Obrazy na stronie
PDF
ePub

R. 2. Si autem periculum ebrietatis satis advertit, debuit antea rem melius considerare, neque ex eo desiit ebrietas esse simpliciter voluntaria, quod a sodalibus inductus sit; repugnantia, quam habuit, non fuit seria, sed reddidit ebrietatem tantummodo involuntariam secundum quid seu inefficaci velleitate involuntariam.

R. 3. Similiter quod tractus sit ad lasciva theatra, intellegi tantum potest de morali quadam coactione, quae reliquit eorum aspectum simpliciter voluntarium. Hinc non ex ratione involuntarii peti potest causa excusans a peccato eoque vel gravi. Num alia causa, quae eum a gravi peccato excuset, adsit (quod fortasse neque scandalum aliis dederit neque pro se grave labendi periculum incurrerit), alibi docetur.

R. 4. Etiam in posteriore casu, in quo agitur de eligendo deputato, causa quae excusaret a voluntario non adest. Amandus enim libere demum viro isti suffragium dedit. Excusatio igitur a peccato neque in hoc casu ab involuntario peti potest. Num vero ex aliqua causa gravi licuerit huic candidato, etsi sit impius, prae alio voluntarie votum dare, etiam hoc postea discutiendum est.

VOLUNTARIUM ET VOLITUM.

Casus. (3)

Caius nuper reliquit noctu ianuam apertam, quae ducit ad aedificia sua rustica, sed simul aditum praebet, unum ex pluribus, ad aedes sui vicini. Hunc viderat incuriosum in claudenda domo, ac propterea desideravit, ut per insigne furtum poenas incuriae reciperet: quod illa nocte re vera factum est. Idem adverterat tectum domus suae aliquod detrimentum passum esse; reparationem tamquam non ita urgentem distulit. Interea exorto turbine tegula e tecto soluta graviter laesit praetereuntem inimicum: quem nuntium Caius laetus audit.

Dein in agro suo dissito, per quem transeundi nemo ius habebat, ponit duas capsulas cum materia explosiva, cupiens, ut inimicus transiret et casu occideretur. Accidit re ipsa, ut non solus Caii inimicus, sed etiam alius vir publice nocivus necaretur, quem ita a se e vivis sublatum esse Caius sibi gratulatur.

QUAERITUR 1° quid sit volitum et quomodo a voluntario distinguatur. 2° sintne singula facta Caio voluntaria eique imputabilia.

m

Solutio.

7 AD QUAESITUM 1 R. 1. Volitum est voluntatis obiectum. Ex quo sequitur, quodlibet voluntarium esse etiam volitum. Quodcumque enim a voluntate cum cognitione finis procedit, in id necessario voluntas ut in obiectum suum tendit, adeoque est volitum.

R. 2. Verum non e converso omne volitum est etiam voluntarium. Nam multa esse possunt voluntatis obiecta, quae procedere a voluntate non possint neque ut effectus voluntatis ullo modo intendantur. Sic post diuturnam siccitatem pluvia exorta agricolae est volita, non voluntaria. Frins 1. c. n. 71; Th. m. I, 3.

AD QUAESITUM 2 R. 1. Furtum illud, quod vicinus passus est, 8 certe erat a Caio volitum; utrum autem dici possit voluntarium necne, pendet ab alia quaestione, utrum Caii actio dici debeat furti illius causa, an ansa tantum. Re ipsa fuit causa per accidens tantum seu ansa potius quam causa: nam actionem suam Caius rationabiliter non potuit ad effectum illius furti ordinare, sed cum ea solummodo velleitatem quandam illius furti habere potuit. Hinc furtum illud ut re secutum Caio non est imputabile; affectu suo peccare quidem potuit, idque vel contra caritatem, si sibi placuit in damno ut in malo sui vicini, vel etiam affectu iniustitiae, si ipsum furis furtum approbavit sed hoc non sufficit, ut furti illius realis exsecutio illi possit imputari.

R. 2. In secundo casu dilatio quidem reparandae domus voluntaria erat; sed voluntaria non erat laesio illa inimici per tegulam effecta, siquidem hanc in differenda reparatione non praevidit ullo modo, neque haec a deliberata Caii voluntate processit. Quod autem huius inimici laesi nuntium Caius laetus audit, volitam quidem facit eam laesionem, sed non voluntariam neque imputabilem quoad sequelas.

R. 3. In tertio casu distingui potest interitus inimici Caii ab 9 interitu alterius hominis noxii. Huius interitus neque volitus neque praevisus est; ergo non est Caio voluntarius neque imputabilis, utut consequenter fuit volitus.

Quoad interitum inimici ille certe est volitus ab initio; dubitari autem potest, num dici debeat Caio voluntarius, siquidem in ponenda illa causa fortuita non tam voluntatem quam velleitatem tantum videtur potuisse habere.

Atque ita quoad imputabilitatem circa damna eorumque restitutionem omnino dicendum est. Nihilominus, re mere psychologice considerata, voluntas illa inferendi damni potuit plane esse affective efficax, quamquam exsecutio volita est solummodo per causam occasionalem seu causam per accidens; quapropter aliquo sensu dici potest damnum illud Caio voluntarium, cum eius actio per accidens evaserit causa illius damni.

Verum in hac re potest esse lis de verbo. Et si realis damni illatio sumitur, quae secum ferat obligationem restitutionis, dici debet hanc illationem non fuisse vere voluntariam, sed volitam per quandam velleitatem, siquidem noluerit ponere causam per se efficacem, sed solum per accidens efficacem seu occasionalem. peccasse patet.

Affectu Caium

VOLUNTARIUM INDIRECTUM.

Casus. (4)

Cneius religiosus omittit consuetas paenitentias, ut fruatur pravis motibus orituris; legit res curiosas sciens se inde passurum esse pravam commotionem, cui tamen studuit resistere; quo se in utili scientia perficiat, etiam rebus magis inhonestis legendis inhaeret, idque compluries ita ut nesciat distinguere, utrum consensum pravae concupiscentiae dederit annon.

10

Marsilius belli dux hostilem urbem omni vi expugnare conatur, atque tormenta bellica ita dirigit ut copiosa multitudo etiam innocentium civium neci devoveantur. Captam urbem militibus dat in praedam, quamquam et caedes et stupra complura praevidet.

QUAERITUR 1° quae sit distinctio inter voluntarium directum et indirectum, voluntarium in se et in causa tantum, voluntarium positivum et negativum.

2° quomodo haec voluntaria imputentur.

3° quid ad propositos casus dicendum sit.

Solutio.

AD QUAESITUM 1" R. 1. Negative voluntarium id dicitur, quod praevideo secuturum ex omissione alicuius actionis, quam ponere possum et debeo; positive voluntarium id, quod me sciente et volente ex mea actione oritur.

R. 2. Voluntarium in se illud mihi est, quod ita a me procedit, ut illud secundum se et immediate appetam seu velim, etsi fortasse alia complura ad illud obtinendum velle et adhibere debeam (quae in hoc casu etiam omnia tamquam media voluntaria sunt in se). Huic opponitur voluntarium in causa tantum: sic enim dicitur effectus, quem praeter alium effectum ex mea actione vel omissione tamquam ex causa secuturum quidem esse praevideo; at quem ego non volo (cum velim solum illum alium effectum, qui etiam ex mea actione vel omissione sequatur).

Verum, ut mox explicaturus sum, si solam alicuius effectus causam volo, non effectum in se, voluntarius ille mihi recte non dicitur, nisi propter illum effectum secuturum, cum malus sit, debeam a ponenda ista causa abstinere.

11 R. 3. Voluntarium directum et indirectum non omnes eodem modo distinguunt Aliis haec distinctio eadem est atque distinctio inter positivum et negativum, ita ut indirecte mihi voluntarium id omne et id solum dicatur, cuius ex mea omissione causa sim; directe voluntarium, quod a positiva mea voluntate procedit. Alii potius id directe mihi voluntarium vocant, quod in se sumptum (seu directe) volo atque a mea sive positiva actione sive mea omissione tamquam causa dependet; indirecte, quod non volo in se, sed solum in alio tamquam in causa sive positiva sive negativa, quam intendo et ex qua illud secuturum praevideo. Cf. Frins 1. c. n. 180 sqq.; Walsh 1. c. n. 88 sqq.

R. 4. Vocantur autem illi effectus, etiam a me non proprie intenti vel a me proprie non causati (si videlicet solummodo a me non-agente pendent), mihi nihilominus voluntarii, quia aliquo modo seu in morali aestimatione mihi tamquam causae attribui possunt et debent.

Videlicet, si nihil ago, non sum causa proprie dicta; sed si sciens et volens abstineo ab agendo, cum debeam agere, idque propterea

debeam, ne sequatur certus ille effectus, effectus ille moraliter mihi ut causae adscribitur.

Similiter si pono actionem, ex qua certus aliquis effectus secuturus praevidetur, quem non proprie intendam; ille effectus mihi ut causae adscribitur, sed tum tantum adscribitur, quando debui ab actione propterea abstinere, ne effectus ille oriatur: alias mihi ne moraliter quidem voluntarius est.

AD QUAESITUM 2 responsum dandum 1. ad id tendit, ut expli- 12 cetur, quandonam propter praevisum effectum aliquem oriturum debeam vel omittere actionem ne ex ea oriatur, vel actionem ponere atque ita impedire ne effectus ille oriatur aliunde; quandonam ad id non tenear.

Ad quod ut rite intellegatur, notandum est posse effectum aliquem diversimode ex certa quadam actione oriri, seu eam actionem cum isto effectu diversam habere posse conexionem atque eius causam magis minusque propinquam et certam esse.

Pro diversa ista conexione diversaque causalitate distinguitur: causa physica et moralis; prior physice agendo effectum attingit, posterior iussione, suasione etc. alios ad physice agendum determinat.

Causa immediata et mediata: prior ipsum effectum in se attingit, altera eum non attingit nisi mediante alia causa. Moralis igitur causa semper mediata est, quia accedere debet causa exsequens, quae immediate effectum tangat.

Causa proxima et remota: posterior requirit plures causas intermedias, quibus effectus attingatur, fitque eo remotior, quo plures intermedias causas requirat; causa proxima non ita requirit, sed ipsa in suo genere arcte cum effectu coniungitur.

Causa per se et per accidens: posterior aliquid quidem confert, ut effectus ille re ipsa producatur, attamen de se non tendit in ipsum determinate, neque effectum attingit, nisi accedant circumstantiae singulares, quae communiter soleant abesse; prior natura sua in effectum tendit atque eum effectum sub adiunctis communiter exsistentibus seu contingentibus producit, si sumitur causa per se simpliciter dicta. Verum

Causa per se potest esse graviter vel leviter influens: prior vehementem influxum exercet in ordine ad effectum de quo agitur atque ipsum effectum ultimum natura sua secum fert; altera non ita, sed quamquam tendit in ipsum illum effectum, solam tamen dispositionem minorem maioremve de se producit. Cf. Th. m. I, 11; Frins 1. c. n. 187 sqq.

Fere idem intellegitur, si distinguitur causa efficax et inefficax; inefficax enim de se non sufficit ad effectum, sed necessario haeret in aliqua eius dispositione producenda.

R. 2. Sunt igitur regulae quaedam de voluntario indirecto et in

causa tantum.

Reg. 1. Si agitur de voluntario negativo seu de effectu, qui 13 non ex mea actione, sed ex aliena actione secuturus est, quem ego

tamen agendo impedire possum: eam impedire debeo ex iustitia, si ad hoc in munere meo constitutus sum; impedire debeo ex caritate, si effectus malum aliis causat, quod ego sine incommodo relative magno impedire possum; vel ex religione, si effectus malus est contra honorem divinum. Si vero incommodum relative magnum pro me cum impedienda illa actione coniunctum est, caritas ad id generatim me non obligat, ac proin ille effectus malus mihi non est voluntarius neque imputabilis.

Immo plene imputabilis, ita ut etiam damnum reparare tenear, ille effectus malus non est, nisi tenear ex stricta iustitia eum impedire. 14 Reg. 2 est: Si agitur de positiva mea actione, ex qua plures effectus oriuntur, bonus et malus, agere mihi licet atque neglegere seu permittere effectum malum, si hae exsistant condiciones: 1) ut id quod ago ex se sit bonum vel saltem indifferens seu non malum; 2) ut effectus malus ne intendatur (alioquin esset voluntarius non in causa tantum, sed volitus ac proin etiam voluntarius in se); 3) ut effectus bonus saltem aeque immediate sequatur atque effectus malus (alioquin facerem malum, ut evenirent bona!); 4) ut adsit causa relative gravis ad effectum malum permittendum. Cf. Walsh 1. c. n. 155 sqq.; Marc, Institutiones Alph. I n. 314 sq.; Aertnijs, Th. m. 1. 1 n. 8.

R. 3. Condicio illa quarta, „ut adsit causa relative gravis“, ita intellegitur, ut eo gravior requiratur causa, 1) quo gravior est effectus malus, 2) quo propinquior est eius nexus cum mea actione, quae propinquitas nexus inter alia pendet etiam a) a maiore necessitate eiusmodi actionis, quo effectus ille oriri possit, b) a maiore necessitate meae actionis, eo quod alii fortasse ad similem actionem praestandam parati non sint.

15 R. 4. Si agitur de effectu, quem in se non intendo, sed in aliqua mea actione verisimiliter praevideo, ille mihi plene imputatur tamquam voluntarius in causa, quando secundum modo dicta rationem permittendi non habeo, et actio illa est causa in illum effectum per se et graviter influens. Si vero est causa per se leviter vel saltem non graviter vel si est per accidens influens, ille effectus (nisi ex alia peculiari ratione tenear ad effectum praevisum impediendum) mihi saltem non plene imputatur, eo quod re vera non contineatur in illa actione simpliciter tamquam in causa. Unde fit: 1) ut, quo levior illa actio influat in effectum pravum, ex eo leviore ratione mihi agere liceat, etsi illum effectum malum praevideam; 2) ut, deficiente omni rationabili causa, ille effectus propter eius causam leviter influentem voluntarie positam mihi non imputetur in peccatum mortale sed veniale tantum, etiam si illum effectum in se velle fuerit peccatum mortale; 3) ut, etiam si illa actio leviter influens in effectum pravum est in se peccatum, immo mortale peccatum, nihilominus effectus ille non in se volitus, sed in causa leviter influente tantum praevisus non imputetur nisi in peccatum veniale.

16

AD QUAESITUM 3m R. 1. Si regulae vel consuetudines in ordine. non obligant sub peccato, omissio paenitentiarum ex se non erat

« PoprzedniaDalej »