Obrazy na stronie
PDF
ePub

d) Causae dispensationis petendae exponuntur.

e) Parochus, nomine oratorum petens, testimonium de fortuna oratorum, et si de impedimento consanguinitatis vel affinitatis agitur, schema consanguinitatis addit ac suum nomen subscribit.

846. 2. Pro impedimentis occultis petitio, prout res exigit, sive ad Ordinarium sive ad Poenitentiariam tacitis vel fictis nominibus datur. Si cum occulto impedimento publicum concurrit, hoc quoque in supplicatione ad Poenitentiariam data addendum est, atque adnotandum dispensationem pro publico impedimento a S. Congregatione impetratam vel petitam esse.

3. Exsecutio dispensationis ea forma peragitur, qua generatim rescripta exsecutioni dantur1. Pro foro externo in forma commissaria dispensatio Ordinario applicanda transmittitur. Hic seu eius vicarius generalis aut officialis a parocho oratorum informationes de veritate factorum expositorum petit. Informationibus acceptis Ordinarius dispensat ac dispensationem parocho partibus intimandam transmittit.

Dispensationes pro foro interno confessario mandantur, qui eas occasione confessionis applicat.

847. 4. In rescripto additur taxa S. Sedi solvenda, remuneratio agenti debita, summa quam curia dioecesana pro exsecutione possit repetere. Taxatio pauperibus ex dimidia parte minuitur, nisi omnino videtur condonanda, manent autem oratori impensae pro tabellariis, pro exscriptione, aliisque id genus necessariis. Ordinarii, secreto percontati parochos, significant, competatne ipsis ius ad plenam aut dimidiatam taxae condonationem, onerata utriusque partis conscientia super expositorum veritate; contra quam si actum fuerit, firma restat obligatio sarciendi quidquid iniuria sublatum sit.

Si oratores ex iniqua voluntate renuunt solutionem, dispensatio autem ad offendicula vitanda moraliter necessaria est, Ordinarius in suis literis hoc indicat. In communicatione impetratae dispensationis tales monendi sunt debiti ex iustitia erga S. Sedem 2.

Validitati gratiae nihil umquam officiet error aut fraus circa oeconomicam petentis conditionem3. In locis S. Congregationi de Prop. Fide subiectis exemptio est a qualibet taxatione. Ordinarii in dis

concedendas, etiamsi copula incestuosa vel consilium et intentio per eam facilius dispensationem impetrandi reticita fuerint, validas futuras (Collect. Prop. Fide II [1907] n. 1635).

1 Cf. supra § 90 n. 397 sq.

2 Ordo servandus in Curia Romana; Normae communes, 29 Iunii 1908:

Acta Apost. Sedis I (1909) 55 sq.

3 Acta Apost. Sedis I (1909) 56.

• Ibid. 58.

pensationibus sive iure proprio sive ex facultate delegata factis tantum certam pecuniam cancellariae possunt exigere 1.

Dispensationes a S. Sede concessae, etiam censuris irretitis, ratae sunt, nisi de iis agatur qui nominatim excommunicati sunt, aut a S. Sede nominatim pariter poena suspensionis a divinis multati 2.

"

848. 5. Gratiae a S. Sede concessae in forma gratiosa aut in forma commissoria tribui possunt. Si in forma gratiosa tribuuntur, exsecutorem suapte natura non postulant. Dispensationes matrimoniales vero generatim in forma commissoria dantur. Ordinarius oratorum earum exsecutor est, nec licet Ordinario exsecutionem detrectare, nisi forte horum alterutrum occurrat, ut, aut manifesto vitiosae, hoc est obreptitiae vel subreptitiae sint preces, aut qui gratiam impetravit adeo videatur indignus, ut aliorum offensioni futura sit indulti concessio. Haec si accidant, Praelatus intermissa exsecutione, statim ea de re certiorem faciet Apostolicam Sedem" 3.

849. 6. Clausulae rescriptis adici solent, quibus conditiones aut praecepta indicantur. Ex formula verborum eruitur, sitne clausulae verificatio ad valorem, an merum mandatum contineat. S. Officium in dispensatione ab impedimento mixtae religionis cautelas datas postulat. In concedendis ab habente a S. Sede potestatem dispensationibus super impedimento disparitatis cultus praescriptae cautiones semper sunt exigendae, adeo ut dispensatio non requisitis vel denegatis praescriptis cautionibus impertita habenda sit nulla et, si de dispensatione sic invalide concessa evidenter constat, ut matrimonii ex hoc capite nullitatem per se ipse Ordinarius declarare valeat, quin opus sit, singulis vicibus, ad S. Sedem pro sententia definitiva recurrere 5. Dataria Apostolica plures clausulas dispensationibus adiciebat, quas paulatim ad minorem numerum reduxerat.

S. Congr. de Disciplina Sacramentorum in rescriptis dispensationum matrimonialium obligationis meminit „servatis canonicis praescriptionibus". Iuris regulae de dispensationibus ac rescriptis generatim statutae attendendae sunt, praesertim ut ad sensum textus ipsius documenti interpretatio et exsecutio fiat 6.

1 Acta Apost. Sedis I (1909) 55. M. Leitner, Lehrbuch des kathol. Eherechts 2(1912) 471.

2 Ordo servandus in Curia Romana; Normae peculiares: Acta Apost. Sedis I (1909) 64.

› Ordo servandus in Curia Romana; Normae peculiares: Acta Apost. Sedis Supra § 155 n. 826.

I (1909) 63.

5

Congr. S. Officii 16 Aprilis 1890; 12 Iulii 1912: Acta Apost. Sedis IV (1912) 442 sq.

Supra § 89 90. De Smet, De sponsal. et matrimonio n. 391, hanc generalem clausulam, quae certe non spectat ad clausulas olim inseri solitas

Per additum in dispensationibus gradus maioris „si vera sint exposita" indicatur, nomina, impedimenta, causam motivam in rescripto nominata debere tempore exsecutionis veritati congruere1. In dispensatione ab impedimento criminis additur ,dummodo nullum scandalum intercedat". Huic clausulae satisfieri censetur, si scandalum absit, vel ubi adfuerit, ante exsecutionem remotum sit2.

Si exsecutor defectum aliquem in dispensatione aut, cum agitur de maiore gradu, in enarratis ab oratoribus deprehendit, ante exsecutionem seu fulminationem, quam vocant, curabit, ut rescriptum „perinde valere" obtineat.

et nunc omissas, refert ad actum fulminationis, quatenus scripto sit peragenda et invocata auctoritate Apostolica. Leitner, Lehrbuch des kathol. Eherechts 438, praescripta generali clausula indicari docet, ne sc. dispensatio fiat aperte indignis, ne pecunia ultra taxationem a S. Congregatione appositam accipiatur. 1 Specimen rescripti apud De Smet, De sponsal. et matrimonio n. 391:

Beatissime Pater,

N. N...., e dioecesi N...., et N. N...., e dioecesi eadem, matrimonium inire cupientes, humiliter postulant a Sanctitate Vestra dispensationem ab impedimento quo ligantur (consanguinitatis in secundo lin. coll. gradu), quod obstat quominus legitime coniungantur.

Sacra Congregatio de Disciplina Sacramentorum, vigore facultatum a SSmo D. N. Pio Papa X sibi tributarum, prae oculis habita causa quae ad optatam gratiam impetrandam potissime affertur, hoc est (nimia familiaritas) ... et attentis expositis, Ordinario mulieris committit, ut, si vera sint exposita, servatis canonicis praescriptionibus, dispensationem a memorato impedimento oratoribus benigne largiatur, quo nuptias prout desiderant contrahere valeant, contrariis quibuslibet minime obstantibus (erogata ab iis aliqua eleemosyna iudicio eiusdem Ordinarii taxanda et applicanda).

Datum Romae ex aedibus eiusdem S. Congregationis, die ... Dec. 1908. 2 Leitner 1. c. 438. De Smet 1. c. Specimen rescripti cum dicta clausula peculiari apud De Smet 1. c.:

Beatissime Pater,

N. N.... et N. N.... dioeceseos N...., humiliter exponunt Sanctitati Vestrae, se a nuptiis ineundis prohiberi ex impedimento quod contraxerunt (ex promissione sibi invicem facta futuri matrimonii durante coniugio quo alterutra pars prius ligabatur). Perdolentes de contracto impedimento enixe a Sanctitate Vestra postulant ut eo releventur.

Sacra Congregatio de Disciplina Sacramentorum, vigore facultatum a SSmo D. N. Pio Papa X sibi tributarum, prae oculis habita causa quae ad optatam gratiam impetrandam potissime affertur, hoc est (scandalum removendum)... Ordinario committit, ut, imposita oratoribus salutari poenitentia, dummodo nullum scandalum intercedat et vera sint exposita, dispensationem a memorato impedimento eisdem largiatur, servatis canonicis praescriptionibus, contrariis quibuslibet minime obstantibus (erogata ab eis aliqua eleemosyna iudicio Ordinarii taxanda et applicanda).

Datum Romae ex aedibus eiusdem Congregationis, die ... 1909.

§ 158. Revalidatio matrimonii.

850. Matrimonium cum defectu irritante contractum generatim, et si modo fieri potest, revalidandum est. Revalidatio vel in ordinaria forma per renovationem consensus vel extraordinario modo per sanationem in radice perficitur.

1. Matrimonium ex defectu consensus invalidum per legitimum consensum praestitum revalidatur. Si in prima matrimonii celebratione forma ecclesiastica servata fuit et defectus occultus est, revalidatio privatim a putativis coniugibus per consensus renovationem perficitur.

Per se ab utroque coniuge renovatio consensus fieri debet. Quia interdum alterutri tantum coniugi defectus matrimonii notus est nec absque maximo incommodo alteri parti manifestari potest, consensus ab illo solo renovatus sufficiens censetur, cum alterius consensus non revocatus virtualiter continuetur.

851. 2. Impedimentum dirimens, quod valori prioris matrimonii obstabat, per dispensationem auferendum est. Ablato impedimento partes ad validum consensum habiles fiunt. Quare nunc consensus ab utroque coniuge renovandus est. Hanc renovationem Poenitentiaria sub formula exigit: „monito poenitente de necessaria secreta consensus renovatione cum sua putata uxore, aut suo putato marito, certiorato

seu

certiorata de nullitate prioris consensus, sed ita caute, ut ipsius poenitentis delictum nusquam detegatur“.

Quia communicatio cum altera parte valde difficilis potest esse, praesertim si causa criminosa impedimentum induxit, vel simul cum dispensatione sanationem in radice peti convenit, vel si ea non obtinetur, illud S. Poenitentiariae verbis modo citatis additum applicatur, scilicet et quatenus haec certioratio absque gravi periculo fieri nequeat, renovato consensu iuxta regulas a probatis auctoribus traditas". Graves etenim auctores docent in tanta difficultate partem impedimenti consciam debere renovare consensum, pro altera parte Ecclesiam per sanationem in radice supplere 1.

:

1 Episcopis Americae Septentrionalis facultas committitur: „sanandi in radice matrimonia contracta quando comperitur adfuisse impedimentum dirimens, super quo ex Apostolicae Sedis indulto dispensare ipse possit, magnumque fore incommodum requirendi a parte innoxia renovationem consensus, monita tamen parte conscia impedimenti de effectu huius sanationis“: American Eccl. Review XLIII (1910) 57 sqq. De sententia, qua Ecclesia censetur in radice sanare, si matrimonium ob impedimentum occultum invalidum est, debitum autem usque ad acceptam sanationem in radice negari non potest, cf. S. Alphons., Theol. mor. l. 6, n. 1115 sq; Lehmkuhl, Theol. mor. II n. 1053 sq.

Laurentius, Inst. iur. eccl. Ed. 3.

36

852. 3. Modus extraordinarius convalidandi matrimonium est supra indicata sanatio in radice. Ecclesia radicem matrimonii antea invalide contracti sanat a consensu prius invalide dato impedimentum auferens, ita ut absque novi consensus declaratione prior consensus, naturaliter quidem aptus, sed impedimento ligatus, nunc matrimonii sit effectivus. Matrimonii autem legitimi sequelae per superioris beneficium ad tempus dati primum invalidi consensus reducuntur, quasi ab initio matrimonium validum substiterit 1.

Condiciones, ut matrimonium in radice possit sanari, hae sunt: a) Ut ab initio fuerit datus consensus maritalis isque non fuerit revocatus. Solae discordiae inter putativos coniuges ortae revocationem consensus nondum arguunt.

b) Ut valori prioris matrimonii impedimentum obstiterit, vel iuris naturalis quod cessaverit, vel iuris positivi quod auferri possit 2.

c) Ut gravis causa ad concedendam hanc sanationem adsit; causam gravem legitimatio prolis vel periculum praebet, ne altera pars impedimentum edocta vitam coniugalem deserat.

§ 159. F. De effectibus, de separatione matrimonii; de causis matrimonialibus; de secundis nuptiis.

a) Effectus matrimonii.

853. Iura et officia, quae matrimonium consequuntur, effectus iuridicos matrimonii constituunt.

1. Coniuges vinculo ex sese insolubili inter se iunguntur (bonum sacramenti). Ius et obligationem quoad debitum coniugale habent.

[ocr errors]

1 Benedictus XIV, De Synodo dioec. 1. 13, c. 21, n. 7: Certum est huiusmodi dispensationes, quibus matrimonium redditur validum et proles ex eo genita legitima nuntiatur, absque ulla renovandi consensus necessitate concedi quidem aliquando, gravissimis urgentibus causis, et quatenus coniunctio coniugum extrinsecam speciem habuerit iusti matrimonii, neque copula fuerit manifeste fornicaria; sed tunc solum, cum impedimentum, propter quod matrimonium irritum fuit, nequaquam ortum habuit a iure divino vel naturali, sed a lege dumtaxat ecclesiastica, quam positivam vocant et cui Summus Pontifex derogare potest; non sane agendo, ut matrimonium nulliter contractum non ita contractum fuerit, sed effectus illos de medio tollendo, qui ob huiusmodi matrimonii nullitatem, ante indultam dispensationem, ac etiam in ipso contrahendi matrimonii actu producti fuerunt." Cf. S. Alphons., Theol. mor. 1. 6, n. 1109. Lehmkuhl, Theol. mor. II n. 1056 sqq. Wernz, Ius Decretalium IV n. 652 sqq. Braun in Archiv für kathol. Kirchenrecht XLIII (1880) 4 sqq. Innsbrucker Zeitschrift für kathol. Theologie III (1879) 473 sqq. Sanatio in radice prius videtur adhibita fuisse quam alia forma dispensationis. c. 6 X. (Innocentius II) IV, 14. Scherer, Kirchenrecht II $ 134, n. IV.

2 Instructio Eystettensis (1902) n. 477.

« PoprzedniaDalej »