Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Scie

PRAEFATIO AD PRIMAM EDITIONEM.

cientia iuris ecclesiastici necessaria est iis, qui munera ecclesiastica obeunt. Etenim uti ad omnem societatem recte disponendam opus est, ut certa gubernatio secundum leges gesta adsit, ita talis ordinata administratio ex iuris regula facta maxime requiritur in societate adeo ampla qualis est Ecclesia.

Scientiae iuris spargendae liber hic institutionum servit, atque tum theologiae studiosis dedicatur, tum iis qui privata industria iuris scientiam colunt.

Cum canonum scientia proxime in utilitatem ecclesiastici ministerii acquiratur, operam dedimus explicandae ei disciplinae, quae nunc viget, et haec quidem, quantum fieri potest, tota exhibetur, ut liber ubique usui esse possit. Ne autem hac ratione volumen nimis cresceret, ea, quae sunt singulis regionibus propria et fortasse ex lege civili potius quam ecclesiastica originem habent, propriae iuris territorialis institutioni relicta sunt; ipsae autem res in libro breviter tractantur, inquisitiones in quaestiones speciales evitantur, ut expositionis amplioris in lectionibus praebendae sit locus. Auctores quoque, qui rem copiose tractant, ubique indicati sunt, ut ulterioris indagationis opportunitas habeatur.

Cum ius ecclesiasticum in positiva lege nitatur, quantum fieri potuit, ipsae leges in probationem allegatae sunt. Ubi scripta lex non habetur, consuetudo testimonio auctorum firmata ius vigens ostendit. Canones vel citatione tantum indicantur vel ad verbum afferuntur. Textus principium aliquod iuris clare exponentes et canones maioris momenti integri recepti sunt. Hac enim ratione indoles legislationis ecclesiasticae variorum saeculorum melius perspicitur, et perfectior cognitio iuris ex interpretatione ipsius fontis paratur.

Ecclesiae originem divinam in theologia ex revelatione probatam esse supponitur. Quare hoc argumentum summatim tantum attingitur, ut continuatio seriesque rerum ostendatur. Singulis autem legislationis partibus brevis enarratio historiae et indicatio anni originis addita est, ut nexus inter Ecclesiae vicissitudines et institutorum iuris patefiat. Ex iure antiquo ea proponuntur, quae adhuc, licet non ubique, vim legalem retinent. Quod autem iuri universali deest, alia via suppletur. Etenim tum in plurimis Ecclesiae catholicae provinciis,

ubi episcoporum series ad primam usque aetatis christianae memoriam reducitur, tum in terris missionum, ubi ultimis saeculis ac nostra aetate dioeceses erectae sunt, alia et alia statuta habentur, quae ius multis in regionibus observatum iam constituunt et subinde ab aliis provinciis recipiuntur. Haec universalem disciplinam non efficiunt, attamen ius fere ubique vigens suppeditant, et illud quidem, quod magis magisque in communem legem transit. Quare huic recenti legislationi peculiare studium adhibuimus et ea, quae Constitutiones apostolicae et concilia plenaria statuunt, accurate retulimus, ut liber ubique locorum legentibus ad hauriendam accuratam cognitionem iuris ecclesiastici utilis esse possit.

Si hae institutiones iuris ecclesiastici ad notitiam iuris et hinc ad admirationem et amorem Ecclesiae catholicae lectores induxerint atque ad florem ecclesiasticae disciplinae aliquid contulerint, auctoris intentioni abunde satisfactum erit.

Valkenburg, die 15 Octobris 1902.

PRAEFATIO AD TERTIAM EDITIONEM.

Postquam altera editio harum institutionum publici iuris facta est, multae partes legislationis canonicae in aliam formam mutatae sunt. Inter novas leges recensemus novam ordinationem Curiae Romanae, ea quae ad electionem Romani Pontificis pertinent, tribunal Rotae restitutum, complura de disciplina cleri et religiosorum. Decretum de forma substantiali matrimonii in non paucis, quae dubitationem movebant, interpretationem accepit. Etiamsi abrogatae leges omissae sunt, novae quam fieri poterat brevissime explicatae, tamen volumen libri aliquantum auctum est.

Institutionum est ius vigens exponere. Hinc inquisitionibus historicis, quae de singulis iuris monumentis a multis copiose fiunt, breve tantum spatium permissum est. Opera vero auctorum ad ulterius singularum quaestionum studium idonea, licet non omnia, indicata sunt. Quae a doctis viris emendationis causa proponebantur, grato animo in paranda hac editione adhibita sunt.

In collegio S. Ignatii, Valkenburg, Hollandiae, die 27 Sept. 1913.

« PoprzedniaDalej »