et Christi mortem grato animo recolant; denique, utrum ad omnes habeant charitatem.

Quisque Parochus, in Dominicis et Festis, post secundam ad Vesperas Lectionem, palam in Ecclesia pueros ad suam parochiam pertinentes et ad se missos, quot sibi visum fuerit, in aliqua hujus Catechismi parte diligenter instituat et examinet.

Omnes autem Patres, Matres, Heri, et Heræ, auctores sint ut pueri, famuli, et discipuli sui (qui Catechismum non addidicerunt), ad Ecclesiam tempore constituto veniant, diligenter auscultent, et a Parocho gubernentur, donec omnia addidicerint quæ hic eis addiscenda proponuntur.

Cum primum pueri ad ætatem convenientem accesserint, et Symbolum, Orationem Dominicam, et Decalogum lingua materna memoriter recitare, et insuper cæteris hujusce brevis Catechismi quæstionibus respondere possint, ad Episcopum adducantur. Et unicuique adsit Patrinus vel Matrina, quasi testis confirmationis.

Et quotiescunque Episcopus indicium dederit de pueris ad se adducendis ad confirmentur, quisque Parochus aut ipse afferat, aut scripta et manu sua firmata mittat nomina omnium in sua parochia habitantium, quos idoneos judicaverit qui ad Episcopum confirmandi adducantur. Quos Episcopus, si approbaverit, modo sequenti confirmet.

Ordo Confirmationis,

SIVE IMPOSITIONIS MANUUM SUPER BAPTIZATOS QUI AD ÆTATEM INTELLIGENTIÆ ACCESSERUNT.

Die constituto, omnibus tunc confirmandis coram Episcopo per ordinem dispositis et stantibus, ipse (aut alius Minister ab eo designatus) hanc sequentem legat Præfationem.

[blocks in formation]

venit: quatenus pueri, jam ad ætatem intelligentiæ provecti, et de sponsionibus pro se in Baptismo per Patrinos et Matrinas factis satis edocti, eas ipsi suo ore et assensu coram Ecclesia palam sanciant et confirment; necnon promittant se Dei gratia eis observandis semper operam daturos, quibus propria affirmatione consensum præbuerint.

Deinde dicat Episcopus,
N_vos hic, in præsentia

tionis, solenne illud votum et promissum pro vobis in Baptismo factum renovatis, in propriis personis id sancientes et confirmantes, et profitentes vosmet ipsos debere ea omnia tam credere quam agere, de quibus Patrini et Matrinæ tunc vestro nomine se obligarunt ?

Et unusquisque clara voce
respondeat,

Ita sane.

[blocks in formation]

spiritum scientiæ et veræ pietatis; et imple eos, Domine,

et in sæcula sæculorum. Amen.

Deinde, omnibus illis per ordinem coram Episcopo genua flectentibus, super caput uniuscujusque singillatim ipse manum imponat, dicens:

ROTEGE, Domine, hunc

PROT

puerum tuum (vel hunc famulum tuum) cœlesti gratia tua, ut tuus in perpetuum permaneat, et in Spiritu Sancto tuo quotidie magis magisque proficiat, donec ad regnum tuum perveniat sempiternum. Amen.

Deinde dicat Episcopus,
Dominus vobiscum.
Resp. Et cum spiritu tuo.

Deinde omnibus genuflexis,
pergat Episcopus, dicens:

Oremus.

Pacelis, Sanctificetur nomen

ATER noster, qui es in

tuum. Adveniat regnum tuum.

OMNIPOTENS sempi. Fiat voluntas tua, Sicut in

terne Deus, qui regenerare dignatus es hos famulos tuos ex aqua et Spiritu Sancto, quique dedisti eis remissionem omnium peccatorum: Confirma eos, quæsumus, Domine, Sancto Spiritu Paraclito, et in eos quotidie adauge multiplicia dona gratiæ tuæ; spiritum sapientiæ et intellectus; spiritum consilii et fortitudinis spiritualis;

cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem; Sed libera nos a malo. Amen.

Et hanc Orationem.

terne Deus, qui operaris

in nobis et velle et perficere quæ D

bona sunt et Divinæ Majestati ture accepta; Tibi preces suppliciter effundimus propter hos famulos tuos, quibus secundum Apostolorum sanctorum tuorum exemplum manus jam imposuimus, ut tui in eos favoris et benignitatis fiduciam hoc signo eis faceremus. Sit semper super eos, quæsumus, manus tua paterna; sit semper cum eis Spiritus tuus Sanctus; et eos in verbi tui agnitione et observantia ita perducas, ut vitam æternam in fine consequantur. Per Jesum Christum Dominum nostrum, qui tecum vivit et regnat, in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen

IRIGERE et sanctificare

et regere dignare, Domine Deus omnipotens et æterne, quæsumus, corda et corpora nostra, in lege tua, et in operibus mandatorum tuorum; ut hic et in æternum, te auxiliante, sani et salvi esse mereamur. Per Jesum Christum Dominum et Salvatorem nostrum. Amen. Deinde Episcopus benedicat eos, dicens,

BENEDICTIO Dei omnit potentis, Patris, Filii, et Spiritus Sancti, sit super vos, et maneat semper vobiscum. Amen.

Item, nullus ad sacram Communionem debet admitti, nisi confirmatus fuerit, aut confirmari paratus sit, et velit.

Ritus Celebrandi Matrimonium.

Primum, denuntiationes de omnibus in Matrimonio conjungendis fiant in Ecclesia tribus Dominicis, aut Festis, in tempore Officii Divini, immediate ante Sententias ad Offertorium dicendis; Parocho more solito dicente,

FACIO denuntiationem Ma- virum et hanc mulierem in

trimonii inter M. de et N. de contrahendi. Si quis vestrum noverit causam aut justum impedimentum, propter quod isti sacrum Matrimonium contrahere non possint, id indicare debetis. Hæc est prima (secunda, aut tertia) interrogatio.

Et si personæ conjungendæ in diversis Parochiis habitent, in utraque fiant denuntia tiones: et alter Parochus inter eos Matrimonium non celebret, nisi denuntiationum ter factarum fidem scriptam ab altero acceperit.

Die et tempore ad Matrimonium celebrandum constituto, persona conjungendæ in Ecclesiam cum amicis et vicinis adveniant; et ibi una stantibus illis, viro a dextris, et muliere a sinistris, dicat Sacerdos,

DILECTISSIMI,

conve

nimus huc coram Deo, et in facie populi hic congregati, ad conjungendum hunc

sacro Matrimonio; quod quidem honestus est vitæ status, a Deo in tempore innocentiæ hominis institutus, et mysterium conjunctionis Christi cum Ecclesia nobis significat. Quem sacrum statum, a Christo propria præsentia et initio signorum ir Cana Galilææ ornatum et decoratum, et a beato Paulo tanquam honorabilem in omnibus commendatum, homines decet ingredi et suscipere non temere, leviter, vel petulanter, propter explendam carnalem libidinem, more brutorum quæ

ratione carent, sed reverenter, prudenter, consulto, sobrie, et in timore Dei; ratione, uti par est, prius habita causarum ob quas institutum est Matrimonium.

Primo, institutum est ad procreandos liberos, in timore et disciplina Domini, et ad laudem sancti Nominis ejus, educandos.

Secundo, in remedium contra peccatum, et ad vitandam fornicationem ; ut qui donum continentiæ non habeant matrimonium contrahant, et sese ut

« PoprzedniaDalej »