Obrazy na stronie
PDF
ePub

II. DE TITULO ORDINATIONIS.

§ 28. Titulus ordinationis quid sit.

81. Ordinandus ab impedimentis liber sit. agendum est, de titulo ordinationis.

Hodierna disciplina.

Iam de requisito positivo

1. Titulus ordinationis intellegitur cautio a iure ecclesiastico requisita de debita sustentatione eorum, qui ad sacros ordines promovendi sunt. Vox tituli iure Romano adhibebatur ad significandas tabulas, quibus ius proprietatis fisco addicebatur, sive ad rationem iuris exprimendam. Porro vox tituli ad ipsam rem adhibebatur 1. Et simili modo ecclesiastico usu titulus ecclesiam designabat, cuius servitio clericus adscriptus erat. Antiquo iure omnis clericus certae ecclesiae ordinandus erat, quare ordinationes absolutae, quae non assignata certa ecclesia fiebant, vetabantur 2.

[ocr errors]

Statutis beneficiis pro singulis officiis ecclesiasticis, titulus significabat beneficium clerico collatum, ex quo competentem sustentationem capiebat 3. Tridentinum Concilium in urgenda ecclesiastica lege de titulo ordinationis hanc rationem urget: Quum non deceat eos, qui divino ministerio adscripti sunt, cum ordinis dedecore mendicare aut sordidum aliquem quaestum exercere." + Postquam securitas de alimentis praecipua causa pro titulo requirendo agnita est, titulus non solum in bonis ecclesiasticis sed etiam in aliis cautionibus constitui potuit.

82. 2. Vigens Ecclesiae disciplina titulum in sacris ordinibus recipiendis postulat, et quia ex aetate Innocentii III subdiaconatus sacris ordinibus adnumerabatur, ante hunc ordinem suscipiendum titulum comparari oportet 5. Praecipuae formae constituendi tituli hae sunt:

qui non nisi causa cognita et probatis precibus ac narratis, nec aliter dispensare possit."

1 L. 3, Cod. 10, 10; L. 12, Cod. Th. 11, 39; L. 2, Cod. Th. 6, 4.

2 c. 1, D. 70 (Conc. Chalced. a. 451 c. 6): „Neminem absolute ordinari presbyterum iubemus nec diaconum nec quemlibet in ecclesiastica ordinatione constitutum, nisi manifeste in ecclesia civitatis sive possessionis, aut in martyrio, aut in monasterio, hic qui ordinatur, mereatur ordinationis publicae vocabulum. Eorum autem, qui absolute ordinantur, decrevit sancta Synodus vacuam habere manus impositionem, et nullum tale factum valere ad iniuriam ipsius qui eum ordinavit."

"

3 c. 4 X. III, 5 (Conc. Lat. III a. 1179): Episcopus si aliquem sine certo titulo, de quo necessaria vitae percipiat, in diaconum vel presbyterum ordinaverit, ei necessaria subministret."

Sess. 21, c. 2 de ref.

5 c. 16 X. III, 5 (Innocentius III a. 1198). Pontificale Romanum, De ordinatione subdiaconi.

a) Titulus beneficii ecclesiastici sufficientis et pacifice possessi. „Statuit sancta Synodus, ne quis deinceps clericus saecularis, quamvis alias sit idoneus moribus, scientia et aetate, ad sacros ordines promoveatur, nisi prius legitime constet eum beneficium ecclesiasticum, quod sibi ad victum honeste sufficiat, pacifice possidere. Id vero beneficium resignare non possit, nisi facta mentione, quod ad illius beneficii titulum sit promotus; neque ea resignatio admittatur, nisi constito, quod aliunde vivere commode possit; et aliter facta resignatio nulla sit."1 Quia cautio de sustentatione perpetua postulatur, titulus beneficii suppleri nequit capellania Missarum vel praestatione aliqua pro ministeriis ecclesiasticis ad nutum revocabilibus, nisi collator iuri amotionis, donec ordinandus beneficium obtinuerit, se cessurum declaraverit 2.

b) Titulus patrimonii aut pensionis. Hic titulus, a Concilio Lateranensi III iam insinuatus 3, a Tridentino confirmatus est et in proprietate immobili seu censu reali tanti valoris consistit, ut emolumentum annuum taxae synodali aequivaleat.

Patrimonium, quod bonis quidem mobilibus, sed omnino securis constituitur, pro titulo haberi potest 4. Pensio vel fructibus seu bonis ecclesiasticis imposita, vel si a persona ecclesiastica seu laica praestanda est, in bonis immobilibus sit fundata 5. Quia census reales hodie non iam dari consueverunt, aliae securitates, maxime ex obligatione publica acceptae, substituuntur.

Bona haec liberae ordinati dispositioni subtrahuntur, quamdiu titulum constituunt. „Patrimonium vero vel pensionem obtinentes ordinari posthac non possint, nisi illi, quos episcopus iudicaverit assumendos pro necessitate vel commoditate ecclesiarum suarum; eo quoque prius perspecto, patrimonium illud vel pensionem vere ab eis obtineri, taliaque esse, quae eis ad vitam sustendandam satis sint. Atque illa deinceps sine licentia episcopi alienari aut exstingui vel remitti nullatenus possint, donec beneficium ecclesiasticum sufficiens sint adepti, vel aliunde habeant unde vivere possint." 6

83. c) Tituli supra nominati iure communi proponuntur. Ob eorum defectum alii saepissime subrogantur:

a) Titulus servitii ecclesiae vel titulus missionis vel titulus servitii dioecesis. Facultas ordinandi conceditur ea ratione, ut candidatus certae missioni seu dioecesi adscribatur, ubi altari serviet

Trid. sess. 21, c. 2 de ref.

2 S. Congr. Concil. in Pientina 18 Iulii 1733: Conc. Trid. ed. Richter ad sess. 23, c. 8 de ref., n. 18.

3

c. 4 X cit. III, 5: „Nisi talis ordinatus de sua vel paterna hereditate subsidium vitae possit habere."

Pius V Cum onus 19 Ianuarii 1569 (Bullar. Taur. VII 736).

5 S. Congr. Concil. in Tolent. 2 Oct. 1717: Richter ad sess. 21, c. 2 Trid. sess. 21, c. 2 de ref.

de ref., n. 16.

et de altari vivet 1. Ordinatio ad titulum servitii ecclesiae vel dioecesis vel missionis ad disciplinam primorum saeculorum quodammodo reducit. At cum hic titulus nunc sit extraordinarius, absque Sedis Apostolicae indulto adhiberi non potest 2. Qui ad titulum missionis ordinantur, quod iis praecipue in regionibus fieri consuevit, quae S. Congregationi de Prop. Fide suberant aut adhuc subsunt, multis in dioecesibus iuramento spondent se in sua dioecesi perpetuo in divinis administrandis operam impensuros esse, nec se sine speciali licentia religionem ingressuros esse3. Hi S. Sedis tantum dispensatione ab hac obligatione liberantur. Possunt tamen sic ordinati ab una dioecesi in aliam eiusdem provinciae ecclesiasticae de consensu utriusque Ordinarii transferri 4.

"

1 Urbanus VIII Ad uberes 18 Maii 1638 (Ius Pontificium de Propaganda Fide I 173) statuit, ut alumni collegiorum S. Congregationi de Prop. Fide subiectorum ad sacros ordines promoveantur etiam sine titulo beneficii ecclesiastici aut patrimonii, sed ad titulum tantum missionis". Post Const. Pii X Sapienti consilio d. d. 29 Iunii 1908 plurium collegiorum relatio ad S. Congr. de Prop. Fide mutata est. Cf. S. C. Consist. 29 Iunii 1909: Acta Apost. Sedis I (1909) 678. I. Laurentius, Zur Entwicklung und zum heutigen Bestande des Titulus Missionis: Archiv für kathol. Kirchenrecht LXXXVI (1906) 447 sqq.

"

2 Instructio S. C. de Prop. Fide 27 Aprilis 1871 (Acta Concilii plenarii Baltimorensis III, 1884, 204), n. 5: Titulus servitii ecclesiae, qui olim ordinarius erat, prout supra adnotatum fuit, et postea evasit extraordinarius, iis quandoque conceditur, qui, cum beneficio ecclesiastico vel pensione careant, aut patrimonialia aliaque bona non possideant, ea lege ordinantur, ut alicui ecclesiae sint mancipati, ex cuius servitio et eleemosynis a piis Christifidelibus elargiendis sustentari possint, et ab eadem ecclesia nullo unquam tempore amoveri vel ipsi recedere nequeant, nisi aliter iis provisum fuerit; quo titulo ut suis clericis s. ordines conferret, s. m. Sixtum V Patriarchae Venetiarum indulsisse constat." n. 6: „Denique titulus missionis, de quo potissimum hic sermo est, . . . adhiberi consuevit, cum alius legitimus titulus haud suppetit, pro iis, qui maioribus ordinibus initiari cupiunt, ut apostolicarum missionum servitio sese devoveant. Id autem saepe contingit in locis missionum, in quibus ea est rerum condicio, ut commune Ecclesiae ius circa ea, quae ad praerequisitum pro sacra ordinatione titulum spectant, servari ad amussim nequeat. Qui vero huiusmodi titulo ordinati sunt, ii ex apostolico ministerio. in missione, cui fuerunt addicti, ad victum necessaria consequuntur." n. 7: ,Sed exploratum est Ordinarios clericis titulo missionis non posse s. ordinationum munera impertiri, nisi speciali S. Sedis indulto muniti sint; agitur enim de titulo extraordinario, qui praeter ius commune adhibitus fuit.“ n. 14: „Ordinarii in missionibus utantur opera illorum etiam sacerdotum, qui aliis titulis ad sacros ordines admissi fuerunt, servatis de iure servandis; neque enim ipsi possunt eos adstringere ad titulum missionis subrogandum.“

3 Formulam iuramenti v. in Collect. S. Congr. de Prop. Fide I, Romae 1907, n. 143. Cf. infra 1. VI, cap. 2.

Conc. Baltimor. III cit. decreto n. 61 et decret. S. Congr. de Prop. Fide d. d. 30 Novembris 1885 ibid. p. civ.

8) Alius titulus suppletorius in dioecesibus Germaniae et Austriae adhibetur, qui titulus mensa e vocatur. Statuitur a communitate ecclesiastica vel civili, a mensa episcopali, a gubernio vel a privatis personis, et consistit in aliqua promissione condicionata suppeditandi alimenta clerico indigenti, donec beneficium ecclesiasticum obtinuerit 1.

84. d) Clerici regulares ad titulum religiosae paupertatis ordinantur. Huius quidem tituli Concilium Tridentinum sess. 21, c. 2 de ref. mentionem non facit, cum de clericis saecularibus agat. Sed iam a tempore Concilii Chalcedonensis condicio monastica ut titulus ordinationis considerabatur 2. Regulares enim eo, quod ad ordinem religiosum pertinent, securitatem habent se ex bonis communitatis sustentatum iri.

a) Ad titulum paupertatis ex iure communi ii tantum ordinantur, qui in ordine approbato sollemniter professi sunt. Ut professi votorum simplicium ad titulum paupertatis ordinentur, speciale privilegium requiritur. Quo deficiente sicut novitii ad alium titulum canonicum ordinandi sunt 3.

B) Institutis religiosis, in quibus vota sollemnia non emittuntur, a Romanis Pontificibus nonnumquam titulus mensae communis conceditur 4. Ut vero alumnus instituti votorum simplicium ad sacros ordines promoveatur, per integrum triennium in votis simplicibus eum perseverasse oportet 5.

85. 3. Lex ecclesiastica de titulo ordinationis sanctione poenali munita est:

a) Ordinans culpabiliter sine titulo ad sustentationem ordinati indigentis tamdiu tenetur, donec ei ecclesiastico beneficio fuerit provisum 6. b) Suspensionem per triennium a collatione ordinum ipso iure incurrunt aliquem ordinantes absque titulo beneficii vel patrimonii cum pacto, ut ordinatus non petat ab ipsis alimenta.“

99

2

1 Scherer, Kirchenrecht § 69, VI. Wernz, Ius Decretalium II n. 91, nota 41. Aichner, Compend. iur. eccl. § 68: De titulo mensae ex fundo religionis in Austria praestito. Silbernagl, Lehrbuch des kathol. Kirchenrechts, Regensburg 1895, § 67, nota 19.

2 c. 6 Chalced. (a. 451) = c. 1, D. 70.

3 Pius V Romanus Pontifex 14 Oct. 1568 (Bullar. Taur. VII 723). Leo XII Inter religiosas 11 Martii 1828 Congregationi SS. Redemptoris facultatem attribuit titulo mensae communis ordinandos offerendi (Bullar. Rom. Continuat. XVII 342).

5 Decretum S. Congr. Episc. et Regul. 4 Nov. 1892 (Gasparri, Tractatus canonicus de sacra ordinatione I n. 588).

6

c. 4 X. III, 5. c 37 III, 4 in VIto. Conc. Trid. sess. 21, C. 2 de ref.: Antiquorum canonum poenas super his innovando". Gasparri 1. c. n. 612.

"

„Suspensionem per annum a collatione ordinum ipso iure incurrit, qui excepto casu legitimi privilegii ordinem sacrum contulerit absque titulo beneficii vel patrimonii clerico in aliqua congregatione viventi, in qua sollemnis professio non emittitur, vel etiam religioso nondum professo." 1

4. Servatis illis, quae ex iure communi vel particulari de titulo ordinationis statuta sunt, id obtinetur, quod Concilium Tridentinum ad integrum statum Ecclesiae intendit suo decreto: „Cum nullus debeat ordinari, qui iudicio sui episcopi non sit utilis aut necessarius suis ecclesiis, sancta Synodus, vestigiis sexti canonis Concilii Chalcedonensis inhaerendo, statuit, ut nullus in posterum ordinetur, qui illi ecclesiae aut pio loco, pro cuius necessitate aut utilitate assumitur, non adscribatur, ubi suis fungatur muneribus, nec incertis vagetur sedibus. Quodsi locum inconsulto episcopo deseruerit, ei sacrorum exercitium interdicatur." 2

Concilio Vaticano schema propositum est, quo temperata disciplina Tridentina episcopis facultas fieret ordinandi ad servitium ecclesiae 3.

B. DE MINISTRO ORDINATIONIS.

§ 29. Minister validae et licitae ordinationis.

86. 1. a) Minister ordinarius ad conferendos valide ordines est omnis et solus episcopus rite consecratus. Quare ordinatio ab episcopo schismatico vel haeretico vel excommunicato collata valida est. Etsi aliquando ordinationes ab eiusmodi acceptae vocantur irritae 3, de

Pius IX Apostolicae Sedis 12 Octobris 1869: Suspens. lat. sent. n. 2 et 4; cf. ibid. n. 3; cf. infra 1. IV, cap. 3, art. 2.

2 Trid. sess. 23, c. 16 de ref.

3 Quia bonis suis temporalibus Ecclesia multis in locis misere spoliata exsistit, deficientibus beneficii vel patrimonii titulis: Liceat episcopis eos, quos pro necessitate vel commoditate ecclesiarum suarum assumendos iudicaverint, ordinare titulo patrimonii prudenti ipsorum iudicio congrui et maiore qua fieri potest securitate constituendi; et si nec ita patrimonium haberi possit, eosdem episcopi ordinent titulo servitii suae dioecesis seu ecclesiae, et de ecclesiastico officio provideant, quo decenter sustentari valeant. Curent autem episcopi sive per oblationes fidelium, quorum erga ecclesiam pietas eum in finem excitanda erit, sive per alia pro locorum opportunitate comparanda subsidia id efficere, ut et is habeatur sacrorum ministrorum numerus, quem Dei cultus ac fidelium cura postulat, et eorum qui indigent inopia sublevari queat" (Acta et decreta s. Conc. recent., Collectio Lacensis, VII, Frib. Brisg. 1890, 669, d).

• Trid. sess. 23 de sacramento ordinis cap. 4, can. 7.

5

1;

c. 1 X de schismaticis (V, 8; Later. III a. 1179). c. 1 sqq, C. 9, q. c. 31; c. 33, C. 24, q. 1. c. 8 18, C. 1, q. 1. L. Saltet, Les réordinations, Paris 1907.

« PoprzedniaDalej »