Obrazy na stronie
PDF
ePub

Simili modo Ordinarius dispensat, si cum impedimento dirimente concurrit tale impediens, cuius dispensatio generatim ad Ordinarium spectat, vel si cum dirimente natura sua publico aliud dirimens natura sua occultum concurrit 1.

Secus facultas cumulandi dispensationes vi facultatum concedendas super impedimentis diversi generis in eodem subiecto specialiter petenda est2.

836. ) S. Poenitentiaria facultates pro foro interno concedit; his uti pro externo foro non licet, sicut neque huius fori facultates ad illud adhiberi valent3. Has in specie facultates tribuit:

aa) Dispensandi super occulto impedimento primi nec non primi et secundi, ac secundi tantum gradus affinitatis ex illicita carnali copula provenientis, quando agatur de matrimonio cum dicto impedimento iam contracto; et quatenus agatur de copula cum suae putatae uxoris matre, dummodo illa secuta fuerit post eiusdem putatae uxoris nativitatem et non aliter. bb) Dispensandi super dicto occulto impedimento seu impedimentis affinitatis ex copula illicita etiam in matrimoniis contrahendis, quando tamen omnia parata sint ad nuptias, neque matrimonium, usque dum ab Apostolica Sede obtineri possit dispensatio, absque periculo gravis scandali differri queat; remota semper occasione peccandi, et firma manente condicione, quod copula habita cum matre mulieris huius nativitatem non antecedat. Haec clausula verificatur, quando copula eo tempore habita est, ut nullum periculum ducendi propriam filiam in uxorem adsit. cc) Dispensandi super occulto criminis impedimento, dummodo sit absque ulla machinatione et agatur de matrimonio iam contracto. dd) Dispensandi super eodem occulto criminis impedimento, dummodo sit absque ulla machinatione, etiam in matrimoniis contrahendis, in casibus tamen urgentioribus, in quibus tempus non suppetat recurrendi ad S. Sedem 5.

837.) Facultates extraordinariae praeterea sive ad certum tempus sive pro casuum determinato numero tribuuntur 6.

6) Causae tandem singulares dispensationum in curia Romana in forma commissoria expediuntur, ut Ordinariis dispensationis applicatio relinquatur.

1 S. Officium 13 Aug. 1897 (Acta S. Sedis XXX 284; Collect. S. C. de Prop. Fide II [1907] n. 1979).

2 S. Officium 18 Aug. 1897 cit. Cf. Gasparri, Tract. canon. de matrim. I3 (1904) n. 466; De Smet, De spons. et matrim. 2(1910) n. 367.

Feije, De impedimentis et dispens. matrim. n. 624.
Wernz, Ius Decretalium IV n. 438.

5 Ex rescripto 19 Aug. 1909 (Aichner 1. c. n. 3).
Scherer, Kirchenrecht II § 133, III.

e) Quotiens Ordinarius ex potestate quasi propria dispensare potest, alios delegare, etiam stabiliter, valet. Facultates speciales subdelegare potest vicario generali aut aliis viris ecclesiasticis, generali modo, vel saltem pro casu particulari, dummodo id in facultatibus non prohibeatur neque subdelegandi ius ad certas personas coarctetur; in hoc enim casu servanda erit ad amussim forma rescripti1.

Dispensationes ab impedimentis matrimonium sive dirimentibus sive impedientibus, quae regibus ac regiae stirpis principibus sunt concedendae, Sedi Apostolicae sunt speciali modo reservatae, ita ut ab huius potestatis usu excludantur Ordinarii et alii quilibet, in qualibet dignitate constituti. In facultatibus concessis potestas dispensandi cum principibus non est comprehensa 2.

Impedimenta relativa pro utraque parte auferuntur, postquam cum alterutro nupturiente dispensatum est; usus plurium regionum habet, ut a sponsae Ordinario dispensatio petatur 3.

838. f) Nomine Ordinarii designantur episcopi, administratores seu vicarii apostolici, praelati seu praefecti habentes iurisdictionem cum territorio separato, eorumque officiales seu vicarii in spiritualibus generales, et sede vacante vicarius capitularis vel legitimus admini

strator.

Qui sede vacante iurisdictionem episcopalem accipit, dispensationes nondum exsecutioni mandatas exsequi potest, sive ordinarius illas exsequi coeperit sive non. Simili modo episcopus vel eius vicarius generalis dispensationes vicario capitulari remissas exsequitur.

839. Dispensationes Ordinario oratorum commissae ab illo Ordinario exsecutioni dantur, qui literas testimoniales dedit vel preces ad S. Sedem transmisit, sive Ordinarius originis sive domicilii sive utriusque sive alterutrius sponsorum; etiamsi sponsi, quo tempore exsecutioni danda erit dispensatio, relicto illius dioecesis domicilio, in aliam dioecesim discesserint, non amplius reversuri, monito tamen, si id expedire iudicaverit, ordinario loci, in quo matrimonium contrahitur. Ordinario ius est, si ita expedire iudicaverit, ad dispensationis exsecutionem delegare alium Ordinarium, eum praesertim, in cuius dioecesi sponsi actu degunt.

Facultates omnes speciales habitualiter locorum Ordinariis concessae non suspenduntur eorum morte vel cessatione a munere, sed

1 S. Officium 14 Dec. 1898 (Acta S. Sedis XXXI 635). Qua declaratione sententia contraria eliminata est. Cf. Feije, De impedimentis et dispens. matrim. n. 632 638; Wernz, Ius Decretalium IV n. 621 sqq.

2 S. Congr. de Discipl. Sacrament. 7 Martii 1910: Acta Apost. Sedis II (1910) 147.

[blocks in formation]

ad successores extenduntur, atque hoc valet tum de facultatibus ad certum tempus tum de facultatibus pro determinato casuum numero concessis 1.

840. 3. Causae dispensationis. Qui suprema potestate in legem utitur, valide quidem, etiamsi non licite, absque speciali causa ex actu mere gratioso ab impedimento dispensat. Qui autem vicaria aut delegata tantum potestate praeditus agit, ad valorem dispensationis causa proportionata indiget.

Dicuntur causae motivae eae, a quibus ipsa exsistentia dispensationis dependet; impellentes eae, quae tantum movent, ut facilius dispensatio detur. Honesta e causae ex facto honesto originem habent; causae vero infamantes a delicto nupturientium aut facto saltem diffamante procedunt. Causae canonicae eae sunt, quae ex praxi Ecclesiae ut moventes vel saltem impellentes considerantur. Si deest causa canonica, etsi prudens motivum concedendi non absit, dispensatio sine causa dicitur data, et sub terminis ex certis rationabilibus causis animum moventibus" conceditur 2.

841. Canonicae causae hae indicantur: a) Angustia loci sive originis sive domicilii mulieris paucitatem incolarum significat, quae efficit, ut femina non inveniat sponsum paris condicionis nisi consanguineum 3. b) Aetas feminae superadulta, si 24m aetatis annum egressa sit. c) Deficientia aut incompetentia dotis. d) Lites super successione bonorum exortae vel earum imminens periculum. e) Paupertas viduae, quae numerosa prole sit onerata; aetas porro viduae iunior ac periculum incontinentiae. f) Bonum pacis inter consanguineos vel affines reducendae vel firmandae. g) Nimia, suspecta, periculosa familiaritas nec non cohabitatio sub eodem tecto. h) Copula cum persona impedimento laborante praehabita; praegnatio; legitimatio prolis. i) Infamia mulieris ex suspicione orta, quod a consanguineo vel affine cognita sit. k) Matrimonium bona fide cum impedimento contractum. 1) Periculum matrimonii mixti vel coram acatholico ministro celebrandi. m) Incestuosi concubinatus periculum. n) Periculum matrimonii civilis. o) Remotio gravium scandalorum; cessatio publici concubinatus. p) Excellentia meritorum 1.

1S. Officium 20 Febr. 1888; 24 Nov. 1897; 3 Maii 1899 (Acta S. Sedis XX 543; XXX 627 702; XXXII 60); 22 Aug. 1906: Anal. eccl. XV (1907) 8.

De causis dispensationum et formulis a Dataria adhiberi consuetis. cf. Anal. eccl. IX (1901) 405 sqq; Acta S. Sedis XXXIV (1901) 34 sqq. 3 S. Congr. Concil. 24 Aug. 1907: Acta S. Sedis XL (1907) 583. Instr. S. Congr. de Prop. Fide 9 Maii 1877 (Collect. S. C. de Prop. Fide II [1907] n. 1470). Ex Dataria apost. cf. Acta S. Sedis XXXIV 34.

842. Dispensationes vel minoris vel maioris gradus sunt. Gradus minoris censentur :

a) consanguinitatis et affinitatis tertii et quarti gradus lineae collateralis, sive aequalis sive inaequalis, hoc est quarti gradus mixti cum tertio, et quarti vel tertii mixti cum secundo;

b) affinitatis in primo gradu, et in secundo simplici vel mixto cum primo, ubi hoc impedimentum ex illicito commercio procedat; c) cognationis spiritualis cuiusvis generis;

d) publicae honestatis, sive per sponsalia sive per matrimonium ratum, super quod iam dispensatum sit, fueritque solutum.

Dispensationes maioris gradus concedi solitae, interveniente legitima causa, sunt ab impedimentis:

a) consanguinitatis secundi gradus lineae collateralis aequalis, et secundi vel tertii gradus primum attingentis;

b) affinitatis primi et secundi gradus lineae collateralis aequalis, et secundi vel tertii gradus primum attingentis;

c) criminis ex adulterio cum promissione futuri matrimonii. Dispensationes a minoribus impedimentis conceduntur ex rationabilibus causis a S. Sede probatis. Sic vero concessae perinde valent ac si ex motu proprio et ex certa scientia impertitae sint; ideoque nulli sunt impugnationi obnoxiae sive obreptionis vitio sive subreptionis 1.

§ 157. Forma petendi et exsequendi dispensationem.

843. Dispensationes tribuuntur in forma nobilium personis, quae statu et opulentia praestant; in forma ordinaria divitibus, qui ex proventibus bonorum suorum aut ex magna pecunia, quam singulis annis ex munere gesto percipiunt, commode vivunt. His taxa communis imponitur. In forma pauperum vere pauperibus et miserabilibus personis dispensationes dantur 2.

Petitio per episcopum curiae Romanae transmittitur. Solummodo si laesio secreti, praesertim sacramentalis secreti, praevidetur, oratores vel eorum confessarius immediate a S. Poenitentiaria petunt.

1. Pro impedimentis natura sua publicis petitio proponitur vel S. Congregationi de Disciplina Sacramentorum vel S. Officio,

1 Ordo servandus in sacris Congregationibus, Tribunalibus, Officiis Curiae Romanae; Normae peculiares, 29 Septembris 1908: Acta Apost. Sedis I (1909) 91 sq.

2 Pauperes censentur, qui non ultra 3000 libellas (francs) in propriis habent. Fere pauperes, quorum proprietas deductis oneribus 10000 libellas attingit. Hi taxam pauperum cum addita componenda solvunt.

Poenitentiaria in foro interno dispensans omissa taxa nihil imponit nisi interdum eleemosynam elargiendam. In dispensationibus fori externi

si agitur de impedimentis eius competentiae subiectis, vel S. Congr. de Prop. Fide, si petitum est ex territoriis eius iurisdictionis. Supplex libellus latino sermone concipitur ac verbo „Sanctissime Pater" inscribitur.

a) Petentium nomina tum propria tum gentilitia et aetas indicantur; dioecesis etiam sive originis sive actualis domicilii.

844. b) Species infima impedimenti explicanda est, sitne consanguinitas an affinitas, orta ex copula licita an illicita; publica honestas originem ducens ex sponsalibus an matrimonio rato; in impedimento criminis, utrum provenerit ex coniugicidio cum promissione matrimonii an ex alio fonte. Gradus et linea consanguinitatis vel affinitatis accurate describendi, et si gradus sunt impares, tum remotior tum propinquior. Si propinquior est primus gradus, eius expressio ad valorem requiritur. Gradus propinquior ultra primum saltem pro Poenitentiaria, ut exprimatur, valoris causa videtur exigi, quare tutius additur1. Insuper explicandum, si duplici vinculo consanguinitatis oratores iunguntur.

Numerus impedimentorum ergo, si plura fuerint diversa vel eiusdem quidem generis at ex diverso capite provenientia, enarrandus est.

845. c) Variae circumstantiae, scilicet matrimonium sitne contrahendum an contractum, adduntur; si iam contractum, aperiri debet, utrum bona fide saltem ex parte unius, an cum scientia impedimenti ; item an praemissis denuntiationibus et iuxta formam ecclesiasticam; an spe facilius dispensationem obtinendi; demum an sit consummatum, si mala fide saltem unius partis 2.

a pauperibus taxa 16 usque 32 libellarum exigitur, fere pauperes componendam quae nuncupatur 10 libellarum addunt (Scherer, Kirchenrecht II § 133, X).

Pro taxis norma universalis non est indicata. Alii ita eam computant, ut bona libera 21⁄2 pro centum fructificare supponantur; taxa deinde constitueret 20 pro centum ex fructibus unius anni, ita ut proprietati 100.000 francorum componenda 500 frc. responderet.

Alii 10 pro centum redituum additis 25 frc. pro expediendis literis computant. Sic eidem proprietati componenda 275 frc. imponeretur.

Alii tandem duo pro mille ipsius proprietatis computant, ita ut proprietas 100 000 frc. componendam 200 frc. tribueret. F. Grimaldi, Les Congrégations Romaines, Sienne 1890, 466. Cf. Santi-Leitner, Ius canon., append. ad 1. 4 decretal. n. 42 sqq. Wernz, Ius Decretalium IV n. 634 638 sqq.

1 Wernz 1. c. IV n. 408, nota 14.

2 Instr. cit. S. Congr. de Prop. Fide 9 Maii 1877 (Collect. S. C. de Prop. Fide II [1907] n. 1470). S. Congr. Offic. 25 Iunii 1885 iubente Leone XIII omnibus locorum Ordinariis notum fecit dispensationes matrimoniales posthac

« PoprzedniaDalej »