Obrazy na stronie
PDF
ePub

bonis temporalibus, ius quoque habet nativum et legitimum acquirendi et possidendi bona temporalia 1.

1082. a) Inde a saeculo XII° Arnoldus de Brixia, Valdenses, Marsilius Paduanus, Wicleffitae docuerunt Christum prohibuisse, quominus Ecclesia vel personae ecclesiasticae bona temporalia possiderent, licereque laicis ipsa ab eis auferre, praesertim si male viverent personae ecclesiasticae bona huiusmodi possidentes 2.

A saeculo XVIII° doctrinae propositae sunt, secundum quas Ecclesia ita ad res spirituales restringitur, ut omne eius ius ad res temporales, si quod habeat, a concessione legis civilis derivetur, cuius arbitrio ius illud et semper regatur et auferri possit 3.

b) Ius Ecclesiae possidendi tum sacris literis indicatur tum ex iure divino-naturali, supposita Ecclesiae constitutione, sequitur. Societas enim externa religiosa, quae cultum publicum exercet, perfecta et independens indiget bonis temporalibus atque capax est per se solam independenter ab omni alia societate acquirendi et possidendi.

Ecclesia scilicet, cum societas sit quae et externo membrorum suorum nexu atque ordine omnibus visibilis apparet, iis mediis uti debet ad finem suum assequendum, quae non meris purisque spiritibus, sed hominibus ex corpore simul et anima compositis conveniant. Etsi Ecclesiae est orare, praedicare, ministrare atque sacrificare, his tamen divinis muneribus, cum non solum pro hominibus, sed etiam inter homines et ab hominibus exercenda sint, spectata humanae societatis indole, recte fungi non potest, nisi mediis externis modisque visibilibus utatur. Externa scilicet et temporalia bona non modo Ecclesiae utilia, sed omnino necessaria sunt5.

1083. 2. Eodem iure eademque libertate Ecclesia, ut societas externa et independens, bona sibi acquisita administrat. Usus enim

1 Conc. plen. Amer. Lat. n. 824.

2 Articulorum Ioannis Wicleff damnatorum a Concilio Constantiensi et Martino V per const. Inter cunctas pastoralis 22 Febr. 1418 art. 10 31—33 36 (Denzinger, Enchiridion n. 590 sqq). Articulorum, de quibus interrogabantur qui errorum Wicleff et Hus suspecti erant, art. 34--36 (Denzinger 1. c. n. 684 sqq).

3 Cavagnis, Institutiones iuris publici eccl. lib. 4, n. 382 sqq. De Brabandere, Iuris canon. Compend. I n. 51. Rom 15,

26 sqq.

Mt 10, 10. Luc 10, 7. Act 2, 44; 4, 34 sqq; 5, 1 sqq.

1 Cor 9, 7 sqq; 16, 1 sqq.

Conc. plen. Baltimor. III n. 264. Syllabus prop. 26 27 (Denzinger 1. c. n. 1726 sq). Pius IX encycl. Quanta cura 8 Dec. 1864 sententiam proscribit: Conforme esse sacrae theologiae iurisque publici principiis bonorum proprietatem, quae ab ecclesiis, a familiis religiosis aliisque locis piis possidentur, civili gubernio asserere et vindicare" (Iuris de Prop. Fide VI 417). Syn. dioec. Monast. 1897 n. 335.

et administratio rerum temporalium eodem modo ac possessio earum medium est, quo Ecclesia sibi consulit finemque suum assequi studet. Coetus itaque ecclesiastici seu congregationes seu causarum ecclesiasticarum repraesentantes, quibus ab auctoritate civili ius societatis cum facultate bona temporalia acquirendi et administrandi addicitur, hoc ius independenter ab auctoritate Ecclesiae, immo contra eiusdem canones et decreta nullo pacto possunt exercere1.

3. Huic nativae Ecclesiae libertati leges amortisationis adversantur, quibus acquisitioni bonorum temporalium praesertim immobilium per instituta ecclesiastica faciendae certae condiciones opponuntur, ea maxime, ut consensus instantiae alicuius civilis acquisitionem ratam faciat. Amortisationis vocantur leges, quia circa bona amortisata versantur, scilicet bona ista ad manus mortuas transire dicuntur et ab humano commercio auferri. Nisi auctoritas ecclesiastica concesserit, ut acquisitio a consensu potestatis civilis alicuius territorii dependeat, lex amortisationis ob defectum iurisdictionis valide non subsistit 2.

§ 198. b) Subiectum dominii bonorum ecclesiasticorum.

1084. Postquam ius Ecclesiae acquirendi et possidendi consideravimus, de subiecto videndum est, cuinam dominium bonorum ecclesiasticorum inhaereat3.

Saepissime bona sine addito vocantur ecclesiastica, qua appellatione in genere eorum destinatio ad usus ecclesiasticos et dominium ecclesiasticum indicatur, subiectum vero proprium dominii non exprimitur. Quando dicuntur pauperum bona, solummodo bona aut eorum fructus ad subveniendum etiam egenis dispensanda esse declaratur.

Non raro Dei, Christi, coelitum esse haec bona dicunt; quod tamen non subiectum dominii, sed finem dedicationis innuit, cum bona ad cultum Dei, Christi ac sanctorum dicata sint. Deum autem, omnium rerum supremum dominum, non subire horum bonorum proximum dominium, manifestum est ex communi ordine, quo res terrenae hominum commercio et proprietati relinquantur.

Sepositis ergo his aliquorum opinionibus, eam sententiam proponimus, quae iuris dispositionibus conformior est et ratione ipsa et

1 Conc. Baltimor. n. 265. Non recte nonnulli asserunt Ecclesiam in modis acquirendi et alienandi et in quaestionibus ad proprietatem spectantibus legibus potestatis civilis cuiusvis territorii subesse, quamquam in contractibus de rebus temporalibus leges respectivi territorii de facto servantur; cf. Schulte, Lehrbuch des katholischen und evangelischen Kirchenrechts, Gießen 1886, § 207. 2 Aichner, Compendium iuris eccl. § 36. Phillips, Kirchenrecht II § 114. Vering, Lehrbuch des Kirchenrechts § 205.

* Wernz, Ius Decretalium III n. 137 sqq. Meurer, Begriff und Eigentümer der heiligen Sachen I § 50 sqq; II § 1 sqq.

doctorum auctoritate commendatur. Quaestio enim praesens peremptoria iuris communis decisione non est soluta. Non autem est quaestio mere doctrinalis dicenda, cum multa ad rectam et licitam de bonis dispositionem spectantia inde dirimantur.

1085. 1. Ex superiore paragrapho patet dominium bonorum ecclesiasticorum non esse penes societatem civilem. Pariter non est affirmandum dominium esse penes universitatem personarum, pro quibus officium ecclesiasticum erectum est. Id maxime valet de communitate parochianorum. Immerito enim in similitudinem communitatum acatholicarum catholicis parochianis bona fabricae et dotatio officii parochialis a nonnullis addicuntur. Parochiani simul sumpti possunt quidem bona in communi habere, haec autem bona non essent ecclesiastica, cum parochiani corporationem ecclesiasticam non constituant. Officium enim parochiale in fundationem ecclesiasticam erigitur et cum parochianorum communitate non identificatur. Officium vero cum bonis independenter a parochianis exsistit 1. Civilem autem communitatem subiectum esse, cui proprietas bonorum ecclesiasticorum inhaereat, a iure sacro est prorsus alienum 2.

1086. 2. Romanus Pontifex supremus quidem rerum temporalium ecclesiasticarum est administrator, non autem subiectum dominii vel proprietarius est peculii universae Ecclesiae; pariter Romana ecclesia seu Sedes Apostolica dominium habet tantum certorum bonorum sibi propriorum. Sed singula instituta vel corpora ecclesiastica, tamquam membra universalis Ecclesiae, sunt vera subiecta dominii et proprietatis bonorum temporalium ipsis adscriptorum, salvo iure supremae iurisdictionis Romani Pontificis3.

a) Haec sententia, quae singula ecclesiastica instituta vel corpora esse subiectum dominii rerum temporalium ecclesiasticarum asserit, conformior est iuris textibus et universali praxi Ecclesiae. Haec enim singulis institutis et eorum administratoribus omnes actus addicit, quibus dominium rei manifestatur. Inter singula corpora ecclesiastica lites de rebus et iuribus controversis geruntur, quod frustra fieret, si ipsa instituta dominium non haberent; possent enim actu administrativo omnes hae controversiae decidi.

1087. b) Iisdem rationibus illa etiam sententia excluditur, quae Ecclesiam universalem subiectum dominii omnium ecclesiasticorum

Syn. dioec. Monast. n. 337. Wernz 1. c. III n. 139. Meurer 1. c. II § 37.

2 Syn. dioec. Monast. 1. c.

3 Syn. dioec. Monast. 1. c.

4 C. 1 X. (Gregorius I a. 599) III, 26; Trid. sess. 22, c. 11 de ref.; cf. 3 Extrav. Ioann. XXII tit. 14; Trid. sess. 25, c. 3 de regul.

bonorum vult esse. Ecclesia universalis capax quidem est dominii, omnium vero ecclesiarum bona non possidet. Ex tali sententia sequeretur universalem Ecclesiam obligari ad debita cuiusvis instituti ecclesiastici solvenda1.

c) Particularia ecclesiastica corpora partes sunt Ecclesiae universalis, quam ob causam cum in scopo ac toto suo regimine tum in bonorum administratione universali auctoritati subsunt. Cessante igitur scopo particulari alicuius instituti aut destructa eius personalitate morali, bona ad universalem Ecclesiam, cuius pars institutum illud erat, iure transeunt. Dependentia haec singulorum institutorum eorumque bonorum a suprema ecclesiastica auctoritate multiplicitati subiecti dominii minime obstat. Finis universalis Ecclesiae in genere et indeterminate non intenditur, sed pro diversitate personarum et rerum specificatur. Ad finem ita in particulari determinatum efficacius prosequendum Ecclesia corpora moralia agnoscit eaque iure personalitatis cum facultate dominium exercendi vestit. Tota autem horum corporum exsistendi ratio essentialiter in Ecclesia universali, cuius partes sunt, subnititur, ad quam sublato fine et corpore particulari iura ac proprietas redeunt 2.

1088. 3. Ex intimo finis et dependentiae corporum ecclesiasticorum cum Ecclesia nexu sequitur ea acquirendi vel possidendi bona, quae sub nomine bonorum ecclesiasticorum comprehenduntur, nec potestatem nec ius habere, nisi quia et quatenus sint membra in uno Ecclesiae corpore. Quod tam verum est ut, si quae societas ecclesiastica ab oboedientia Ecclesiae debita recesserit vel a fide catholica apostataverit, nullo umquam titulo bona ecclesiastica, quorum prius dominium habuit, sibi reclamare legitime possit. Scisso etenim unitatis ecclesiasticae vinculo, scinditur et titulus possessionis bonorum Ecclesiae, quae essentialiter una est 3.

[ocr errors][merged small][merged small]

§ 199. a) Modi acquirendi adhibiti ab Ecclesia.

1089. Ecclesia iis modis omnibus acquirit, quibus generatim dominium bonorum alicui comparatur. Actus inter vivos et actus mortis causa

1 Wernz, Jus Decretalium III n. 139. Cf. De Brabandere, Iur. can. comp. II n. 875. Schmalzgrueber in lib. 3 X tit. 25, n. 3 sqq. Meurer, Begriff und Eigentümer der heiligen Sachen II § 31.

2 Wernz 1. c. III n. 139. Meurer 1. c. II § 104. 3 Conc. plen. Baltimor. III n. 264.

translationem dominii efficiunt, contractus scilicet, taxae, donationes gratuitae, testamenta, pia legata.

1. Oblationes fidelium antiquissimum fontem bonorum ecclesiasticorum constituunt1. Ex ipsa fidei catholicae professione et sacramentorum ac divini cultus dignitate homines ad oblationes inducuntur. Oblationibus enim ex bonis fortunae praestitis animarum saluti prospiciunt et partem habent in cultu divino ab Ecclesia exercito et in ceteris operibus pietatis et beneficentiae, quibus fundi ecclesiastici inserviunt.

1090. a) Oblationes voluntariae iuxta intentionem offerentium impendendae sunt. De certa intentione generatim constat vel ex declaratione expressa vel ex fine communiter noto, ad quem promovendum in ecclesiis aut per aedes collationes rogantur. Si de offerentis intentione non constat neque is, cui res proxime tradita fuit, verisimilem eius voluntatem aestimare potest, oblationes pro Ordinarii prudenti arbitrio distribuendae sunt 2.

b) In locis missionum non raro oblationes ad cultum divinum fiunt, antequam certum et stabile officium ecclesiasticum institutum est. Aedes sacra cum utensilibus ad functiones sacras necessariis exstruitur, in qua sacerdos aliquotiens per annum accersitus sacrum facit, reliquo tempore populus in communi orat, nulla interim fundatio ecclesiastica erecta est. Intentio autem conferentium certa est, ut bona ita collata initium fundationi parochialis ecclesiae praestent. Ne donationes fidelium inanes fiant, providetur eo, quod in huiusmodi fundationibus clausula inserenda est, qua expressis verbis declaratur omnimodae episcoporum iurisdictioni, proprietati et liberae administrationi tradenda fore haec bona, quando eo loco paroeciam ordinariam constitui contigerit.

1091. c) Similis cautio adhibenda est, quando officium ecclesiasticum stabile erectum est in curam animarum vel alium scopum ecclesiasticum, cuius administratio est aut penes sacerdotem saecularem aut penes institutum regulare. Saepe enim dubitationis occasio praebetur, cuinam oblationes obveniant, utrum in dominium ipsius missionis seu rectoratus transeant an in proprietatem sacerdotis aut communitatis sive instituti religiosi erogatae sint. Hae regulae ad talem quaestionem solvendam inserviunt 3.

1 Franc. Berlendi, Delle oblazioni all' altare, Venezia 1733; editio Latina Venetiis 1743.

Conc. plen. Amer. Lat. n. 830.

3 Const. Leonis XIII Romanos Pontifices 8 Maii 1881 rationem, secundum quam bona in stationibus et ecclesiis Missionum, quae in admini

« PoprzedniaDalej »