CASUS AD USUM CONFESSARIORUM COMPOSITI ET SOLUTI AB AUGUSTINO LEHMKUHL, SOCIETATIS IESU SACERDOTE. I. CASUS DE THEOLOGIAE MORALIS PRINCIPIIS CUM APPROBATIONE REVMI ARCHIEP. FRIBURG. ET SUPER. ORDINIS. FRIBURGI BRISGOVIAE. TYPOGRAPHI EDITORIS PONTIFICII. VINDOBONAE, ARGENTORATI, MONACHII, S. LUDOVICI AMERICAE. Cum opus, cui titulus est Casus conscientiae Tom. I, a P. Augustino Lehmkuhl, sacerdote Societatis Iesu, compositum aliqui eiusdem Societatis revisores, quibus id commissum fuit, recognoverint et in lucem edi posse probaverint, facultatem concedimus, ut typis mandetur, sit ita iis, ad quos pertinet, videbitur. In quorum fidem has litteras manu nostra subscriptas et sigillo muneris nostri munitas dedimus. Cu Lectori salutem. ' Yum in praefatione ad alterum tomum, qui ante medium annum in lucem prodiit, de fine et modo tractandi quem tenui pauca dixerim: id unum lectorem hoc loco moneo me eundem plane modum nunc tenuisse, etiam saepius autem, ut natura rerum pertractandarum secum tulit, ad condiciones nostrae aetatis et ad ea me attendisse, quae propter mutata tempora in explicandis officiis atque conscientiis moderandis difficultates possint creare. Equidem scio casuisticam rerum moralium tractationem fere non posse non patere malevolorum adversariorum obtrectationibus. Idque inter alia ex eo oritur, quod adversarii acatholici, si in certis actionibus una negatur malitia, eam sententiam sic interpretentur, quasi omnis malitia sit negata atque actio ista proclamata pro honesta. Sed quisquis vel primas logicae regulas percepit, facile videt eum, qui infitietur v. g. aliquam actionem impingere contra iustitiam, non ideo fateri eam esse undequaque honestam, cum esse possit contra alias virtutes gravissime peccaminosa. Verum haec si semper monuissem in singulis quae dedi responsis, timere debebam, ne quasi ignaro loquens lectorem iniuriosius viderer tractare. Restat, ut publicas gratias agam omnibus illis viris, qui adeo benevole, ut complura folia periodica testantur, alterum tomum commendarunt. Faxit Deus, ut hoc opus non solum placeat, sed etiam prosit ad augendam Ipsius gloriam et salutem animarum aeternam. Scribebam Valkenbergi in collegio S. Ignatii, die festo Praesentationis B. M. V. die 21 Nov. 1902. AUCTOR. |