Obrazy na stronie
PDF
ePub

998. 2. Votum paupertatis generatim consideratum in abdicatione rerum temporalium consistit. Abdicatio gradus admittit.

Votum simplex paupertatis aufert usum independentem propriarum rerum, dominium autem radicale ac capacitatem possidendi rem ut propriam religioso relinquit.

Sollemne votum paupertatis et dominium aufert et inhabilitatem possidendi rem ut propriam inducit. Inhabilitas vel afficit religiosos simul et ordinem aut conventus, quatenus possessio etiam in communi omnino auferatur aut cum certa tantum limitatione admittatur, sicut in ordinibus mendicantibus observatur, vel solummodo religiosos afficit, quatenus ipsi possessionis sint incapaces, conventus autem bona possideant. Quia leges civiles aliquorum territoriorum possessionem communem religiosorum non admittunt, Romani Pontifices religiosos periclitatos ita iuverunt, ut veniam illis facerent possidendi titulis privatis et contractus ineundi civiliter validos. Coram Deo

in professione certae regulae adhibeatur. Quam consecrationem non consuevisse adhiberi, nisi quando aliquis totaliter alicui rei mancipetur. S. Doctor loquitur quidem immediate de ritu benedictionis adhiberi solito; in eo tamen formalem rationem sollemnitatis non constituit, quia religiones novit, in quibus vota sunt certe sollemnia, benedictio autem et consecratio non confertur, ut ordinem Praedicatorum. Unde Caietanus sententiam S. Thomae explicat: ,Auctor ad propriam vocabuli significationem more suo adspiciens et in caerimonialibus significatis nomine sollemnitatis divinum opus contemplatus, ad ipsum divinum opus, scilicet spiritualem benedictionem, sollemnitatis nomen applicavit, volens, quod ex tali divino opere votum habeat vim dirimendi matrimonium etc. Ut autem ex dictis patet, haec benedictio non invenitur in omni vero voto sollemni. Et ubi invenitur, per accidens se habet ad sollemnitatem voti, non caerimonialem, sed legitimam, de qua est quaestio, Quae voti sollemnitas ideo vocari potest legitima, quia, lege sancita et hoc nomine nuncupata, legis vim habet. Haec autem ideo dicta sint, ut mens literae percipiatur, et ut scias sollemnitatem duplicem esse in voto, scilicet caerimonialem et legitimam, quae ratione caerimoniarum adiunctarum sortita videtur nomen sollemnitatis. Sed de nomine non est quaestio, sed de re“ (Commentarius in cit. q. 88, a. 7).

Auctores sollemnitatem votorum diversam in partem explicantes non tam re ipsa differunt, sed eo potissimum, quod aliquod elementum in votorum professione contentum efferunt. F. Toletus, Enarratio in Summam theologicam S. Thomae, in 2am 2ae, qu. 88, a. 7, vult sollemnitatem voti in acceptatione eius, cui votum fit, consistere, unde oriatur obligatio perfecta. F. Suarez (De religione tract. VII, 1. 2, c. 6 sqq; c. 7, n. 13; c. 10, n.1 4; c. 14, n. 10), cuius sententiae assentitur Wernz (Ius Decretalium III n. 654), sollemnitatem in traditione cum certis effectibus ponit. N. Nilles (De iuridica votorum sollemnitate commentarius: Zeitschrift für kathol. Theologie X, Innsbruck 1886, 245 sqq 265), quem sequitur A. Vermeersch (De religiosis II, suppl. 2), sollemnitatem in iuridica authenticitate voti agnoscit. Cf. Lehmkuhl, Theol. mor. I n. 647 sqq.

autem eiusmodi religiosi subsunt obligationi per votum contractae 1. Religiosis utriusque sexus sollemniter professis Belgii et Hollandiae eiusmodi facultas est concessa, ut cum debita dependentia a superioribus legitimis possint bona, quae ad ipsos pervenerint, acquirere, retinere, administrare et de iis in usus pios honestosque disponere 2. Ne paupertas labefactetur, prohibitiones speciales factae sunt de peculio et de donis religiosorum.

999. a) Peculium proprie dictum seu iuris perfecti est bonum cum facultate de eo libere et independenter disponendi tamquam de re sibi propria. Improprie dictum seu iuris imperfecti peculium administrationem, detentionem et usum dependentem ab alio tribuit, ita ut ad eius arbitrium restringi, revocari et omnino auferri possit3.

a) Iuris perfecti peculium repugnat voto religioso paupertatis, quare admitti nequit 4.

B) Peculium iuris imperfecti ad usus honestos datur atque a superiore revocari potest. Nihilominus vitae communi contrarium est, cum aliquam proprietatem inducat, in vita autem communi bona monasterii singulis pro personarum exigentiis dispensentur. Neque est dubium, quin permissio peculii plurima pericula religiosis institutis creet ac non raro funesta evaserit. Quam ob causam legibus ecclesiasticis severe prohibitum est. Nihilominus peculium, ubi ipsis constitutionibus sub certis limitibus conceditur, improbandum non est; ubi consuetudine introductum fuit, peculium sine peccato quidem habetur, enitendum vero est, ut vita perfecte communis restituatur 6. Manuscriptum durantibus votis exaratum non ita in dominio religiosi est, ut illud donare aut quocumque titulo alienare valeat7.

1000. b) Largitio donorum regularibus intra certos solum limites permittitur. Religiosis enim et potissimum superioribus prohibitum

'Piat, Praelect. iur. regul. I 239. Wernz, Ius Decretalium III n. 650, XI. 2 S. Poenit. 1 Dec. 1820. S. Congr. pro negot. eccl. extraord. 31 Iulii 1878. Cf. Vermeersch, De religiosis I n. 243 sq II, suppl. de paupertate et bonis religiosorum.

3 Schmalzgrueber in lib. 3 X tit. 35, n. 11. Piat 1. c. I 244 sq. Perfectum peculium non quidem cuicumque paupertati repugnat, quia voveri potest abdicatio liberae dispositionis certorum bonorum vel proprietatis in certa mensura. Votum autem religiosum paupertatis nunc saltem intellegitur de abdicata omni propria rei administratione et independente usu. Voto ita concepto peculium iuris perfecti utique contradicit.

Trid. sess. 25, c. 2 de regul. Decreta Clementis VIII et Urbani VIII cf. Piat 1. c. I 246 sq.

Piat I. c. I 247 sqq. Vermeersch 1. c. I n. 273 sqq. Wernz 1. c. III n. 650, IV.

7 S. Congr. de Religiosis 13 Iulii 1913: Acta Apost. Sedis V (1913) 366.

est, quominus ex bonis monasterii sive directe sub proprio nomine largitionis sive indirecte per alteram personam aut alterius contractus nomine largitiones faciant. Illa autem dona, quae ex causa gratitudinis, benevolentiae, eleemosynae fieri solent, pro facultatibus monasterii secundum prudens arbitrium superioris praestare licet. Leviora etiam munuscula ad devotionem fovendam illa prohibitione non comprehenduntur 1.

3. Votum castitatis religiosum ad coelibatum obligat et ab omni luxuriae actu sive interno sive externo prohibet. Haec obligatio vitandi omnem luxuriam voto simplici et sollemni castitatis communis est.

Sollemne votum religiosum castitatis insuper matrimonium ratum non consummatum dirimit et profitentem inhabilem reddit ad matrimonium valide contrahendum 2.

1001. 4. Votum oboedientiae obligat ad parendum legitimo superiori secundum regulas praecipienti. Superior est totius instituti vel provinciae vel domus et secundum multorum sententiam Romanus Pontifex ipse et ii, quibus ad dirigendos regulares potestatem tradit 3. Materia remota oboedientiae ea sunt, quae explicite in regula continentur aut ad eam reducuntur; proxima materia oboedientiae sunt praecepta superioris. Haec, ut gravem obligationem ex voto inducant, in forma gravis praecepti fieri necesse est1.

Cum religiosi ultra regulam nequeant obligari, quaestio est de obligatione subeundi innovationem pristinae asperitatis, postquam regula aliquamdiu mitigata fuit. Et novitii quidem ad disciplinae reformatae professionem admissi profecto eam deinceps servare debent. Ii autem, qui ante reformationem professi sunt, ad tollendos abusus vitae religiosae repugnantes obligari possunt. Regulam vero honestam, quamquam mitigatam, deserere non tenentur. Supremus autem Ecclesiae pastor ad bonum commune fidelium maiora exigendi ius habet 5.

1 Clemens VIII const. Religiosae congregationes 19 Iunii 1594 (Bull. Taur. X 146); Urbanus VIII const. Nuper a congregatione 16 Oct. 1640 Piat l. c. I 262 sqq.

(ibid. XV 81).

2 Trid. sess. 24, c. 6 et 9 de sacram. matrim. Suarez, De relig. tr. 7, 1. 9, c. 1 sqq. Qui effectus cum voto simplici religioso ex iure tantum particulari iungitur, ut in Societate Iesu.

3 Conc. plen. Amer. Lat. a. 1899, n. 331. Suarez 1. c. tract. 7, 1. 10, c. 11.

Forma adhiberi solita praecepti gravis oboedientiae est additamentum : ,in virtute sanctae oboedientiae". Aliquae constitutiones exigunt, ut in scriptis detur. Battandier, Guide canonique n. 133.

5 Biederlack, De iure regul. n. 71.

B. Religiosorum iura et obligationes.

§ 183. a) Iura religiosorum.

1002. Religiosorum iura et obligationes in professione votorum radicantur, lege autem positiva determinantur. Ea itaque, quae praeter votorum observationem ad omnes religiosos pertinent, hic tractanda sunt.

1. Favores et iura religiosorum partim ipsis institutis tributa sunt, ut exemptio, ius suscipiendi certa opera. Haec iura ad religiosorum institutorum regimen pertinent, de quo postea agemus 1. Alii favores singulis religiosis competunt. Privilegia vero ad usum singulorum concessa nonnumquam non immediate singulis obveniunt, sed proxime toti data religioni communicatione tandem a superioribus cum subditis facta ad singulos religiosos derivantur. Quid hac in re statutum sit, ex singulorum ordinum approbatis constitutionibus eruitur.

1003. 2. Viri religiosi ut candidati status clericalis in religionem recepti, modo qualitatibus communi et speciali religiosorum iure requisitis ornati sint, ad sacros ordines promoveri possunt. In literis testimonialibus superiores praeter alia declaranda de studiis testari debent, per quot annos et in qua schola candidatus post primariam institutionem studiis humanioribus, philosophicis, theologicis vacaverit et eum finale periculum in unoquoque horum studiorum genere superasse. Integrum quadriennium theologicum, computatis feriis, quadraginta quinque menses integros comprehendere necesse est. Hae de studiis dispositiones vim habent non solum pro congregationibus religiosis, in quibus emittuntur vota, sed etiam pro iis, quibus alumni ligantur simplici promissione perseverantiae 2.

Regulares clerici, nisi particularia religionis statuta obstant, ad officia ecclesiastica et ad beneficia regularia habenda admittuntur. Ex iure communi status religiosus non impedit, quominus regulares ad praelaturas ecclesiasticas cum venia proprii superioris assumantur. Nonnulli tamen ordines votum humilitatis nuncupant, quo praelaturas se recusaturos esse spondent, nisi oboedientia eius, qui possit obligare, ad acceptandum teneantur 3.

3. Regulares ad studia literarum et gradus academicos admittuntur et officium docendi ex consensu superiorum licite suscipiunt. Alia iura regularium in iis continentur privilegiis, quae ordinibus et institutis concessa sunt.

Infra c. 3, § 189 sqq.

2 S. Congr. de Religiosis 7 Sept. 1909: Acta Apost. Sedis I (1909) 701 sq; 21 Dec. 1909; 31 Maii 1910: Acta Apost. Sedis II (1910) 35 449. Cf. supra § 25, n. 62; § 178, n. 975.

3 Piat, Praelect. iuris regul. I 188 sqq.

§ 184. b) Obligationes religiosorum ex regula.

1004. 1. Religiosi ipso statu suo obligationem gravem tendendi ad perfectionem in se suscipiunt, cui tamen observatione votorum et regularum satisfaciunt. Obligationi huic religiosus graviter deest, si perfectionem ipsam aut media ad eam ducentia contemnit. Quare neglectus regularum illarum quoque, quae ex sese obligationem in conscientia non pariunt, si a contemptu procedit, gravem reatum inducit1.

2. Regula ordinum indicat media, quibus religiosi perfectionem obtinere possint, et exsecutionem obligationis in votis contentae determinat. Iam indicandum est, quomodo regulae obligent.

Voce regulae hic non solum aliqua ex antiquis quattuor regulis 2 intellegitur, sed complexum legum indicamus, a quibus disciplina regularis normam accipit, sive sunt constitutiones sive statuta capitulorum. Leges autem ecclesiasticae pro regimine regularium omnium aut particularis instituti latae nomine regulae non comprehenduntur. 1005. Obligandi vis regularum diversa est in diversis ordinibus atque in eodem ordine pro diversitate statutorum differre potest. Si modus obligandi alicui regulae expresse additur, res patet. Si regulae in genere dicuntur in conscientia obligare, gravis vel levis obligatio secundum obiecti gravitatem mensuratur. Nonnumquam declaratur regulam aut statuta ex sese non obligare sub culpa. In hac suppositione regulae illae, quae aperte merum consilium maioris perfectionis non proponunt, dicendae sunt leges poenales, quarum violationem superior impositis poenis sancit.

Advertendum autem est regulas tales ex sese non obligare in conscientia. Ex alio capite possunt obligationem etiam gravem inducere, si agunt de necessaria voti materia, si neglectus regulae frequens scandalo est vel disciplinam labefactat, si religiosus ex contemptu auctoritatis regulam infringit 3.

Cessatio obligationis singularium statutorum et regularum iisdem modis fit, quibus generatim obligatio legum aufertur. Abrogatio, desuetudo, physica vel moralis ea servandi impossibilitas inter causas ablatae obligationis censentur. Superiores quoque dispensatione pro potestate a religione ipsis tradita subditum ab observatione aliquarum regularum eximunt.

1006. 3. Plurima instituta religiosa habitu peculiari utuntur. Alumni eiusmodi institutorum a regula ad gestandum habitum ordini

1 Piat 1. c. I 129 sqq. Biederlack, De iure regul. n. 68.

2 S. Basilii, S. Augustini, S. Benedicti, S. Francisci; cf. supra § 172. 3 Biederlack 1. c. n. 69.

« PoprzedniaDalej »