Obrazy na stronie
PDF
ePub

948. 2. Definitio status religiosi secundum ea, quae ex vigente nunc Ecclesiae disciplina ad religionem pertinent, haec traditur: „Stabilis in commune vivendi modus fidelium ad christianae caritatis perfectionem tendentium, editis tribus substantialibus votis paupertatis, castitatis et oboedientiae, ab Ecclesia approbatus.“ 1

Elementa essentialia status perfectionis in definitione habentur, stabilis scilicet obligatio ad observanda consilia. Ex iure positivo requisita indicantur:

a) Status religiosus non iam induitur nisi in forma ab Ecclesia approbata. Approbatur autem tantum status perfectus religiosus cum obligatione servandi tria consilia in votis paupertatis, castitatis, oboedientiae contenta. Quae vota in nuncupatione non necessario propriis verbis distinguuntur. Aliae obligationes praeterea susceptae statui religioso sunt accessoriae, quamvis instituto particulari fortasse essentiales sint.

949. b) Instituta non approbantur nisi cum obligatione vitae communis. Hoc momentum definitio verbis „modus in commune vivendi innuit. Status enim religiosus nunc solum in institutis vitae communis agnoscitur. Propterea vota religiosa secundum praesentem disciplinam semper cum expressa vel tacita professione iuncta sunt. Professio consistit in libera profitentis traditione ad religiosum institutum, quae traditio ab instituto acceptatur. Traditio cum omnibus religiosis votis, etiam simplicibus et in congregationibus emissis, secundum normam statutam a lege ecclesiastica coniungitur 2.

3. Ubicumque essentialia illa ex rei natura et ecclesiastica lege requisita adsunt, status religiosus agnoscendus est. Quare congregationes, in quibus vota simplicia, substantialia perpetua emittuntur, essentiam religiosi status habent, licet aliqui effectus iuridici cum solis ordinibus regularibus iungantur 3.

§ 172. b) Progressus historicus et diversitas status religiosi. 950. Cum natura status religiosi quaedam habeat essentialia, quaedam unicuique instituto peculiaria, in his consistere diversitatem inter religiones manifestum est. Divisio haec inter differentes familias de

1 Schmalzgrueber in lib. 3 X tit. 31 De regularibus et transeuntibus ad religionem" n. 2.

2 Biederlack, De iure regular. n. 6. Traditio dicitur ex norma nunc vigente cum votis religiosis iuncta esse. Rei enim naturae non obstaret votum Deo factum oboediendi certae personae, quin obligatio erga illam personam aut promissio interveniat. Suarez, De religione tr. 7, 1. 2, c. 4, n. 14 sq.

3 Wernz, Ius Decretalium III n. 591.

cursu saeculorum facta est. Recensitis praecipuis momentis historiae, quibus evolutio vitae religiosae ostenditur, ipsam divisionem proponemus.

1. Origo vitae religiosae ut status proprii vitae perfectionis ad Christum Dominum ascendit, qui consiliorum perfectionis commendatione statum hominum distinctum designavit1. A doctrina de voluntate Christi manifestata, ut adsint in Ecclesia sectatores perfectionis, qui consilia praeter mandata observent, quaestio controversa distinguitur, institueritne Christus ordinem religiosum in specie seu fueritne collegium apostolicum non solum fundamentum auctoritatis ecclesiasticae sed etiam primum exemplar coetus eorum, qui statum perfectionis profitentur 2. Primaeva status religiosi institutio cum propagatione fidei christianae magis explicata est.

951. a) Doctrina a Christo tradita a magisterio Ecclesiae retinetur, quatenus ab auctoritate ecclesiastica cura institutis religiosis impenditur et potestas Ecclesiae agnoscitur approbandi, reformandi, exstinguendi instituta religiosa. Sollemnis approbatio religionis a communiore sententia inter obiecta infallibilis magisterii censetur 3.

Singula religiosa instituta defectibilia sunt, quia in positivo iure nituntur. Status autem ut talis in Ecclesia numquam deficiet, cum ab ipso divino fundatore praedicatus et commendatus sit. Inferri enim non potest, cum status religiosus partem essentialis constitutionis Ecclesiae non efficiat, hanc manere sublatis omnibus religionibus. Religiosus status non est pars hierarchiae iurisdictionis, est autem forma cultus divini a Christo praedicata. Eius ergo commendatio in praedicatione Evangelii semper continebitur, et ii, qui divina gratia movente huic vitae formae se aggregare cupiunt, omni tempore opportunitatem exsequendi desiderium invenient 5.

952. b) Primaeva Ecclesiae aetate fuisse ascetas, qui castitatem et bonorum renuntiationem religionis causa susciperent, testimonia vetera docent. Vita ascetica saeculo III in Aegypto

1 Suarez 1. c. tr. 7, 1. 3, c. 2.

2 Ibid. n. 9 sq.

3 Suarez 1. c. tr. 7, 1. 2, c. 17, n. 17 sqq. Chr. Pesch, Praelect. dogmaticae I n. 544 sqq.

4

Pius IX encycl. Quanta cura 8 Dec. 1864: „Sapientissime rec. mem. Pius VI Decessor Noster docebat: regularium abolitio laedit statum publicae professionis consiliorum evangelicorum, laedit vivendi rationem in Ecclesia commendatam tamquam apostolicae doctrinae consentaneam, laedit ipsos insignes fundatores, quos super altaribus veneramur, qui nonnisi a Deo inspirati eas constituerunt societates." Ex literis ad card. de la Rochefoucault 10 Martii 1791. Denzinger, Enchiridion n. 1692. Wernz 1. c. III n. 600 sq. C. 2.

5 Piat, Praelect. iuris regul. I, P. 1,

potissimum floruit. S. Paulus (a. 234-347), S. Antonius (a. 251 ad 356) celebres sunt. Ascetae vel singulares vitam anachoreticam vel in unum iuncti sub praeposito coenobiticam colebant. Coenobitae certam regulam observabant. Antiquissima regula S. Pachomii est (a. 292-346) 1.

Regulae S. Basilii Caesareensis († 379) Orientis, S. Benedicti (a. 480-543) Occidentis studiis monasticis formam dederunt. Ordo S. Benedicti et religiones inde ortae vitam monachalem profitentur. Monachi suo quisque monasterio perpetuo addicti sunt, quae disciplina stabilitas loci appellatur. Monasteria multa inter se independentia ad fovendam reformationem congregationes inierunt. Celebris fuit medio aevo congregatio Cluniacensis saeculo X° orta. A stirpe regulae Benedictinae ordines prodierunt Camaldulensium saeculo XI, Carthusianorum saeculo XI°, Cisterciensium saeculo item XI, Trappistarum saeculo XVIIo.

953. c) Canonici regulares vitam communem clericorum, iam in plerisque ecclesiis solvi coeptam, votis contra instabilitatem firmarunt?. Ordines canonicorum regularium Lateranensium, Praemonstratensium, Crucigerorum regulam hanc, quae a S. Augustino nomen habet, sequuntur 3.

d) Ordines mendicantes S. Francisci, S. Dominici, Carmelitarum, Eremitarum S. Augustini a saeculo XIII° originem suam vel certam suam constitutionem et approbationem habent. Ab ordine Fratrum Minorum S. Francisci prodierunt Fratres Minimi saeculo XV° et Capuccini saeculo XVI. Cum ordinibus mendicantibus conditi sunt etiam ordines Servorum B. M. V., Trinitariorum, Mercedariorum 5, praeterea saeculo XVI ordo hospitalaris S. Ioannis de Deo.

e) Militares ordines in auxilium Christianorum contra infideles conditi sunt. Adhuc exsistunt Hospitalarii militiae ordinis S. Ioannis Baptistae, qui etiam vocantur Hospitalarii Hierosolymitani seu Equites Melitenses, qui saeculo XII° orti sunt. Eodem saeculo ordo Equitum Teutonicorum fundatus est.

954. f) A saeculo XVI° ordines clericorum regularium initium habuerunt. Ad hos pertinent religiones Theatinorum, Barnabitarum,

Kraus, Real-Encyklopädie der christlichen Altertümer s. v. Gelübde", , Asceten“. J. M. Besse, Les moines d'Orient c. 4, p. 67 82. Ladeuze, Étude sur le cénobitisme pakhomien 256 sqq.

2 c. 5 X. (Innocentius III a. 1201) III, 35 „De statu monachorum et canonicorum regularium"; cf. supra § 54, n. 229.

[ocr errors]

Scherer, Kirchenrecht II § 144, III.

Ordo SS. Trinitatis redemptionis captivorum.

Ordo B. M. V. de Mercede redemptionis captivorum.

Somaschorum, Societatis Iesu, Clericorum regularium infirmis ministrantium, Clericorum pauperum Matris Dei scholarum piarum, Clericorum regularium Matris Dei.

g) Vita religiosa magnum incrementum cepit per instituta votorum simplicium. Antiqui nonnulli ordines iam sic dictos tertios ordines habebant, prout a primo virorum et a secundo monialium ordine distinguebantur. Regulae tertii ordinis hominibus saecularibus adaptatae fuerunt. Nihilominus iam pridem coetus Tertiariorum in commune viventium oriebantur, qui vitam religiosam imitabantur. His a saeculo XVII° congregationes votorum simplicium accesserunt, quarum aliae regulam Tertiariorum sequuntur, aliae proprias constitutiones formarunt. Congregationes sunt tum clericorum tum virorum laicorum tum feminarum. Clericorum sunt inter alias congregationes Excalceatorum SS. Crucis et Passionis, SS. Redemptoris, Oblatorum Immaculatae Conceptionis. Laicorum sunt Fratrum scholarum christianarum, infirmis inservientium. Feminarum plurimae sunt congregationes, quae vel institutioni puellarum vel curae infirmorum dant operam. Alia instituta non habent essentialia status religiosi, quia vel tria substantialia vota vel obligationis perpetuitas desunt vel professio seu acceptatio votorum per congregationem abest. Eiusmodi institutum inter alios sequuntur presbyteri Oratorii S. Philippi Nerii et presbyteri Missionis seu Lazaristae 1.

955. 2. Postquam varia genera religionum recensuimus, divisio ac diversitas status religiosi proponenda est.

a) Ordines stricte dicti seu regulares a congregationibus distinguuntur. Regularium ordinum membra aut saltem pars eorum vota sollemnia nuncupant. In congregationibus vota sunt publica quidem sed simplicia, et professio non est absolute irrevocabilis. Essentialiter completus tamen religiosus status in congregationibus habetur et propterea iis institutis opponuntur, in quibus essentialia status religiosi desunt, ut modo explicatum est.

b) Vita religiosa in contemplativam, activam, mixtam dividitur. Contemplativa exercitiis divini cultus incumbit. Activa operibus spiritualis et corporalis misericordiae intendit. Mixta utrumque genus exercitii coniungit.

c) Observatione paupertatis non mendicantes a mendicantibus differunt. Non mendicantes possidere in communi bona fructifera possunt. Mendicantes saltem ex primaeva institutione frugiferas

Alia de singulis religiosis institutis v. apud Heimbucher, Die Orden und Kongregationem der katholischen Kirche. Scherer 1. c. II § 144. Vermeersch, De religiosis I § 36 sqq.

possesiones in communi vel omnino non habent vel sub certis tantum limitibus retinent 1.

d) Divisio alia inde petitur, utrum religio aliquam ex antiquis celeberrimis regulis S. Basilii, S. Benedicti, S. Augustini, S. Francisci sequatur an propriam vitae institutionem habeat 2.

ARTICULUS II.

ERECTIO ET INNOVATIO ORDINUM ET CONGREGATIONUM.

§ 173. a) Constitutio religionum et congregationum,

956. 1. Erectio religionis stricte dictae, in qua vota sollemnia nuncupentur, secundum disciplinam nunc vigentem est causa maior et a solo Romano Pontifice vel a Concilio universali perficitur 3. Nihil obstat quidem, quominus S. Sedes fundationem religiosam statim in ordinem regularem erigat. Recentiore autem tempore congregationes votorum simplicium ut plurimum conduntur, quarum conversio in formalem ordinem postea fieri potest, etsi exempla huius rei non sunt frequentia.

957. 2. Prima congregationis votorum simplicium erectio ad episcopum dioecesanum, habita Sedis Apostolicae per literas licentia, pertinet. Communem enim et in forma peculiaris status susceptam vitam consiliorum absque episcopi vel Pontificis auctoritate sive a laicis sive a clericis non licet incohare. Si fideles animum condendi eiusmodi institutum aperiunt, episcopus in honestatem legum novo instituto imponendarum inquirit.

Praeter professionem consiliorum finis specialis attendendus est. Non enim sufficit, ut institutum universe quaevis pietatis et beneficentiae opera amplectatur. Ordinarius instituti titulum, habitum, propositum ceteraque S. Congregationi negotiis religiosorum sodalium praepositae approbanda exponit et iuxta approbationem acceptam sodalitii instituendi auctoritatem praestat. Quae a S. Congregatione de nova fundatione statuta sunt, nisi eadem consentiente, immutari non licet1.

1 Trid. sess. 25, c. 3 de regul., concessit omnibus monasteriis et domibus, exceptis domibus Fratrum S. Francisci, Capuccinorum et Minorum de Observantia, ut bona immobilia iis possidere liceat, cui concessioni aliqui ordines ex parte saltem renuntiarunt.

2 Biederlack, De iure regul. n. 9 sqq. Wernz, Ius Decretalium III n. 592 sqq. Vermeersch, De religiosis I n. 75 sqq.

3 Schmalzgrueber in lib. 3 X tit. 36, n. 46 sqq.

Pius X const. Dei providentis 16 Iulii 1906: Anal. eccl. XIV (1906) 320.

« PoprzedniaDalej »