Obrazy na stronie
PDF
ePub

pletus requiritur; per scientiam vero ad hos etiam gradus necessariam maior aetas exspectanda erit, quae statutis dioecesanis determinatur.

In eos, qui mala fide aetatem canonicam conferendo seu recipiendo ordines neglegunt, nulla iam poena latae sententiae viget. Ad promotionem in presbyteratum ante legitimam aetatem dispensatio necessaria est, quam episcopi per quinquennales ad annum, per extraordinarias interdum facultates ad duodeviginti menses concedunt. Ultra hoc spatium Summus Pontifex literis ex secretaria Brevium. datis dispensationem raro indulget 1.

64. d) Defectus fidei confirmatae. S. Paulus episcopum neophytum esse vetat 2. Eandem prohibitionem Concilium Nicaenum I (325) ut canone ecclesiastico iam antea constitutam de promovendis ad episcopatum vel presbyteratum innovat3.

Per hunc defectum, qui in aetate adulta ex iudaismo vel ex infidelitate baptismate recepto ad catholicam fidem convertuntur, irregulares sunt ad omnes gradus clericales, donec prudenti iudicio episcopi in fide satis probati exsistant +.

Clinici a receptione ordinum exclusi intelleguntur ii, qui ex culpa receptionem baptismi usque ad aegritudinem differunt 5.

Alii huc referunt defectum sacramenti confirmationis recepti 6.

65. e) Defectus libertatis. Ad statum clericalem capessendum liberum ius disponendi de propria persona supponitur. Ex impedito hoc iure irregulares sunt:

a) Servi, quamdiu a domino libertati non sunt redditi.

8) Qui ob officium sive publicum sive privatum gestum sive ob administrationem bonorum alienorum rationi reddendae sunt obnoxii, manent ab ordine exclusi donec ratione reddita liberationem ab obligatione per administrationem contracta obtinuerint. Tales personae sunt procuratores, exsecutores, actores, curatores pupillorum,

1

Gasparri, Tractatus canonicus de sacra ordinatione I n. 492 sqq. Wernz, Ius Decretalium II n. 114 sqq. Ios. Gignac, Compendium iuris canonici I, Quebeci 1901, n. 69.

21 Tim 3, 6: (Oportet ergo episcopum esse),non neophytum, ne in superbiam elatus in iudicium incidat diaboli".

5

Nicaen. c. 2. Hefele, Konziliengeschichte I § 42.

Benedictus XIV, De Synodo dioecesana 1. 12, c. 1, n. 6.

c. unic. D. 57 (Conc. Neocaesareense inter a. 314 et 325).

Trid. sess. 23, c. 4 de ref.; cf. supra n. 62. Wernz 1. c. n. 118.

c. 1 2 4, D. 54, tit. X de servis non ordinandis et eorum manu

missione (I, 18).

8

c. unic. X de obligatis ad ratiocinia ordinandis vel non (I, 19), quod caput est Concilii Carthaginiensis a. 348.

officiales publici, milites quamdiu iuramento obstringuntur, atque clerici militiae subiecti, ante expletum servitium 1. Ea vero officia, quae a clericis suscipi licite possunt, a statu clericali capiendo non arcent, qualia sunt tutela minorum lege praecepta, administratio bonorum ecclesiasticorum, cura miserabilium personarum 2.

7) Tandem, qui matrimonio iuncti sunt, ad sacros ordines absque consensu uxoris non promoventur3. Si vero uxor per adulterium amisit ius ad matrimoniale viri consortium, maritus ad ordines recipiendos liber est1.

66. f) Defectus lenitatis. Christi ministrum mitis animi esse oportet. S. Paulus episcopum percussorem esse vetat 5. Quare clerici ab omni etiam iusta sanguinis effusione immunes sint. Sanguinis effusio facta in causa etiam inculpata defectum lenitatis contrahit, triplici modo inductum:

a) Pugnando in bello. aa) Qui in bello iniusto ex parte aggredientium occidunt, immo omnes ex illa parte dimicantes, irregulares fiunt, quae irregularitas saltem quoad illos, qui scientes iniustitiam propriae partis non coacti militiam sequuntur, ad delictum homicidii refertur. Neque propterea liberantur ab irregularitate, quod ipsi propria manu sanguinem non fundant, modo effundentibus commilitent, aut cooperentur, aut arma praebeant, aut eos adhortentur aut animos adiciant. Ratio est, quia omnes ad homicidium cooperantur 6.

bb) In bello vero iusto defensivo laici pugnantes non fiunt irregulares; clerici illi tantummodo irregulares sunt, qui sponte militantes propria manu occiderunt seu mutilarunt hominem, nisi hoc ad vitandam mortem factum fuerit. Nam iusta propriae vitae defensio cruenta,

2

1 C. S. Off. 31 Aug. 1904: Anal. eccl. XII (1904) 370.

c. 26, D. 86 (Concilii Chalcedonensis a. 451 habiti): „Decrevit igitur sancta et magna Synodus neminem horum deinceps, hoc est episcopum, sive clericum, aut monachum, conducere possessiones, aut misceri saecularibus procurationibus posse, nisi forte qui legibus ad minorum aetatum tutelas sive curationes inexcusabiles attrahuntur, aut quibus ipsius civitatis episcopus ecclesiasticarum rerum commiserit gubernacula, et orphanorum atque viduarum, quae indefensae sunt, aut earum personarum quae maxime ecclesiastico indigent adminiculo propter timorem Dei."

c. 5 6 X de conversione coniugatorum (III, 32). Utrumque caput est Alexandri III (1159-1181), c. 5: Nullus coniugatorum est ad sacros ordines promovendus, nisi ab uxore continentiam profitente fuerit absolutus.“ c. 6: Fraternitati vestrae apostolica auctoritate prohibemus, ne uxoratum praesumatis in episcopum ordinare, nisi uxor prius professa continentiam sacrum sibi velamen imponat et religiosam vestem assumat. Cf. Wernz l. c. n. 127. Cf. Gasparri 1. c. I n. 523 sqq.

6

1 Tim 3, 3.

Suarez, De censuris et irregularitatibus disp. 47, sect. 5, n. 1.

servato inculpatae tutelae moderamine, irregularitatem non inducit1. In bello offensivo iusto sponte pugnantes et propria manu occidentes clerici et laici irregulares fiunt 2.

Defensio enim potest iusta esse, immo omnibus, etiam clericis, obligatoria3. Iustitia vero causae belli offensivi non eo ipso protegit ab irregularitate incurrenda, ut non sit ad cautelam saltem dispensandum. Quare S. Congr. Conc. principium retinuit: „Clericus in bello militans contra hostes explodens et sacra exercens efficitur irregularis, sive bellum sit iustum sive iniustum.“ 5 Qui autem lege conscriptionis vocati militant, irregularitati non subsunt.

De militibus ad mobilisationem vocatis S. Poenitentiaria haec statuit. Miles in statu bellicae convocationis, seu, ut aiunt, mobilisationis constitutus, ipso facto aequiparari potest iis, qui versantur in periculo mortis, ita ut a quovis obvio sacerdote absolvi possit.

In quaestione, utrum irregularitas ab omni clerico incurratur, quem lex ad exercendum active bellum aut pugnam coëgit, S. Poenitentiaria probatos auctores consuli vult. Hinc S. Poenitentiaria permittit, ut sacerdotes lege vocati militantes, ceteris paribus, inter bellicas operationes sacrum facere et sacramenta ministrare valeant, non obstante irregularitate quam pugnantes forte incurrerint; bello vero composito recurrant ad competentem auctoritatem. Nihil autem obstat, quominus ipsi sacerdotes aliique clerici militantes, licet forte in irregularitatem inciderint, admittantur ad sacramenta.

Clericus in sacris constitutus, quem bellica convocatio, seu, ut aiunt, mobilisatio ad functionem adiudicavit militis vel activi vel ministrantis commilitonibus vulneratis, liber exsistit durante bello eiusque proxima praeparatione ab Officii divini lege".

1

c. unic. in Clem. V, 4. Trid. sess. 14, c. 7 de ref.

2 S. Alphons., Theologia mor. 1. 7, n. 459. Wernz, Ius Decretalium

II n. 123.

3 c. 2 X. III, 49 (Gregorius I a. 598): „Fraternitas tua nullum per nostrae vel ecclesiae suae nomen aut alio modo excusari a murorum vigiliis patiatur; sed omnes ad hoc generaliter compellantur, quatenus cunctis vigilantibus melius valeat civitatis custodia procurari."

[ocr errors]

4 c. 24 X. V, 12 (Honorius III a. 1216-1227): Petitio tua nobis exhibita continebat, quod, cum inimici dominicae crucis ac blasphemi nominis christiani castrum quoddam, in quo morabaris, graviter invasissent, exeuntibus inde habitatoribus tam clericis quam laicis contra eos, ac invicem confligentibus, hinc inde occisi quam plurimi exstiterunt. Unde, cum pro eo, quod aliquos percussisti, irregularitatem metuas incurrisse, mandamus, quatenus, si de interfectione cuiusquam in illo conflictu tua conscientia te remordet, a ministerio altaris abstineas reverenter, cum sit consultius in huiusmodi dubio abstinere, quam temere celebrare."

5 S. C. Conc. 9 Aprilis 1666. Archiv für kathol. Kirchenrecht XLIII 191 sqq. 6 S. Poenitentiaria 18 Martii 1912: Nouvelle Revue théologique XLIV, Tournai 1912, 499.

67.) In causa iusta sanguinis ad sententiam ferendam seu exsequendam cooperantes, facta exsecutione, sunt irregulares. Personae huic irregularitati accensendae sunt iudex sententiam capitis seu mutilationis ferens, actuarii, exsecutores sententiae, accusatores sive publici sive privati, nisi hi, ne sanguinis iudicium fiat, caveant1; testes, qui non coacti contra reum deponunt. Iuratos accusatum crimen patrasse pronuntiantes esse irregulares non omnibus probatur 2.

Immunes ab hac irregularitate legislatores sunt pro certis criminibus poenam sanguinis sancientes, et supremam potestatem obtinentes, qui per suos officiales iudicium tale exercent 3.

7) Clerici in sacris ordinibus constituti extra casum necessitatis artem chirurgicam ipsis interdictam exercentes, si e tali actione etiam citra delictum mors aegroti inducitur. Ita communis doctrina habet, quamquam aliqui hanc irregularitatem non admittunt.

§ 26. Irregularitates ex defectu. (Continuatio.)

68. g) Defectus natalium. Primis Ecclesiae saeculis illegitimi non videntur ab ordinibus exclusi fuisse. Ex saeculo vero XI° illegitimi ab ordinationibus excludebantur, atque decretalibus Gregorii IX statuitur: „Ut filii presbyterorum et ceteri ex fornicatione nati ad sacros ordines non promoveantur, nisi aut monachi fiant vel in congregatione canonica regulariter viventes." 6 Et haec regula adhuc retinetur.

a) Quare irregulares sunt omnes ex illegitimo toro procreati. Tales illegitimi naturales vocantur, quorum parentes, quominus coniugium

1

c. 2 in VIto V, 4: „Praelatis vel clericis quibuscumque, qui de laicis suis malefactoribus querelam penes saecularem iudicem deponentes petunt emendam sibi fieri et provideri, ne contra eos talia de cetero praesumantur, protestando expresse, quod ad vindictam seu poenam sanguinis non intendunt, imputari non debet, quamvis alias in tali casu de iure debeat poena sanguinis irrogari, si iudex mortem illis inferat iustitia exigente."

Gasparri, Tractatus canonicus de sacra ordinatione I n. 451 sqq. Scherer, Kirchenrecht § 68 nota 34.

3 c. 3 in VIto III, 24: „Episcopus seu quicumque alius praelatus vel clericus iurisdictionem obtinens temporalem, si, homicidio aut alio maleficio ab aliquibus in iurisdictione sua commisso, ballivo suo aut alii cuicumque iniungat, ut super hoc veritatem inquirens iustitiae debitum exsequatur, irregularis censeri non debet, quamvis ipse ballivus vel alius contra malefactores ad poenam sanguinis processerit iustitia mediante. Nam licet clericis causas sanguinis agitare non liceat, eas tamen, cum iurisdictionem obtinent temporalem, debent et possunt metu irregularitatis cessante aliis delegare." Cf. c. 19 X. V, 12. Wernz II n. 123.

6

C. 2 sqq, D. 56.

c. 1 X (Concilii Pictaviensis a. 1087 habiti) de filiis presbyterorum ordinandis vel non (I, 17). Phillips, Kirchenrecht I § 52.

inirent, nullo canonico impedimento prohibebantur; incestuosi, quorum parentes ob cognationem vel affinitatem a matrimonio impediti erant. Si vero uterque vel alter coniux bona fide in matrimonio ob tale impedimentum putativo vivit, filii neque per defectum cognitum illegitimi fiunt. Adulterini sunt ex adulterio procreati. Filius vero ex matriculis legitimus agnitus ne matri quidem asserenti ortum adulterinum credere tenetur. Nothi, spurii sunt, quorum mater eodem tempore plurium virorum consortio utebatur. Sacrilegi ex peccaminoso concubitu personae ratione ordinis sacri vel professionis religiosae ad vitam caelibem obligatae orti sunt1.

69.) Filii clericorum legitimi ab ordinibus non excluduntur, parentibus autem suis in iisdem beneficiis immediate non possunt succedere 2. Illegitimis clericorum filiis, etiamsi ab irregularitate dispensati fuerint, quoad certa officia severior prohibitio manet 3.

7) Cessat haec irregularitas: aa) professione sollemni religiosa. Quae dispensatio ad sacros ordines, non vero ex iure communi ad praelaturas valet 5.

bb) Filii naturales per subsequens matrimonium parentum pro sacris ordinibus et dignitatibus excepta cardinalitia legitimantur. Cum potestate dispensandi aegrotos in articulo mortis constitutos ab impedimentis matrimonialibus facultas adest declarandi prolem legitimam, modo non sit adulterina vel sacrilega ".

cc) Ab omni modo illegitimitatis Romanus Pontifex solvere potest vel concedendo legitimationem vel dispensando a defectu natalium. Quam dispensationem episcopus pro ordinibus minoribus et beneficiis simplicibus tribuit 7.

In literis, quibus a Sede Apostolica dispensatio haec petitur, species illegitimitatis indicanda est, ne rescriptum vitio subreptionis fiat invalidum; dispensatio ipsa est strictae interpretationis 9.

70. h) Defectus sacramenti seu bigamia. Sacra Scriptura eos, qui secundam uxorem duxerunt, ab episcopatu et diaconatu ex

[ocr errors]

1 Heiner, Kirchenrecht I, 2. Tl, 1. Haupst., 2. Abschn. - Terminologia interdum latior adhibetur, ut naturales sint omnes, quorum parentes a tempore conceptionis ad nativitatem filii aliquando fuerunt habiles ad matrimonium; non naturales seu spurii, quorum parentes toto illo tempore non fuerunt habiles ad coniugium. Cf. Schmalzgrueber in 1. 4, tit. 17, n. 6 7. 2 c. 7 X. I, 17.

3 Trid. sess. 25, cap. 15 de ref. Cf. infra 1. 3, cap. 2, art. 1.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

C. S. Off. 8 Iulii 1903; Anal. eccl. XI (1903) 381. Cf. infra 1. 5, cap. 2, art. 2.

7

c. 1 (I, 11) in VIto. Wernz, Ius Decretalium II n. 132.

8

c. 1 cit. in VI. Boenninghausen, De irregularitatibus fasc. 3,

p. 115 sq.

« PoprzedniaDalej »