Obrazy na stronie
PDF
ePub

peccatum; neque praevisio pravorum motuum Cneium obligavit, ut eos per opera paenitentiae praeveniret seu cohiberet, si aliter consensus in eos excludi poterat et excludebatur.

Sed eo fine opera etiam poenalia alias consueta omittere certo ostendit Cneium volentem illos motus passum esse atque in voluptatem consensisse, ideoque graviter peccasse. Erant igitur illi motus pravi Cneio saltem voliti; neque tamen putem eos iam posse vero et rigoroso sensu dici voluntarios, quod a Cneio tamquam causa non processerint: non tamquam a causa positiva, quia nihil egit; neque tamquam a causa negativa, quia ad actionem illam positivam, qua impediti fuissent, Cneius non erat vero sensu obligatus.

Videri potest esse aliud dicendum: nimirum motus illos Cneio fuisse vero et pleno sensu voluntarios, Cneiumque vero sensu causam fuisse negativam, si superior Cneio illas paenitentias eo fine persolvendas praecepto imposuisset, ut ab illis effectibus pravis efficacius praeservaretur. Sed ne hoc quidem certum est, eo quod omissio illarum paenitentiarum nullatenus certo vel necessario coniungatur cum pravis motibus neque cum earum exercitio necessario vel certo motuum istorum exstinctio.

R. 2. Res curiosas legere dicit res quidem leves et ludicras, 17 etiam fortasse minus honestas et castas, non tamen res vere obscenas; quapropter eiusmodi lectio non censetur esse causa graviter influens sed leviter tantum in motus pravos orituros. Unde ex iis quae ad 2 R. 3 dicta sunt, Cneius propter illos motus praevisos, quos in se neque intendit neque, cum orirentur, consensu approbavit, non peccavit graviter, sed summum venialiter.

R. 3. In scientia statui convenienti vel muneri gerendo necessaria seu utili sese perficere est ratio omnino gravis et proportionata, ut propterea liceat pravos motus etiam graviores permittere, si modo consensus in eos non detur. Cneius igitur debuit aptis mediis se praemunire, ne exorta tentatione caderet. Quod si fecerit et orta tentatione eam repellere seu contemnere studuerit atque ad Deum oraverit, anxius esse non debet de dato consensu, saltem non de dato consensu pleno. De peccato mortali non commisso securus reddi debet.

Quoad alterum casum R. 1. Supposito bello ex parte Marsilii 18 iusto, caedes innocentium, quae praevidetur quidem sed non intenditur, Marsilio non est voluntaria neque ei imputatur, si ad urbem expugnandam tormenta bellica ita dirigere erat necessarium. Nam adsunt omnes condiciones supra ad 2 R. 2 enumeratae in regula secunda, videlicet: 1) tormenta bellica contra urbem hostilem dirigere est actio in se non mala; 2) effectus malus, caedes innocentium non intenditur, ut supponi debet et re ipsa supponimus; 3) effectus bonus, expugnatio urbis hostilis, aeque immediate sequitur ex actione militari quam innocentium caedes: immo si hi omnes in tuto collocati essent et soli pugnantes hostes superarentur, effectus intentus haberetur; 4) adest causa relative gravis, siquidem in bello magni momenti est

19

20

atque totus finis proximus in id dirigitur, ut vires hostiles perimantur, occupentur hostilia loca.

[ocr errors]

R. 2. Difficilius est respondere ad alteram partem, quod Marsilius dederit urbem in praedam, non obstante praevisione excessuum. Ad quod noto: 1. videri plane debet, num spectato iure belli hodierno urbs capta in praedam dari possit. Nam si hoc vel vigente iure vel voluntate altioris ducis declarata prohibetur, non tantum ipsa depraedatio voluntaria est, sed etiam omnes excessus praevisi Marsilio imputantur tamquam voluntarii in causa. 2. Excessus illi, in se mala gravissima, videlicet stupra, illiciti sunt semper, caedes post captam urbem tum solum ex eorum numero eximuntur, si fiunt in noxios eos, quos, spectato iure belli, etiam captos caedere liceat quod nostro tempore vix umquam permittitur. Quapropter belli dux omnes istos excessus severe omnino debet prohibere. 3. Si belli circumstantiae et Marsilii condicio sunt eiusmodi, ut praedam urbis in se permittere possit, nihilominus requiritur gravis omnino causa, ut re ipsa urbem militibus in praedam dare liceat, quando praevidet non obstante severa sua prohibitione futuros esse graves istos excessus. Eiusmodi causa erit v. g., si alias milites ex diuturnis laboribus et pugnis valde defatigati vel excitati contineri non possint, vel grave sit tumultus periculum. Olim haec facilius acciderunt, quando belli ius vigens militibus urbem captam in praedem dare solebat.

VOLUNTARII OBSTACULA.

IGNORANTIA (I).
Casus. (5)

Albertus, homo ferox, odio flagrans contra sacerdotes, saepe auditus est dicere se paratum esse quemlibet sacerdotem interficere. In itinere obviam habet virum sibi ignotum, in quem propter putatam offensam exarsit, graviter eum vulnerans. Cum postea cognoscatur eum esse sub habitu laicali re ipsa sacerdotem, Albertus dolet, quod eum non gravius laeserit. QUAERITUR 1° quae sit ignorantiae diversa distinctio.

2° quomodo ignorantia influat in voluntarium.

3° sitne Albertus reus sacrilegii et laesi privilegii canonis.

Solutio.

AD QUAESITUM 1" R. 1. Est ignorantia iuris et ignorantia facti. Prior est, qua quis ignorat exsistere hanc illamve legem, hoc vel illud esse peccatum seu prohibitum, v. g. quando ignoratur prava desideria esse peccata, vel certis ieiunii diebus esse abstinendum a carnibus. Posterior, ignorantia facti, est ea, qua quis ignorat realem quandam circumstantiam, quam tamen in genere scit esse necessariam, ut in certo casu lex applicetur, v. g. si nescitur hodie esse feriam VJ, vel si ignoratur hunc hominem esse clericum. Frins 1. c. n. 322.

R. 2. Ignorantia antecedens, consequens, concomitans. Haec a theologis moralistis, quando adhibentur, intelleguntur pro iis casibus, in quibus facta est quaedam legis violatio: antecedens dicitur, quae antecedit omnem voluntariam neglegentiam inquirendi de lege seu obligatione; consequens, quae hanc inquisitionem cum advertentia omissam sequitur (utraque tamen sic intellegitur, ut cum ea legis violatio cohaereat); concomitans dicitur, quae sine ullo influxu erat in actionem illam, de qua agitur vel qua lex seu praeceptum violatum est, ita ut, etsi ignorantia non exstitisset, actio ista nihilominus. secuta esset.

R. 3. Ignorantia invincibilis et vincibilis, inculpabilis et culpabilis, 21 coincidit cum definitione modo data ignorantiae antecedentis et consequentis. Ignorantia enim, quae antecedit omnem voluntariam neglegentiam, est sine ulla advertentia ad obligationem inquirendi seseque instruendi, quare inculpabilis est nec potest vinci (prima enim advertentia seu cogitatio non est in libera hominis potestate) seu est invincibilis; ignorantia autem consequens includit neglectam obligationem cognitam, hinc culpabilis dici debet et vincibilis. Cf. Frins 1. c. 319; Th. m. I, 16.

Quoniam autem in rebus gravibus advertentia ad gravem obligationem requiritur, ut inquisitio ignorantiaeque depulsio neglecta dici possit simpliciter culpabilis; ignorantia cum levi neglegentia coniuncta aequiparatur potius inculpabili et invincibili quam vincibili et culpabili.

Ignorantia ipsa graviter culpabilis distinguitur ulterius in simpliciter talem, in ignorantiam crassam seu supinam, et ignorantiam affectatam. Crassam seu supinam aliqui non distinguunt ab ignorantia simpliciter graviter culpabili seu quae oriatur ex neglegentia graviter culpabili non deposita, alii requirunt neglegentiam valde gravem. Affectata autem est ignorantia directe volita, cum alia ignorantia consequens, etiam crassa, solum indirecte seu in omissa diligentia tamquam in causa sit volita; affectata enim ignorantia quaeritur seu ex industria sustinetur, ne legis cognitio liberiori transgressioni legum impedimento sit. Th. m. I, 16.

AD QUAESITUM 2m R. 1. Ignorantia sive iuris sive facti ante- 22 cedens seu invincibilis facit subsequentem actionem, quatenus eam afficit, involuntariam vel saltem non-voluntariam atque a culpa (saltem gravi), quoad hanc partem ignoratam, immunem. Cf. Suarez, De voluntario d. 4, s. 2, n. 8-10.

Dixi: facit involuntariam vel saltem non-voluntariam. Involuntariam enim facit, si agens legis violationem positive noluit; nonvoluntariam, si de legis violatione nihil apud se statuit. Cf. Frins 1. c. n. 324.

R. 2. Ignorantia consequens facit actionem ex ea secuturam, voluntariam et culpabilem, quamquam plerumque voluntarium et culpam minuit. Minuit generatim culpam, quia actio est indirecte tantum et in causa voluntaria; minuit plerumque, non semper, quia

23

24

ignorantia affectata, cum directe feratur in rem vetitam, culpam per se non minuit, sed ostendit affectum valde culpabilem.

R. 3. Ignorantia concomitans actionem non facit involuntariam neque voluntariam, sed quoad partem ignoratam solummodo nonvoluntariam, etsi fortasse volitam. Cum enim re ipsa non influat in actionem, ab ea neque involuntaria neque voluntaria denominari potest. Frins 1. c. n. 324 dicit: „Quando ignorantia . . . mere concomitans est, solum privative involuntarium causat." Cf. etiam Suarez 1. c. n. 11.

AD QUAESITUM 3 R. 1. Internae malitiae sacrilegii Albertus sine dubio reus est; idque tum desiderio tum approbatione facti.

R. 2. Sacrilegii opere completi reus non est neque laesi privilegii canonis, quia ignorantia concomitans fecit vulnerationem qua sacrilegam non-voluntariam, etsi ex habituali dispositione et subsequenti approbatione fuerit ipsi volita. Cf. Suarez 1. c. n. 14.

R. 3. Reus tamen est hominis vulnerati, quia circa actionem suam, qua simpliciter vulneratio est, non exstitit ulla ignorantia. Cf. Th. m. I, 19; S. Alph. 1. c. n. 168.

IGNORANTIA (II).
Casus. (6)

Amalricus plane ignorans iam esse mediam noctem, qua incipit feria VI, carnes comedit, quamquam non est is qui propter feriam VI a carnibus abstineat, ubi incognitus edere potest. Alia vice cum die dominico Sacro non interfuerit, suspicatur quidem annuntiata esse, ut re vera erant, ieiunia IV temporum; vicinus interrogatus nescit, haec se non curare dicens, cum carnes edendas non habeat, ieiunare non teneatur; quare etiam Amalricus legis ignarus non ieiunat. Alias incidit in librum impie quidem sed lepide scriptum, evitat inquirere sitne liber ille ex specialiter prohibitis, ne lege ecclesiastica a lectione impediatur.

QUAERITUR num et quibusnam in casibus Amalricus ex ignorantia peccaverit seu culpam contraxerit.

Solutio.

AD QUAESITUM R. Quaenam sint diversae ignorantiae species, in casu priore explicatum est; similiter qualem in genere exerceant influxum in subsequentem actionem eiusve culpam. Ex iis deduci debet:

1° In primo casu Amalricus non commisit peccatum per esum carnis, quia circa factum feriae VI iam inchoatae erat in ignorantia omnino invincibili; hinc esus carnis quoad hanc circumstantiam temporis, quod videlicet fieret in die prohibito, fuit non-voluntarius, ergo non culpabilis. - Quod autem ita sit dispositus habitualiter, ut legem prohibentem esum carnis non curet, facit quidem, ut sit habitualiter in statu graviter peccaminoso atque facile in nova peccata actualia transeat; verum ex supposito hanc suam pravam voluntatem

ad praesentem actionem nullatenus applicavit, quia ne cogitavit quidem legem prohibentem locum habere. Sed si, suspicione exorta, dispositionem pravam renovasset, legis etiam re laesae reus exsisteret.

2o In secundo casu habemus ignorantiam non antecedentem. Novit 25 Amalricus bene obligationem inquirendi; de facto etiam inquisivit, sed debuit sane ulterius inquirere. Quare ob neglectam debitam inquisitionem reus dicendus erit legis laesae ex ignorantia consequenti et culpabili. Si autem Amalricus homo rudis erat, et ab uno alterove homine fido positive audisset parochum nihil annuntiasse, potuit, quando calendario carebat, bona conscientia procedere: tunc enim laesio legis fuisset per accidens ex ignorantia non culpabili, siquidem moralem diligentiam inquirendae veritatis adhibuisset. Debita scilicet diligentia alia et alia esse potest pro qualitate personae, alia etiam est pro rei gravitate; pro praeceptis Ecclesiae frequenter recurrentibus sufficit adhibuisse diligentiam mediocrem.

3° In tertio casu clare adest ignorantia affectata, quae a peccato 26 nullatenus excusat. Quare non solum contra legem naturalem et divinam Amalricus peccavit, qua prohibetur omnis periculosa lectio, sed etiam peccavit contra legem ecclesiasticam, cuius notitiam studiose declinavit; immo contra hanc legem affectu peccavit, etiamsi liber ille re ipsa non fuit inter specialiter prohibitos. Cf. Noldin, Summa theol. mor. I, 413 et 42 not.

Num vero inciderit in censuram contra scienter legentes eiusmodi libros, non est huius loci disputare, sed ad tractatum de censuris pertinet. Cf. Th. m. II, 924.

IGNORANTIA SEU DEFECTUS SCIENTIAE DEBITAE.

Casus. (7)

Abundius sacerdos, approbatus pro dioecesi, experitur se debita scientia carere, pergit tamen audire confessiones, in quibus complures committit errores circa confessionis integritatem, circa debitam absolutionem vel eius dilationem, circa obligationem restitutionis. Cum a suo confessario aliquoties ad restitutionem obligaretur loco paenitentis, statuit serio in studia theologica incumbere et interim a confessionibus audiendis abstinere. Sed ex inopinato ad moribundum vocatur, quem fama ferebat multis iniustitiis obnoxium esse: implicatam eius conscientiam extricare re vera non poterat, attamen absolvit. QUAERITUR 1° sintne errores Abundio imputandi.

2° peccaveritne graviter.

3° sitne restitutioni obnoxius.

Solutio.

AD QUAESITUM 1" R. 1. In dubio quidem Abundius fidere potuit 27 approbationi suae, saltem si rite examinatus sit et quoad doctrinam ordinario eiusve consiliariis notus. Si vero satis cognoverit se perperam esse approbatum et re ipsa nondum idoneum, eo quod non possit non plures committere errores: illi errores, quos ex ignorantia

« PoprzedniaDalej »