Obrazy na stronie
PDF
ePub

S 212. d) Concordata.

1178. Relatio inter Ecclesiam et societates civiles, sive catholicae sunt sive paritatem confessionum profitentur, recentiore potissimum aetate concordatis saepe determinatur1. De quibus concordatis Leo XIII dicit utilitatem et naturam eorum indicans: „Incidunt autem quandoque tempora, cum alius quoque concordiae modus ad tranquillam libertatem valet, nimirum si qui principes rerum publicarum et Pontifex Romanus de re aliqua separata in idem placitum consenserint. Quibus Ecclesia temporibus maternae pietatis eximia documenta praebet, cum facilitatis indulgentiaeque tantum adhibere soleat, quantum maxime potest." 2 1179. 1. Haec generatim de constituendis concordatis advertenda sunt. a) In concordatis ut plurimum de applicatione seu modificatione iuris communis ac de causis maioribus agitur. Propterea concordata inter Pontificem Romanum et potestatem saecularem inita potissimum significantur, quamquam episcopi intra propriam iurisdictionem ad ineunda concordata competentes sunt.

Ex parte potestatis saecularis illa auctoritas concordata init, quae iuxta ius cuiusque Status conventiones publicas et internationales paciscitur. Si per concordatum legem in civitate condi aut mutari necesse est, comitiorum legiferorum consensus pariter requiritur.

1180. b) Res, de quibus in concordatis agitur, temporales sunt, mixtae et adeo spirituales. Haec enim omnia utramque societatem possunt attingere, atque interest, ut de illis, etiamsi ad alterius tantum competentiam pertinent, modo tamen utrique convenienti statuatur. Nonnumquam de una tantum re in concordato convenitur 3.

c) Concordata temporis recentioris formam conventionum internationalium habent. Utraque enim societas per plenipoten

daß er die Einbuße an Staatshoheitsrechten über die mächtigste Korporation im Staate, wie er sie unvermeidlich gegenüber der Kirche als Privatverein erleiden müßte, nicht ohne Gefahr für seine vitalsten Interessen ertragen kann. Namentlich würde die katholische Kirche nur scheinbar durch Veränderung ihrer korporativen Stellung verlieren."

Vinc. Nussi, Conventiones de rebus ecclesiasticis inter S. Sedem et civilem potestatem, Moguntiae 1870. Ius Pontificium de Propaganda Fide VII, Romae 1897, 287 sqq. Leonis XIII allocutiones, epistolae, constitutiones aliaque acta praecipua, Brugis 1887 sqq. Gul. Fink, De concordatis, Lovanii 1879. Moulart, Kirche und Staat 583 sqq. Cavagnis, Institutiones iuris publici ecclesiastici I l. 1, n. 642 sqq. Tarquini, Iuris ecclesiastici publici institutiones, Romae 1882, 71 sqq. Wernz, Ius Decretalium I2 n. 164 sqq.

[ocr errors]

Encycl. Immortale Dei, ed. Brug. II 153; ed. Friburg. p. 21.

De scholis erigendis et dirigendis agitur in concordato cum regno Congi inito 26 Maii 1906: Acta S. Sedis XXXIX (1906) 535.

tiarios de articulis statuendis convenit, atque conventio in formis consuetis pactorum internationalium mutua fide ratificatur. Ipsa quoque instrumenta sub nomine publicarum conventionum exhibentur 1. S. Sedes naturam concordatorum huic formae conformari declaravit : in eiusmodi scilicet tractatibus licet natura obiecti, quod semper sit disciplinae ecclesiasticae, non mutetur, et modificentur tantum quaedam eius partes, dispositiones tamen, quas contineant, virtute sollemnis quae intervenerit stipulationis, vim acquirere specialem, quae partes contrahentes obliget ad reciprocam et strictam observantiam, ita ut ex hac parte tractatus ipsi, quamquam pro obiecto habere non desinant res disciplinae ecclesiasticae, characterem tamen assumant eorum, quos internationales appellent 2. Conventiones dicuntur per utriusque partis contrahentis sollemnem et reciprocam promissionem adducere obligationem nullatenus minorem ea, quae ex publicis alterius speciei pactis deducitur, ut inter diversa gubernia concludi consueverunt 3.

1181. d) Obligatio concordatorum considerari potest tum in ipsis ineuntibus concordatum tum in subditis. Romanus Pontifex et princeps civilis eam obligationem suscipiunt, quae publicis conventionibus respondet. Subditi autem vi eiusmodi conventionis directe non obligantur. Articuli vero, de quibus inter utramque supremam potestatem convenit, deinde tum ut lex particularis ecclesiastica per constitutionem pontificiam tum ut lex civilis in forma iuris publici illius regni condita promulgantur. Obligatio, sicut modo diverso in personis, quae supremam auctoritatem gerunt, atque in subditis oritur, ita diversimode aufertur. Auctoritas ecclesiastica ac civilis ea ratione ab obligatione solvuntur, quatenus ab aliis quoque publicis pactis fas est recedere. Bona scilicet ex titulo commutativae iustitiae in alterutram societatem translata denuo usurpari nequeunt. Libera donatio interdum revocationi subest. Concessiones et promissiones agendi certo modo pariter ob mutata adiuncta rescindibiles fiunt. Si altera pars non steterit promissis, ne altera quidem tenetur. Ecclesia concessiones et privilegia Statui facta circa negotia

Cf. Ius Pontificium de Prop. Fide VII 287 sqq; e. gr. concordatum reipublicae Aequatoris (1881) art. 24: Per hanc conventionem leges et decreta modo et forma in republica Aequatoris hactenus lata, in quantum eidem conventioni adversantur, abrogata habentur, atque haec unice conventio ut lex Status deinceps semper habebitur. Atque idcirco utraque contrahentium pars spondet se successoresque suos omnia et singula, de quibus conventum est, sancte servaturos. Si qua vero in posterum supervenerit difficultas, Sanctitas Sua et Praeses Aequatoris invicem conferent ad rem amice componendam (1. c. p. 334).

2 Cf. literas cardinalis Secretarii Status Antonelli ad gubernium Subalpinum 19 Iulii 1850 (Fink, De concordatis 178).

3 Card. Antonelli ad nuntios apostolicos 24 Septembris 1850 (Fink 1. c. 178).

ecclesiastica revocare potest, et quidem valide, quamquam illicite, quia in illas materias iurisdictionem semper retinet, quam etiam proportionata causa revocationem concessionis non exigente valide exercet; valide autem et licite concessionem revocat et revocare debet, quotiens admissa diutius concessione Ecclesia et salus animarum detrimentum pateretur1. Etiam civitas a susceptis obligationibus ex iure divino vel naturali non semper urgentibus interdum licite recedit. Si positivam et exclusivam tutelam Ecclesiae catholicae promisit, haec autem tutela ob immutatas civitatis condiciones iam magnum periculum adduceret, ipsa etiam suscepta obligatio cessaret 2.

Eo quod paciscentes concordato non iam tenentur et a concordato possunt recedere, subditi ab obligatione legis particularis nondum solvuntur. Unde rescisso concordato per gubernium Ecclesia generatim non recedit; quamdiu autem iure ex sua etiam parte recedendi usa non est, fideles et pastores concordato ut legi ecclesiasticae subiecti manent.

1182. 2. De iis, quae hactenus exposita sunt, inter catholicos fere convenit. Quaestio tantum est de explicanda concordatorum natura. a) Alii concordatis ullam obligandi vim inesse negant, quia Ecclesia Statui sit subdita. Si aliqua articulis concordati vis obligandi adscribatur, hanc non esse nisi ex lege civili. Sententia haec regalistarum erroneo conceptu de natura Ecclesiae nititur et admitti nequit. 1183. b) Opposita doctrina concordatum dicit ordinario et regulariter privilegiis adnumerandum esse, et hac definitione eius naturam describit: „Lex particularis ecclesiastica pro aliquo regno Summi Pontificis auctoritate edita ad instantiam principis eius loci, speciali eiusdem principis obligatione confirmata, se eam perpetuo servaturum." 3. Sententia haec in eo fundatur, quod ius Ecclesiae, utpote immutabile et inalienabile, in pacti obligationem venire non possit.

c) Alia sententia statuit concordata esse pacta bilateralia rigorosa, ut contra articulos in pactum deductos Pontifex ne valide quidem disponere possit. In hac doctrina perfecta coordinatio Ecclesiae et Status supponitur.

1 Wernz, Ius Decretalium I n. 175. Ecclesia tamen non facile rescindit concordata. Quamquam aliquando hic et nunc rescissio utilior posset esse, tamen Ecclesia ut societas permanens non agit secundum momenti utilitatem, sed universaliorem considerationem adhibet; haec autem servari quam maxime concordatum suadet. Cavagnis. Institutiones iuris publici eccl. I 1. 1, n. 683.

2 Wernz 1. c. n. 176.

3

Tarquini, Iuris eccl. publici institutiones, Romae 1882, 73.

1184. d) Contractus in sententia modo indicata sensu stricto intellegitur, bilateralis scilicet contractus inter iure pares de re initus, quae citra pactum non debetur et quae ex utraque parte aequivalens datur. Latiore autem sensu pactum intellegitur plurium in idem placitum consensus, utrimque obligans et in utriusque contrahentis utilitatem initum, praescinditur autem a quaestione, an contrahentes sint iure pares vel non; an dent de suo an tantum repromittant quod ex alio titulo iam debitum est.

Hoc autem latiore sensu pactis concordata adnumeranda sunt, cum Pontifices concordata ut obligantia ex iustitia considerent et ea esse pacta, esse contractus bilaterales nec posse abrogari sine partium consensu asserant1. Concordata inde non desinunt esse pacta, quod ab Ecclesia retractari possunt, si in animarum perniciem vergunt. Haec enim condicio non est peculiaris concordatorum, sed communis cum quolibet pacto.

1185. Clausula scilicet rebus sic stantibus" inhaerens tacite supponitur2. Potestas autem Pontificis per haec pacta non minuitur. Ex variis enim mediis ad finem Ecclesiae idoneis Pontifex aptiora eligit. Si igitur in concreto, etiam attenta hominum malitia, usus quorundam mediorum, quae non sunt rigorose necessaria, non videtur opportunus, ab his adhibendis abstineri potest. Quod autem licite fit, id et declarari potest et sub pacti obligatione faciendum licite suscipitur 3. Pontifex ergo in re ecclesiastica et spirituali Statui aliquam partem concedens privilegium tribuit. Sicut autem tale privilegium licite dare potest ob Ecclesiae utilitatem, ita ad servandum Statui privilegium pacto se potest obligare, ac talem obligationem Pontifex pro se suisque successoribus subit, donec maius bonum animarum aliud non exigat. Summus Pontifex per hanc obligationem non se privat potestate sua, sed tantum assumit obligationem circa modum ea utendi. Si extra necessitatem contra concordatum agit, contra obligationem suam facit, sed valide agit, quia potestas iure divino tradita non est ablata. Illicite autem ageret, quia circa usum potestatis obligationem suscipere potuit. Non enim quilibet usus potestatis est licitus. Illicitus est usus, si ex rerum circumstantiis in destructionem et non in aedificationem vergit, et pariter illicitus est, si pacto aliud promissum est *.

1

Cavagnis, Institutiones iuris publici I 1. 1, n. 662 sqq 669; cf. hac paragrapho n. 1180.

2 Cavagnis 1. c. n. 674.

3 Wernz, Ius Decretalium I n. 173.

4

Cavagnis 1. c. n. 678 sq. Wernz 1. c. n. 173.

CAPUT II.

ECCLESIAE RELATIO AD SOCIETATES RELIGIOSAS
EXTRANEAS.

ARTICULUS I.

TOLERANTIA RELIGIOSA ET POLITICA.

§ 213. a) Tolerantia religiosa et communicatio in sacris cum

acatholicis.

1186. Superiore capite Ecclesiae relationem ad societatem civilem consideravimus. Certa quidem et stabilis norma huius relationis est. Prout autem cives omnes Ecclesiae catholicae adhaerent aut diversa dogmata sequuntur, relationis practica moderatio a proposita norma deflectit. Ex facto coëxsistentiae confessionum habitudinem Ecclesiae ad civitatem mixtae religionis determinavimus. Restat, ut de relatione Ecclesiae ad ipsas societates religiosas a se differentes dicamus.

1. Relatio Ecclesiae ad societates differentes religiosas ad quaestionem de religiosa tolerantia reducitur1. Tolerantia in privatis hominibus dicitur ea animi dispositio, qua proximum secundum propriam eius opinionem agere sinunt; in societate dicitur eadem agendi ratio erga alias societates. Haec differentium opinionum permissio vel ex aequali earum approbatione oritur, qua nulla prae alia vera putatur, vel ex animo non immiscendi se in alienam persuasionem. Posterior hic tolerantiae modus alium secundum opinionem eius agere sinit, quamquam toleranti de falsitate alienae opinionis persuasum est.

a) Tolerantia ex illa doctrina proveniens, qua omnes religiosae opiniones aeque verae et falsae putantur nullaque prae alia veritatem assequi putatur, est falsa et cum sententia de indifferentismo. religioso ab Ecclesia reprobata identificatur. Haec sententia docet integrum cuique esse aut quam libuerit aut omnino nullam profiteri religionem. Ex qua doctrina falsum illud princi

Leo XIII encycl. Libertas 20 Iunii 1888 de libertate humana, ed. Brug. III 96 sqq; ed. Friburg. series III, p. 6 sqq. Jos. Hergenrother, Katholische Kirche und christlicher Staat, Freiburg i. Br. 1872, dissert. XII, p. 617 sqq. Moulart, Kirche und Staat, Mainz 1881, 361. BouchéLeclercq, L'intolérance religieuse et la politique, Paris 1911. A. Vermeersch, La tolérance, Louvain 1912.

2 Gregorius XVI encycl. Mirari vos 15 Aug. 1832 (Acta Gregor. XVI I, Romae 1901, 171 sqq). Pius IX encycl. Quanta cura 8 Dec. 1864 (Ius Pontificium de Prop. Fide VI 416). Syllabus Pii IX prop. 15-18 (Denzinger, Enchiridion n. 1715 sqq).

Laurentius, Inst. iur. eccl. Ed. 3.

47

« PoprzedniaDalej »