Obrazy na stronie
PDF
ePub

93. 4. Literae excardinationis seu "exeat", quibus clericus a subiectione episcopi solvitur, ut alii dioecesi adscribatur. Quia omnis clericus certae ecclesiae vel pio loco adscriptus esse debet1, absque sui Ordinarii permissu ad alienam dioecesim transire non valet. De clericorum excardinatione haec statuta sunt: Iustam causam requirit atque effectum tum demum sortitur cum incardinatio in alia dioecesi facta est. Tum de excardinatione tum de incardinatione scripto documento constet. Clericus ita incardinatus debitis sub condicionibus ad ordines promoveri potest 2.

1 Trid. sess. 23, c. 16 de ref.

2 Decretum S. Congr. Conc. 20 Iulii 1898 a Summo Pontifice confirmatum: 1° excardinationem fieri non licere nisi iustis de causis, nec effectum undequaque sortiri, nisi incardinatione in alia dioecesi exsecutioni demandata;

2o incardinationem faciendam esse ab episcopo non oretenus, sed in scriptis, absolute et in perpetuum, id est, nullis sive expressis sive tacitis limitationibus obnoxiam; ita ut clericus novae dioecesi prorsus mancipetur, praestito ad hoc iuramento ad instar illius, quod Constitutio Speculatores pro domicilio acquirendo praescribit;

3° ad hanc incardinationem deveniri non posse, nisi prius ex legitimo documento constiterit alienum clericum a sua dioecesi fuisse in perpetuum dimissum, et obtenta insuper fuerint ab episcopo dimittente, sub secreto, si opus sit, de eius natalibus, vita, moribus ac studiis opportuna testimonia;

4o hac ratione adscriptos posse quidem ad ordines promoveri. Cum tamen nemini sint cito manus imponendae, officii sui noverint esse episcopi in singulis casibus perpendere, an, omnibus attentis, clericus adscriptus talis sit, qui tuto possit absque ulteriori experimento ordinari, an potius oporteat eum diutius probari. Et meminerint quod, sicut nullus debet ordinari, qui iudicio sui episcopi non sit utilis aut necessarius suis ecclesiis", ut in cap. 16 sess. 23 de ref. Tridentinum statuit: ita pariter nullum esse adscribendum novum clericum, nisi pro necessitate seu commoditate dioecesis;

5° quo vero ad clericos diversae linguae et nationis, oportere ut episcopi in iis admittendis cautius et severius procedant, ac numquam eos recipiant nisi requisiverint prius a respectivo eorum Ordinario et obtinuerint secretam ac favorabilem de ipsorum vita et moribus informationem, onerata super hoc graviter episcoporum conscientia;

6o denique quoad laicos, aut etiam quoad clericos, qui excardinationis beneficio uti nequeunt vel nolunt, standum esse dispositionibus Const. Speculatores, quae, nihil obstante praesenti decreto, ratae ac firmae semper manere debent.

Archiv für kathol. Kirchenrecht LXXIX 93 sq. Acta S. Sedis XXXI 49. Cf. Conc. Baltimor. plen. III n. 62 sqq. Ordinarius nequit admittere in suum seminarium sive laicum sive clericum, qui alienus subditus et e seminario alterius dioecesis dimissus fuerit. Dimissi autem ex aliquo religioso instituto in seminarium ne admittantur, nisi prius episcopo per secretas literas a moderatoribus instituti datas constiterit nihil in iis esse, quod sacerdotali statui minus conveniat. S. C. Concil. 22 Dec. 1905; Acta S. Sedis XXXVIII (1905/6) 407 sqq. Sacerdotibus in Americam aut ad Philippinas Insulas transmigrantibus consensus utriusque episcopi et dimittentis et recipientis

[ocr errors]

Normam pro clericis introductam S. C. Concilii ea ratione ad laicos extendit, ut ipsi per literas excorporationis ab episcopo originis dimitti et alteri dioecesi adscribi possint, servatis normis pro clericis et seminaristis statutis. Qui tali ratione in clerum suscipi volunt, ante primam tonsuram, quam nisi aetate maiores sint recipere nequeunt, ad tramitem Const. Speculatores iuramentum praestant permanendi in dioecesi non propria eique in perpetuum serviendi1.

[ocr errors]

5. In ordinationem absque competentia factam iure communi hae sanctiones valent: Suspensionem per annum ab ordinum administratione ipso iure incurrunt ordinantes alienum subditum etiam sub praetextu beneficii statim conferendi, aut iam collati, sed minime sufficientis, absque eius episcopi literis dimissorialibus, vel etiam subditum proprium, qui alibi tanto tempore moratus sit, ut canonicum impedimentum contrahere ibi potuerit, absque Ordinarii eius loci literis testimonialibus.“ 2

C. DE ADIUNCTIS ORDINATIONIS.

§ 31. Scrutinium; tempus et locus ordinationis.

94. 1. Scrutinia seu examina ante ordines conferendos praescripta sunt, ut episcopo de dignitate candidati constet. Ex apostoli monitu 3 et Ecclesiae perpetuo usu inquisitio in qualitates et idoneitatem ordinandi omnino requiritur. A Concilio Tridentino scrutiniorum usus iterum praescriptus est. His decretis hodierna praxis regitur, etsi aliis in dioecesibus alia sit eorum applicatio.

[ocr errors]

a) Ad minores ordines promovendi bonum a parocho et a magistro scholae, in qua educantur, testimonium habeant. Hi vero, qui ad singulos maiores erunt assumendi, per mensem ante ordinationem episcopum adeant, qui parocho aut alteri, cui magis expedire videbitur, committat, ut nominibus ac desiderio eorum, qui volent promoveri, publice in ecclesia propositis, de ipsorum ordinandorum natalibus, aetate, moribus et vita a fide dignis diligenter inquirat, et literas

requiritur et insuper, pro diversitate adiunctorum, facultas S. C. Concil. vel Delegationis Apostolici Washingtonensis necessaria est. S. C. Concil. 14 Nov. 1903; Acta S. Sedis XXXVI (1903/4) 355 sqq; denuo approbat. 7 Sept. 1909: Acta Apost. Sed. 1 (1909) 692.

1 S. C. Conil. 24 Nov. 1906; Acta S. Sedis XXXIX (1906) 600. Cf. S. C. Concil. 18 Aug. 1906; Anal. eccl. XIV (1906) 381 383.

2 Pius IX Apostolicae Sedis: Suspensiones lat. sent. § 3; cf. ibid. § 7 et infra 1. IV, cap. 4, art. 1 2.

[ocr errors]

1 Tim 5, 22: Manus cito nemini imposueris."

[ocr errors]

c. 3 ibid.

c. 2, D. 24 (Conc. Carthag. III a. 397): Nullus ordinetur clericus, nisi probatus fuerit vel episcoporum examine vel populi testimonio." (Gelasii Papae 492-496).

testimoniales, ipsam inquisitionem factam continentes, ad ipsum episcopum quam primum transmittat." 1

b) Episcopus, sacerdotibus et aliis prudentibus viris peritis divinae legis ac in ecclesiasticis sanctionibus exercitatis sibi adscitis, ordinandorum genus, personam, aetatem, institutionem, mores, doctrinam et fidem diligenter investiget et examinet."2 Atque examen de doctrina episcopus ab illis exigere potest, qui aliunde dimissorialibus ordinandi praesentantur, et a regularibus, nisi post Tridentinum contrarium privilegium obtinuerint 3.

c) Interrogatio in ordinatione ipsa adhibita, quae ad formam ritualem redacta est, inter scrutinia computatur 4.

95. 2. Episcopus ob causam sibi notam, quae in iudicio probata quidem non fuit, quam vero in casu recursus sufficienter probare debet, aliquem a promotione excludere potest 5. Quia Ordinarius excludere neminem valet nisi ob rationem externe manifestatam, candidati ipsi, ut vocationem suam examinent, intentionis puritatem perquirant, obligationes suscipiendas expendant, spiritualia exercitia ante ordinationem peragunt. Exercitia ante sacros ordines instituenda Romae et pro Italia 6 praescripta sunt, alibi vel ex statuto dioecesano vel consuetudine adhibentur.

96. 3. Tempus ordinationis tum certi dies ordinibus conferendis tum interstitia inter singulos gradus statuuntur.

a) Episcoporum consecrationi a Concilio Toletano IV iam dies dominicus assignabatur 7. Nunc dies dominicus vel natalis apostolorum

1 Trid. sess. 23, c. 5 de ref.

2 Trid. sess. 23, c. 7 de ref. c. 5, D. 24 (Conc. Nannetense); vocem institutionis glossa titulum interpretatur.

Trid. sess. 23, c. 12 de ref. Pius X examen doctrinae omnibus sive de saeculari sive de regulari clero ad sacros ordines Romae promovendis praescripsit privilegio contrario quocumque sublato. 16 Iulii 1905; Anal. eccl. XIII (1905) 321. Statutum hoc ad Italiae et insularum Italiae dicioni subiectarum religiosos omnes, vel ad instituta votorum simplicium vel ad votorum sollemnium pertinentes, est extensum. 19 Martii 1906; Acta S. Sedis XXXIX (1906) 93. Cf. supra n. 92.

[ocr errors]

• Pontificale Rom.: Ritus ordinandi diaconum et presbyterum. Interroganti Pontifici: Scis illos dignos esse?' archidiaconus respondet: Quantum humana fragilitas nosse sinit, et scio et testificor ipsos dignos esse ad huius onus officii."" Cf. c. unic. X. I, 12. Benedictus XIV, Institutio eccles. 72, n. 9. 5 Trid. sess. 14, c. 1 de ref.

Pius IX Apostolicae Sedis: Suspensiones reservatae § 7. Alexander VII Apostolica sollicitudo 7 Augusti 1662 § 3 4 (Bullar. Luxemb. VI 173). Clemens XI 1 Februarii 1710 (ibid. VIII 422). Benedictus XIV 1. c. Institutio 104, n. 5.

Anno 633; cf. c. 5, D. 51.

a iure est sancitus, alia festa ex speciali tantum indulto eliguntur 1. Maiores ordines conferuntur sabbatis Quattuor Temporum, sabbato sancto, sabbato ante dominicum Passionis 2. Tridentinum statuta a iure decretalium tempora retinuit, extra quae ad licitam collationem sacrorum ordinum facultas opus est, quam episcopi in quinquennalibus accipiunt. Privilegium hoc ad dominicos dies et festos sive adhuc feriatos sive reductos restringitur; interdum vero consuetudo est aliis etiam festis duplicibus ordines conferendi3. Maiores ordines intra Missam conferuntur; minores licite etiam extra Missam sed mane tantum singulis dominicis et festivis diebus duplicibus ex praecepto, prima tonsura quocumque die, hora et loco conferuntur 4.

b) Inter singulos gradus temporum interstitia servantur, quae pro minoribus ordinibus definita non sunt. Ab ultimo gradu minorum ordinum ad subdiaconatum et deinceps ad singulos gradus unius anni interstitia iniunguntur, quae tamen ob ecclesiae necessitatem ac utilitatem iudicio episcopi contrahi possunt 5. Pluribus in locis prima tonsura et quattuor minores ordines simul eodem die conferuntur 6. Non vero eodem die duos maiores recipere licet.

4. Singuli ordinum gradus successive recipiendi sunt; qui superiorem ordinem omisso inferiore accepit, per saltum ordinatus dicitur. Cum promotis per saltum, si non ministraverint, episcopus ex legitima causa possit dispensare." 9

"

1 Pontificale Rom., De consecrat. electi in episcopum.

"

2 c. 3 X. I, 11; c. 1 2 ibid.; cf. c. 4, D. 75 (Leo M. a. 445); c. 5 ibid. (Leo M.): Ut his, qui consecrandi sunt, numquam benedictio nisi in die dominicae resurrectionis tribuatur.“ c. 7 ibid. (Gelasius a. 494) Quattuor Tempora dies ordinationis disponit.

3 Conc. Trid. ed. Richter ad sess. 23, c. 8 de ref., n. 2 sqq. Aichner, Compendium iur. eccl. § 69, nota 12. Konings- Putzer (Commentarium in facultates apostolicas, Neo-Eboraci 1898, n. 99) consuetudinem diuturnam testatur pro Statibus Foederatis Americae, ordines conferendi quolibet die pro aequo episcopi arbitrio, quae consuetudo in verbis non restrictis facultatis fundatur conferendi ordines extra tempora".

4

[ocr errors]

Pontificale Rom., De ordinibus conferendis; cf. ibid. De minoribus

ordinibus.

Trid. sess. 23, c. 11 13 14 de ref.

Scherer, Kirchenrecht § 66, nota 57.

Trid. sess. 23, c. 13 de ref.: „Duo sacri ordines non eodem die, etiam regularibus, conferantur; privilegiis ac indultis quibusvis concessis non obstantibus quibuscumque." Consuetudo vero acolythatum et subdiaconatum eodem die recipiendi potest adesse. Scherer 1. c. nota 58.

8

c. 29, C. 16, q. 1 (Siricius Papa a. 385): „Nec saltu ad episcopatus culmen ascendant, nisi in his eadem, quae singulis dignitatibus superius praefiximus, fuerint tempora custodita.“

9 Trid. sess. 23, c. 14 de ref.

[ocr errors]

97. 5. Episcopus in sua propria dioecesi, in aliena vero solummodo de Ordinarii loci expressa licentia ordines confert. Si secus factum fuerit, episcopus ab exercitio pontificalium et sic ordinati ab exsecutione ordinum sint ipso iure suspensi" 1. Porro ordines „in cathedrali ecclesia, vocatis praesentibusque ad id ecclesiae canonicis, publice celebrentur; si autem in alio dioecesis loco, praesente clero loci, dignior, quantum fieri poterit, ecclesia semper adeatur" 2. Quod de ordinatione generali intellegitur; nam privatim in suo sacello promovere episcopus non prohibetur 3.

D. DE IURIBUS ET OFFICIIS CLERICORUM.

§ 32. Iura clericorum: 1. privilegium canonis, 2. privilegium fori, 3. beneficium competentiae.

98. Ordinatione potestatem spiritualem clerici recipiunt et apti fiunt ad munera sacra erga fideles gerenda. Unde praerogativa honoris in ecclesiasticis functionibus prae laicis distinguuntur. Inter clericos ipsos vel ex ordine maiore vel altiore iurisdictione, vel ex annis ab ordinatione seu ex dignitate maiore ordinantis, vel ex coniunctione cum maiore dignitate maioritas seu excellentia oritur 5. Capitulum cathedrale collegialiter seu capitulariter incedens prae ceteris collegiis habet praecedentiam. Vicarius generalis prae dignitatibus et canonicis capituli praecedit, quando tamquam vicarius et non tamquam canonicus adest. Si est de gremio capituli, in actibus capitularibus non habet praecedentiam supra dignitates et canonicos. Clerus saecularis prae regulari, inter regulares canonici monachis, inter mendicantes Dominicani praecedunt; at interdum ex consuetudine et prioritate erectionis domus religiosae in civitate praecedentia deciditur 6.

Cum maioritas honoris excellentiam significet, oboedientia intellegitur subiectio, quae superiori legitimo debetur 7.

Iura vero vel privilegia clericorum significant certa iuris praesidia, quibus dignitas status clericalis protegitur. Privilegia haec antiquitus in foro saeculari agnita erant. Nunc paucis iuribus exceptis in foro tantum ecclesiastico servantur.

1 Trid. sess. 6, c. 5 de ref.; sess. 7, c. 11 de ref.

2 Trid. sess. 23, c. 8 de ref.

3 Bened. XIV Ad audientiam 15 Febr. 1753 § 18. 4 c. 1 X. III, 1.

c. 7 ibid.

5 Cf. c. 1 15 X de maioritate et oboedientia (I, 33). Ferraris, Prompta Bibliotheca s. v. Canonicus, art. VII; s. v. Vicarius gen., art. III; Decret. auth. C. S. Rit. n. 285 679 1577; alia ibid. in indice s. v. Vicarius gen. Benedictus XIV, De Synodo dioec. 1. 3, c. 3, n. 3; c. 10, n. 2 sqq. Gregorius XIII Exposcit 25 Iulii 1583; Bullar. Taur. VIII 429.

Titulus cit. X. I, 33 de maioritate et oboedientia.

« PoprzedniaDalej »