Obrazy na stronie
PDF
ePub

ARTICULUS II.

EXTERNUM REGIMEN RELIGIOSORUM.

§ 191. a) Religiosorum ad hierarchiam ecclesiasticam relatio. 1054. Religiosi ratione sui status neque ad hierarchiam ecclesiasticam pertinent neque clerici sunt. Ex rei natura nihil quidem prohibet, immo ab antiquissima aetate Ecclesiae tum orientalis tum occidentalis disciplina usu commendat, ut ad officia hierarchica etiam regulares adhibeantur. Etiamsi religiosi multorum institutorum ad statum clericalem destinantur, ut ob finem specialem sui instituti sacris ministeriis inserviant, hic status clericalis in se consideratus statui religioso accedit et sub ordinaria Ecclesiae hierarchia ad officia sacra deputatur.

1055. 1. Romanus Pontifex supremam in omnia instituta religiosa gerit potestatem, quam obtinet etiam abstrahendo ab illa quaestione, fiatne oboedientiae votum ipsi Pontifici, quod quidem a multis docetur. Ipsa enim suprema et plenissima auctoritas Vicarii Christi, posito facto exsistentiae instituti religiosi, ex voluntate Christi ad illud se extendit, ut quaelibet potestas ad spiritualem profectum animarum ibidem exsistens potestati Pontificis innitatur ipseque constituere possit, quod ad religionis regimen, conservationem, profectum requiritur. Haec potestas in religiosos et in vitam regularem supponit quidem, velut condicionem, quod aliqui observantiam consiliorum evangelicorum in statu religioso profiteantur; sed hoc posito ipsa in eos tota se exserit ex Christi auctoritate. Ut autem nova onera praeter regulam religiosis imponat, iusta causa supponitur utque onera cum statu eorum congruant. Quod plus a religiosis exigi valeat quam ab aliis fidelibus, ex ea condicione pendet, quod ipsi certis votis se obstrinxerunt. Limitibus autem obligationis votorum etiam haec specialis potestas in religiosos limitatur 1.

In regimine institutorum religiosorum Romanus Pontifex ope S. Congregationum utitur, potissimum S. Congreg. negotiis Religiosorum Sodalium praepositae 2.

1056. 2. Episcopi pro suo munere iurisdictionem in religiosos suae dioecesis habent ut in alios fideles et insuper tamquam in coetus cultui

Sententiam in textu expositam cf. Ballerini-Palmieri, Opus theologicum IV, Prati 1900, tr. 9, n. 132 sq. De hac quaestione praeterea cf. Suarez, De religione tr. 7, l. 10, c. 11. Conc. plen. Amer. Lat. n. 331. Cf. supra § 182, n. 1001.

2 Supra § 45, n. 172 sqq. Vermeersch, De religiosis I n. 389 sqq.

divino dicatos. Duplici vero ex capite iurisdictio haec limitatur. Romanus Pontifex regulares a iurisdictione episcopi eximere potest, vel absque exemptione ob unitatem disciplinae in congregatione late dispersa servandam episcopi potestatem in administrationem internam certis finibus terminare. De exemptione postea acturi, modo normam regiminis episcopalis in non exemptos consideramus 1.

1057. a) Congregationes, quarum Sedes Apostolica vel leges vel institutum recognovit aut approbavit. Regula praecipua est, episcopum iurisdictionem ecclesiasticam fori interni et externi in haec instituta retinere sicut in fideles, internam vero administrationem vitae religiosae et instituti ad moderatores religiosos pertinere 2. Bona ipsius instituti sub administratione moderatorum sunt. Bona vero, templa, oratoria, officia ac munera, quae in utilitatem externorum habentur, episcopali vigilantiae subsunt 3.

In quarumlibet sodalitatum domibus vota simplicia profitentium episcopis cuiusque dioecesis ius est invisendi templa, sacraria, oratoria publica, sedes ad sacramentum paenitentiae, de iisque opportune statuendi. In presbyterorum sodalitiis de conscientia ac disciplina uni praesides cognoscunt. In consociationibus vero feminarum aeque ac eorum virorum, qui sacerdotio abstinent, episcopus inquirit, num disciplina vigeat, num sana doctrina morumve probitas detrimentum ceperit, num contra clausuram peccatum sit, num sacramenta aequa stataque frequentia suscipiantur. Si quid corrigendum occurrit, moderatoribus intimat; si hi neglegant vel res moram non patiatur, ipse decernit ac decretum ad S. Congr. de Religiosis defert. Episcopus his iuribus in visitatione potissimum utitur 4.

1 Congregationes a Sede Apostolica approbantur ut piae societates votorum simplicium, sub regimine moderatoris generalis, salva Ordinariorum iurisdictione, ad formam sacrorum canonum et apostolicarum constitutionum. Eiusmodi instituta episcopis subesse non possunt nisi intra fines dioecesis cuiusque et incolumi moderatoris supremi regimine. Ut praesidibus non licet episcoporum potestatem invadere, ita episcopis non permittitur sibi de praesidum auctoritate arrogare. Secus tot moderatores istis congregationibus accederent, quot episcopi, quorum in dioecesibus alumni versantur, actumque esset de regiminis unitate. Ob haec motiva Leo XIII const. Conditae a Christo 8. Dec. 1900 (Anal. eccl. VIII [1900] 481) relationes inter Ordinarios locorum et instituta accuratius determinavit. Quae enim suo tempore Benedictus XIV const. Quamvis iusto 30 Aprilis 1749 (Bull. ed. Mechlin. VII 115) statuerat, huic rei non satis providebant, et generalis atque authentica decisio quaestionum de habitudine inter Ordinarios et congregationes desiderabatur, quae per bullam Conditae facta est.

2 Const. cit. Conditae a Christo c. 2, n. 1 8. 3 Ibid. c. 2, n. 9 10 11.

4

Ibid. c. 2, n. 11.

1058. b) Instituta dioecesana. Haec episcopo non solum quoad iurisdictionem fori interni et externi subiciuntur, sed etiam admissio ac dimissio sodalium ab episcopi iudicio dependet; ipse domos horum institutorum invisit, de virtutum studio, de disciplina, de oeconomicis rationibus cognoscit 1.

3. Ordinibus compluribus et congregationibus cardinalis protector a Summo Pontifice designari consuevit, cuius auctoritas non est iurisdictionis, sed prudentis arbitri, qui consilio statum tranquillum instituti conservare et ab impugnationibus protegere studet 2.

§ 192. b) Exemptio regularium.

1059. Inter privilegia, quae ordinibus religiosis ad meliorem operum piorum sibi propositorum exercitationem concessa sunt, exemptio praecipuum locum obtinet 3. De hoc privilegio eadem principia valent, quae generatim in materia de privilegiis adhibentur 4.

Per exemptionem institutum regulare potestati iurisdictionis Ordinariorum subducitur et Romano Pontifici immediate subicitur. Summus autem Pontifex regulares per eorum superiores et capitula regit. Hinc religiosi eiusmodi ordinum a suis moderatoribus et capitulis non solum in rebus ipsius instituti dependent, quemadmodum de congregationibus non exemptis superiore paragrapho dictum est, sed etiam vi ordinariae iurisdictionis ecclesiasticae interni et externi fori suis superioribus et capitulis subsunt. Hac ratione gradus iurisdictionis exemptae constituuntur, et plerumque exemptio passiva tantum religionibus conceditur ac quotiens de regularium exemptione sine addito sermo est, haec passiva tantum intellegitur 5.

1060. 1. Exemptionis privilegium singulis quidem monasteriis ", proprio regimine utentibus vel, si agitur de ordinibus quibus unus moderator praeest, religionibus integris datur, continet vero libertatem iure et consuetudine determinatam. Quam ob causam recentiores leges de hac materia agentes non tam explicant, in quibusnam rebus exemptio adsit, sed causas potius non exemptas recensent 7. Hae causae quippe ut exceptiones ab universali exemptione indicantur.

[blocks in formation]

6

Cf. S. Congr. Episc. et Regul. 1 Dec. 1905: Acta S. Sedis XXXIX (1906) 537.

7 Leo XIII const. Romanos Pontifices 8 Maii 1881 (Conc. plen. Baltimor. III 212 sqq). Piat, Praelect. iuris regul. II 2 sqq.

2. Casus excepti vel totam exemptionem afficiunt, quae sub quibusdam condicionibus aufertur, vel singulares causas, in quas episcopus iurisdictionem obtinet, manente ceteroquin exemptionis iure.

1061. a) Si conventui sufficiens numerus religiosorum deest, exemptio non habetur. Duodecim religiosi per se ad formandum exemptum conventum requiruntur. Nihilominus sex religiosi in conventu habitantes sufficiunt, ut episcopali iurisdictioni non subsint. In terris vero missionum etiam minor numerus regularium ad retinendam exemptionem sufficit 1.

b) Regulares nonnumquam cum permissu superiorum extra claustra degunt, sive ut curam animarum in ecclesia monasterio incorporata exerceant, sive ut studiis in literarum universitatibus vacent. Hi, quantum per locorum adiuncta permittitur, in religiosorum domibus habitent 2. Iam regulares etiam cum venia superiorum extra claustra degentes, si deliquerint, coercenti Ordinario loci tamquam a Sede Apostolica delegato subsunt 3.

Regularis, qui intra claustra degit et extra ea ita notorie deliquerit, ut populo scandalo sit, episcopo instante a superiore puniendus est. Quod si intra tempus praefixum non fuerit praestitum, a superiore privandus est suo officio et ab episcopo puniendus *.

Causas singulares, in quibus exempti episcopo subiciuntur, suis locis de erectione domorum religiosarum, de administratione sacramentorum ac divini cultus agentes attigimus 5.

1062. 3. Moniales stricte dictae Ordinarii iurisdictioni substant circa clausurae observantiam, circa bonorum administrationem et

1 Ferraris, Prompta Bibliotheca s. v. conventus", art. 1 et 2. Leo XIII const. cit. Romanos Pontifices expresse declarat: Regulares, qui in residentiis missionum commorantur, exemptos esse ab Ordinarii iurisdictione non secus ac regulares intra claustra viventes, praeterquam in casibus a iure nominatim expressis, et generatim in iis, quae concernunt curam animarum et sacramentorum administrationem." (Conc. plen. Baltimor. III 216 sqq.) Constitutio Romanos Pontifices, 8 Maii 1881 pro Anglia et Scotia primum edita et deinde ad plurimas alias regiones extensa, ad omnes quoque dominii Canadensis provincias, pro universis earum ecclesiis, extensa est. S. Congr. Concil. 14 Martii 1911: Acta Apost. Sedis III (1911) 183. Tres sufficere religiosos ad continuandam exemptionem etiam aliis in provinciis ob speciales rationes interdum admittitur. S. Congr. Episc. et Regul. 3 Martii 1905: Acta S. Sedis XXXVIII (1905) 144. Wernz 1. c. III n. 620. Vermeersch 1. c. I n. 365.

2 Scherer, Kirchenrecht II § 146, V.

3 Trid. sess. 6, c. 3 de ref.

Trid. sess. 25, c. 14 de regul. Delictum in ecclesia conventus commissum iam censetur extra claustra fieri. Piat 1. c. II 73.

[blocks in formation]

quando agitur de delictis circa personas intra septa degentes. Quas ob causas episcopus ius habet visitandi monialium monasteria, rationem administrationis bonorum exigendi, delinquentes puniendi 1.

CAPUT IV.

TERTII ORDINES, CONFRATERNITATES ALIIQUE FIDELIUM COETUS.

1063. Partem praecipuam societatum ecclesiasticarum consideravimus, consociationes eorum scilicet, qui statum consiliorum evangelicorum profitentur. Alii sunt coetus fidelium vel religiosos imitantes vel ad quoscumque fines honestos instituti. Principia iuris de his societatibus explicanda restant.

ARTICULUS I.

TERTII ORDINES ET CONFRATERNITATES.

§ 193. a) Tertii Ordines.

1064. Aliquae imitationes regularium ordinum in congregationes religiosas transierunt, aliae vero substantiam vitae religiosae non retinent. Vitam caelibem absque aliis votis agunt Beguinae vel Beatae quae dicuntur. Hae habitu religioso utentes aedes privatas inhabitant 2. Alii tertium ordinem in vita saeculari profitentur, et de his hoc loco est sermo.

1. Tertius ordo saecularis est coniunctio hominum saecularium sub regimine ordinis regularis approbata quaedam vitae sanctioris praecepta sectantium.

Ii, qui habitum tertii ordinis saecularis suscipiunt, tertiarii vocati, consilia evangelica vi regulae tertii ordinis non sequuntur,

1 Trid. sess. 25, c. 5 de regul. Gregorius XV const. Inscrutabili Dei 5 Febr. 1622 (Bullar. Taur. XII 656). Disciplina de iuribus episcopi in monasteria monialium votorum sollemnium alia est ab ea, quae circa congregationes mulierum votorum simplicium statuta est, ut ex comparatione cum iis, quae superiore paragrapho dicta sunt, efficitur. Piat 1. c. II 81 sqq. Wernz, Ius Decretalium III n. 702.

2 In Belgio singulare institutum feminarum retinetur, quae post aliquot annos vitae communis suam quaeque domum in separatis vicis (béguinages) sub oboedientia superiorissae (Grande Dame) incolunt. Obligationem oboedientiae et castitatis cum potestate suscipiunt resolvendi eam, cum ex instituto recedere maluerint. Vicus nocte exclusis viris clauditur. Hic mos simul habitandi consuetudini ascetarum orientalium degendi in lauris similis est. Vermeersch, De religiosis I n. 534. J. Greven, Die Anfänge der Beginen, Münster 1912.

« PoprzedniaDalej »