Obrazy na stronie
PDF
ePub

quitur. Quare Ecclesia in civitatibus cuiuscumque regiminis potest exsistere, et diserte Leo XIII declaravit eos, qui reipublicae praefuturi sint, posse in quibusdam causis voluntate iudicioque deligi multitudinis, non adversante doctrina catholica. Quo sane delectu designatur princeps, non conferuntur iura principatus neque mandatur imperium, sed statuitur, a quo sit gerendum. Neque hic quaeritur de rerum publicarum modis; nihil enim est cur non Ecclesiae probetur aut unius aut plurium principatus, si modo iustus sit et in communem utilitatem intentus. Quamobrem, salva iustitia, non prohibentur populi illud sibi genus comparare reipublicae, quod aut ipsorum ingenio aut maiorum institutis moribusque magis apte conveniat." 1 „Ius autem imperii per se non est cum ulla reipublicae forma necessario copulatum; aliam sibi vel aliam assumere recte potest, modo utilitatis bonique communis reapse efficientem." 2

1138. 3. Doctrinae catholicae plane contraria est tum illa, quae civitatem Deo subiectam esse negat eamque sibi ipsi esse finem absolutum contendit 3, tum illa, quae potestatem civilem totam ex populi voluntate deducit. Haec itaque opinio docet potestatem ab iis, qui eam gerunt, non ut suam geri, sed ut a populo sibi mandatam et hac quidem lege, ut ipsius voluntate populi, a quo mandata est potestas, revocari possit. Societatis civilis ergo ortum et potestatis fontem in eo constituunt, quasi singuli de iure suo aliquid cessissent atque in summum societatis praesidem contulissent. Tale pactum est commentitium, cum hominum sociali naturae contrarium sit nec potestati politicae tantum auctoritatis valeat impertire, quantum tutela reipublicae et communes iurium utilitates requirunt.

Cum doctrina catholica etiam naturalismi a Pio IX reiecta sententia conciliari nequit. Haec sententia reprobata voluntatem populi, publica quam dicunt opinione vel alia ratione manifestatam, constituit supremam legem ab omni divino humanoque iure solutam 6.

1139. A falsa doctrina omnino diversa et cum principiis catholicis de natura et fonte potestatis civilis est conformis scholasticorum sententia, secundum quam potestas suprema eivilis societati a Deo inditur, subiectum vero activum potestatis a societate determinatur. Docent enim scholastici

[ocr errors]

Encycl. cit. Diuturnum illud, ed. Brug. I 211; ed. Friburg. p. 7.

2 Encycl. cit. Immortale Dei, ed. Brug. II 147; ed. Friburg. p. 9.

3 Meyer, Institutiones iuris naturalis II n. 390 sq. Cathrein, Moralphilosophie II 519 sqq.

6

Meyer 1. c. II n. 280 sqq. Cathrein 1. c. II 473 sqq.

5 Leo XIII encycl. cit. Diuturnum illud, ed. Brug. I 214; ed. Friburg. p. 13. Encycl. Quanta cura 8 Dec. 1864: Ius Pontif. de Prop. Fide VI 416.

potestatem civilem, quotiens in uno homine vel principe reperiatur, legitimo ac ordinario iure a populo et communitate manasse vel proxime vel remote, nec posse aliter haberi, ut iusta sit. Potestas enim gubernativa politica secundum se considerata ex Deo est: ut vero in hoc homine sit, hoc est ex donatione ipsius reipublicae. Supposita autem translatione potestatis in principem, iam hic gerit vicem Dei, et naturale ius obligat ad parendum ipsi. Translata itaque potestate princeps fit superior regno nec potest illa potestate privari, nisi fortasse in tyrannidem declinet, ob quam regnum possit iustum bellum contra illum agere 1.

§ 206. b) In rebus suis civilis potestas est independens. 1140. Potestas civilis, secundum doctrinam catholicam ex Dei ordinatione inter homines instituta, suam propriam activitatem et obiectum habet, circa quod auctoritatem exerceat. Iam statuitur potestatem civilem in rebus suis esse independentem.

1. Materiae seu res ad societatis sive civilis sive ecclesiasticae activitatem pertinentes eius natura ac fine designantur. Obiectum primarium activitatis socialis est homo. Totus autem homo secundum animam et corpus utrique potestati subest, licet in diverso ordine et diversa intentione. Homo autem societatis potestati subest, non quatenus consideratur a rationibus huius vitae solutus, sed cum suis iuribus ac relationibus ad res externas. Unde videndum est, quaenam ex variis his obiectis potestati civili, quae potestati ecclesiasticae substent. a) Perperam distinctio inde sumitur, quod res competentiae ecclesiasticae sint invisibiles, visibiles civilis potestatis. Cultus enim sacer et sacramenta absque dubitatione soli iurisdictioni societatis religiosae subsunt ac nihilominus visibilibus rebus perficiuntur. Contra civitas legibus invisibilem hominis conscientiam ligat. Eadem ratione distinctio, quae interiora Ecclesiae, exteriora civitati addicit, male adhibetur. Pari modo nequeunt res temporales potestati civili, spirituales vero Ecclesiae addici. Ecclesia enim ex sua natura rebus quoque temporalibus indiget, et multae res temporales cum spiritualibus iunctae, ut beneficia, ad Ecclesiae competentiam pertinent 2.

1141. b) Cum civitatis sit ordinem iuris servare ac populorum prosperitati consulere eo modo, qui cum morali ordine ac supernaturali hominum fine conveniat, res humanae, quatenus societati

1 Suarez, De legibus 1. 3, c. 4, n. 2-6. Wilmers, De Christi Ecclesia, Ratisbonae 1897, n. 3 sqq. Meyer, Inst. iuris nat. II n. 392 sqq. Cathrein, Moralphil. II 490 sqq.

2 Phil. Hergenrother, Lehrbuch des kathol. Kirchenrechts n. 63. Phillips, Kirchenrecht II § 110.

religiosae a Christo institutae non sunt addictae, civili iurisdictioni subiciuntur, quae servatis individuorum et familiarum aliarumque minorum societatum iuribus eas moderatur.

Aliquam rem esse societati ecclesiasticae subiectam partim ex revelatione divina partim ex considerato fine et natura Ecclesiae consequitur. Revelatione divina constat praedicationem revelatae veritatis, administrationem sacramentorum, cultus divini celebrationem ad solam Ecclesiam pertinere. Ex fine et natura Ecclesiae Christi apparet aliquas res ex se Ecclesiae auctoritati subesse, ut votum et condiciones votum nuncupandi; alias res ex sese materiales ob suam relationem ad ordinem spiritualem et ob finem earum sacrum et ecclesiasticum a regimine ecclesiastico dependere. Eiusmodi sunt aedificia et res cultui divino publico servientes, bona ad cultum et ministros sacros sustentandos collata 1. Aliae materiae iure humano et historico potestati sive ecclesiasticae sive civili subsunt, eo quod altera societas eas alteri dirigendas concesserit. Hoc titulo media aetate complures causae civiles lege canonica regebantur, et nostra etiam aetate civitatibus earumque rectoribus exercitium multorum iurium ecclesiasticorum concessum est, ut nominatio episcoporum et beneficiatorum, consensus praevius ad erectionem vel dismembrationem dioecesium ac parochiarum.

Hinc res ecclesiasticae et res civiles distinguuntur. Tertium genus res mixtae constituunt. Interdum res ad unam quidem societatem pertinentes vocantur mixtae, si altera societas ad eas ordinandas in auxilium vocari solet, aut si iure historico antea indicato legitime ad competentiam alterius societatis translatae sunt. Sensu autem stricto illae solum materiae mixtae vocantur, de quibus sub diverso respectu utraque potestas proprio iure statuere potest. Huic generi imprimis matrimonium accensetur 2.

1142. c) Cum ex prioribus libris constet, quae sint res ecclesiasticae et quae mixtae, hic civiles res praecipuae indicandae restant. Civitatis itaque est: iura politica et civilia membrorum status definire; iura privata lege determinare et iudicio protegere; de effectibus politicis et civilibus actionum, etiam ecclesiasticarum, statuere; transgressores legum civilium punire; auctoritatem propriam et ordinem publicum defendere; tributa imponere; prosperitatem publicam, artes. scientias promovere 3.

Phil. Hergenrother 1. c. n. 63. Leo XIII encycl. Immortale Dei, ed. Brug. II 153; ed. Friburg. p. 21.

2 Wernz, Ius Decretalium I n. 169. De Brabandere, Iuris canonici Compendium I, Brugis 1898, n. 46. Phillips 1. c. II § 110. 3 Phil. Hergenrother 1. c. n. 64 sq.

2. In rebus suis civilis potestas est independens. Ad civitatem scilicet res temporales pertinent sub respectu finis temporalis conceptae, hoc est, quatenus neque fini spirituali obstant neque pro eo necessariae ab Ecclesia iudicantur. De his temporalibus rebus societas civilis ius proprium et exclusivum habet disponendi, praecipiendi, decernendi 1.

1143. a) De causis temporalibus quaestio tantum fieri potest, utrum ad civitatem solam an etiam ad Ecclesiam pertineant. Ecclesiae autem de iis disponendi ius non inest. Soli ergo civitati subsunt. Societas enim perfecta a suis exigere non potest, quae ad eius finem consequendum nullo sub respectu necessaria sunt. Ideo societas quaelibet pro sua natura aliquid a suis membris exigere potest, quia id, quod exigitur, necessarium nexum habet cum societatis fine, ut, qui hunc vult, etiam illud velle debeat. Res vero mere temporales, sub respectu finis tantum temporalis consideratae et pro fine spirituali adipiscendo iudicio Ecclesiae non necessariae, nexum necessarium cum fine spirituali non habent et proinde non cadunt sub potestate societatis religiosae 2.

Leges ecclesiasticae circa res mere temporales ad finem Ecclesiae obtinendum essent inutiles neque rationabiles, quare ex sese vi destituerentur, et subditi ad observationem non adigerentur 3.

1144. b) Eadem doctrina ex documentis ecclesiasticis constat. Alexander III (1159-1181): „Quod quaeris, si a civili iudice ante iudicium vel post ad nostram audientiam fuerit appellatum, an huiusmodi appellatio teneat: tenet quidem in his, qui sunt nostrae temporali iurisdictioni subiecti; in aliis vero, etsi de consuetudine Ecclesiae teneat, secundum iuris rigorem credimus non tenere." 4 Innocentius III (1205): „Insuper cum rex ipse superiorem in temporalibus minime recognoscat, sine iuris alterius laesione in eo se iurisdictioni nostrae subicere potuit et subiecit." Leo XIII (1885): „Quidquid igitur est in rebus humanis quoquo modo sacrum, quidquid ad salutem animarum cultumve Dei pertinet, sive tale illud sit natura sua, sive rursus tale intellegatur

De la Peña et Fernandez, Ius publicum ecclesiasticum I n. 179. 2 Ibid.

3 Cf. Pius X ep. Notre charge ad episcopos Galliae 25 Aug. 1910: Acta Apost. Sedis II (1910) 607 622 sqq. De la Peña et Fernandez 1. c. Cavagnis, Institutiones iuris publici eccl. lib. 1, n. 399.

4 c. 7 X Si duobus II 28.

5

c. 13 X Per venerabilem IV, 17; cf. c. 13 X Novit ille (Innocentius III a. 1200) II, 1; dist. 10 96. Joh. Haring, Grundzüge des kathol. Kirchenrechts, Graz 1906, § 24.

propter causam ad quam refertur, id est omne in potestate arbitrioque Ecclesiae: cetera vero, quae civile et politicum genus complectuntur, rectum est civili auctoritati esse subiecta, cum Iesus Christus iusserit, quae Caesaris sint, reddi Caesari, quae Dei, Deo.“1

1145. c) S. Thomas: „Dicendum, quod potestas spiritualis et saecularis utraque deducitur a potestate divina, et ideo in tantum saecularis potestas est sub spirituali, in quantum est a Deo supposita, scilicet in his, quae ad salutem animae pertinent. Et ideo in his magis est oboediendum potestati spirituali quam saeculari. In his autem, quae ad bonum civile pertinent, est magis oboediendum potestati saeculari quam spirituali, secundum Matth. 22, 21: Reddite, quae sunt Caesaris, Caesari.“ 2

1146. d) Ex eo, quod utraque potestas in rebus suis est independens, sequitur Ecclesiam non esse meram corporationem in Statu seu corporationem iuris publici, quae in legitima erectione et administratione a Statu dependeat. Catholici enim alicuius regni corporationem propriam non constituunt, sed sunt pars universae Ecclesiae, quae est societas a Statu independens.

Sed si aliquis Status Ecclesiam catholicam habet in loco publicae tantum corporationis, saltem pari modo ut aliis corporationibus iura et libertatem, maxime quoad negotia interna ecclesiastica, ipsi servare debet 3.

207. c) Inter utramque societatem mutuum auxilium intervenire oportet.

1147. Potestas ecclesiastica et civilis in rebus suis decernendis et administrandis altera ab altera est independens. Haec independentia minime excludit multiplicem inter supremas societates relationem. Utraque enim potestas iisdem hominibus praeest. Hominum autem actiones et civiles et religiosas eidem fini congruere oportet.

1. Ordinata colligatio inter civilem et ecclesiasticam societatem ab hominis natura et a sapientia et providentia Dei exigitur. Haec autem utriusque civitatis coniunctio non liberae hominum optioni permissa, sed Dei lege praecepta est. Quoniam non solum singuli privatim homines, sed etiam omnes in vita publica ipsaque societas

1 Encycl. Immortale Dei, ed. Brug. II 153; ed. Friburg. p. 21.

2 In 1. 2 Sentent. dist. 44, expositio textus ad 4. Cf. Phillips, Kirchenrecht II § 109; III § 127 sqq. Jos. Hergenrother, Katholische Kirche und christlicher Staat, Freiburg i. Br. 1872, 373 sqq.

3

Sägmüller, Lehrbuch des kathol. Kirchenrechts § 13. Phil. Hergenröther, Lehrbuch des kathol. Kirchenrechts n. 50.

+

Leo XIII encycl. Immortale Dei, ed. Brug. II 152; ed. Friburg. p. 21.

« PoprzedniaDalej »