Obrazy na stronie
PDF
ePub

774. 3. Pro diversitate causae haec notanda:

a) Impotentia notoria et de qua ex probatione iudiciali constat, non solum obstat, quominus nupturientes ad contrahendum admittantur, sed iudici causa est, ut insistat in separationem 1.

b) Qui ignorantes defectum bona fide contraxerunt, postea inhabilitatem animadvertentes, saepe ut frater et soror simul habitare permittendi sunt, dummodo incontinentiae periculum absit. Immo cum scientia huius defectus matrimonium attentantes, peccandi periculo sufficienter remoto, ut frater et soror simul manere permittuntur, neque, ut causam solutionis intentent, eo ipso obligati sunt 2.

775. 4. De modo procedendi in causis impotentiae haec indicantur specialia, ut probatio quaestionis rite fiat; reliqua ceteris processibus matrimonialibus communia sunt 3.

a) Imprimis ex actore circumstantiae matrimonii, tempus cohabitationis, causae impotentiae, motiva petendae separationis inquiruntur. Si ambo coniuges in responsis conveniunt, ita interrogandum est, ut fraudulenta collusio, si quae adsit, detegatur.

b) Post coniuges audiuntur testes ab ipsis producti ac prae ceteris parentes coniugum, quia melius informati praesumuntur. Testimonium alicuius in aliena dioecesi commorantis per Ordinarium illius dioecesis affertur. Testes de coniugali vita partium et de notitia impotentiae inter illas exsistentis audiuntur. Si medici a partibus antea ad morbum tollendum adhibiti fuerunt, ipsi de natura defectus interrogantur.

776. c) A peritis medicinae et chirurgiae inspectio instituitur. Periti sub iuramento promittunt se munus omni cum diligentia adimpleturos et iudicium suum absque partium studio prolaturos esse. Medici duo vocantur, si de viri morbo agitur. Obstetrices autem duae, si de mulieris impotentia aut integritate quaestio est. Quae periti ex facta inspectione detexerunt, scripto exponuntur. Obstetricum insuper responsa, sive ipsae scripserint sive coram iudice oretenus deposuerint, medicorum iudicio subiciuntur.

1 Sixtus V const. cit. Cum frequenter (Richter, Trid. p. 555) Instr. pro iud. matrim. Austr. § 118: Propter impotentiam matrimonium consummandi, nisi notoria sit, coniuges tantum matrimonium accusare possunt."

2 De illis, qui scienter cum feminis clausis inierant matrimonia, c. 4 (Alexander III) X. IV, 15 respondet: Romana Ecclesia consuevit in consimilibus iudicare, ut, quas tamquam uxores habere non possunt, habeant ut sorores.* Qui supervenientem impotentiam contraxerunt, cum veri coniuges maneant, matrimonium accusare nequeunt, sed pro diversitate impotentiae se habent vel ut coniuges steriles vel ut tales, quibus congressus maritalis omnino impossibilis factus est. A. De Smet, De sponsalibus et matrimonio n. 279. 3 Congr. S. Officii 1858 Instructio pro conficiendo processu super viri impotentia, et non secuta matrimonii consummatione, accedente Pontificis

Si alicubi obstetrices peritae non habentur, inspectio corporis mulieris, si necessaria fuerit, medicis peritis, honestate et aetate gravibus, committitur, sicut iisdem est committenda, si observationes ab obstetricibus factae concludentes non inveniantur. In his autem casibus, matrona honesta iureiurando ad secretum obligata ipsi inspectioni assistat. Quando duo periti non habentur, unius medici et unius obstetricis iudicia duobis aliis medicis subiciuntur. Periti, quantum fieri potest, ex catholicis seliguntur. Si non habentur, acatholici vocantur probi et honesti et erga catholicam religionem aeque sentientes.

d) His accurate peractis, si omnia in assertam impotentiam probandam conspiraverint, Ordinarius pro matrimonii nullitate iudicabit. Si aliquod dubium ulteriore investigatione removeri nequit, aut si de matrimonio non consummato dumtaxat, minime vero de alterius impotentia constiterit, nec coniuges reconciliari queant, causa ad S. Sedem defertur. Restat enim remedium, ut Summus Pontifex ex gravi motivo matrimonium ratum non consummatum solvat1.

777.

§ 149. IV. Impedimentum aetatis.

Aetas illa saltem ad matrimonium validum ineundum necessaria est, quae sufficientem discretionem permittat, ut contrahentes obiectum contractus cognoscant. Postquam mentis discretio evoluta est, ex naturali iure matrimonium iniri potest, etiamsi maturitas ad actum coniugalem nondum adsit. Iure autem positivo ecclesiastico ad valide contrahendum aetas illa in contrahentibus postulatur, qua communiter pubertas adest 2.

C.

dispensatione ab accurata observantia praescriptionum bullae Benedicti XIV Dei miseratione (Collect. Prop. Fid. I [1907] n. 1153). Instr. S. Congr. de Prop. Fid. 1883; Instr. Congr. S. Offic. 1883 ad episcopos rituum orientalium; 6 Aug. 1890 (ibid. II n. 1587 1588 1737). Wernz, Ius Decretalium IV n. 348 sqq. De triennali experimento ad probandam impotentiam, quod experi mentum c. 5 (Caelestinus III a. 1191-1198) X. IV, 15 praescribit, instructio cit. S. Officii a. 1883, cuius normam textus proponit, iam non facit mentionem. Et revera teste Aichner (Compendium § 170) hodie ab aula recessit. In eodem 5 X. IV, 15 sermo est de iuramento credulitatis septimae manus: „Si autem, quod numquam se invicem cognoverint, ambo fatentur, cum septima manu propinquorum vel vicinorum bonae famae, si propinqui defuerint, tactis sacrosanctis evangeliis uterque iureiurando dicat, quod numquam per carnis copulam una caro effecti fuissent." De hoc etiam probationis adminiculo instructio illa silet, et quamquam a foro recessisse dicendum non sit, cum exigatur ab instructione S. Congr. Concil. 22 Aug. 1840 (Acta S. Sedis I 439) et iterum 16 Iunii 1894 (ibid. XXVI 153), silentium tamen instructionis S. Officii a. 1883 ostendit huius generis argumentum non iam eodem rigore in praxi adhiberi. Wernz, Ius Decretalium IV n. 351, nota 53.

2 Lib. 4 X tit. 2:,De desponsatione impuberum." Benedictus XIV const. Magnae Nobis 29 Iunii 1748 (Bullar. ed. Mechlin. VI 67).

1. Cum masculi anno decimo quarto completo, feminae anno duodecimo aetatis completo a iure puberes praesumantur, matrimonium inter sponsos, quorum uterque vel alteruter ab hac aetate deficit, initum iure positivo ecclesiastico est irritum 1.

Si autem accidit, ut ante legitimam aetatem pubertas adsit, matrimonium valet; licite autem nequit iniri nisi post Ordinarii declaratoriam sententiam de adepta pubertate 2.

778. 2. Contractus matrimonialis propter defectum aetatis invalidus iuris interpretatione ante decretum Ne temere sponsalibus de futuro aequiparabatur3. Matrimonium autem, quod ut matrimonium aetate prohibente non valet, per lapsum dicti temporis minime convalescit, sed consensus renovandus est, et in forma quidem ecclesiastica, si defectus hic notorius fuit 4.

3. Ut quis malitia, sicut canones loquuntur, non supplente aetatem ante legitimum tempus valide contrahat, dispensatio a Romano Pontifice petenda est. Causae tamen eiusmodi praematuri matrimonii rarae sunt. Ecclesia statuendo impedimentum annos quidem vitae secundum ius Romanum statuit, simul autem rationem habuit malitiae hunc terminum antevertentis. Consuetudo fuit multorum populorum liberos in tenera aetate constitutos per voluntatem parentum matrimonio iungendi. Libertas liberorum propterea impedimento hoc contra abusus protegenda fuit.

Usu cultorum populorum et legibus modernarum civitatum matrimonia post adeptam plenam pubertatem ac nubilitatem, quae pluribus annis post coeptam acquiritur, ut plurimum fiunt. Neque licitum erit sponsis, statim ac legitimam aetatem attigerunt ad nuptias transire, sed saepe perfectiorem animi et corporis maturitatem exspectare tenentur. Ne autem matrimonia in aetatem plus aequo provectam differantur, ad integritatem morum servandam optandum est7.

§ 150. V. Impedimentum ligaminis.

779. Unitate matrimonii persona valido conubio coniugata aliud matrimonium inire vetatur. Etiamsi prius matrimonium fuit ratum et non

1 c. 23 14 X h. t. Ultimus dies inceptus pro completo habetur (Schmalzgrueber in h. t. n. 60). Anni autem computantur solares, non lunares. S. Offic. 7 Maii 1890 (Collect. S. Congr. de Prop. Fide II [1907] n. 1730). 2 C. unic. in VIto (Bonifatius VIII) IV, 2: in quibus aetatem malitia non supplebat“. 8 Cf. Wernz, Ius Decretalium IV n. 161, nota 113. S. Congr. Concil. 14 Iunii 1691 (Richter, Trid. ad sess. 24 de ref. matrim. n. 95). 5 Benedictus XIV cit. const. Magnae Nobis. 14° -18° aetatis anno, qui terminus pro diversitate regionum et gentium differt.

Lehmkuhl, Theol. mor. II n. 980. Scherer, Kirchenrecht II § 115, VIII.

consummatum, alterum autem consensu attentatum fuit accedente copula, nihilominus prius foedus validum subsistit 1.

1. Alterum matrimonium iniri nequit, nisi de soluto priore sufficienter constat. Si prius matrimonium morte alterius partis solutum fuit, mortem intercessisse moraliter certum esse oportet, et antequam haec certitudo habetur, novae nuptiae non permittuntur 2.

Ignorantia inculpabilis et quae post diligentem inquisitionem non aufertur, impedimentum non tollit. Si ergo postea constat partem, quae mortua putabatur, inter vivos esse, alterum matrimonium est invalidum neque partibus vitam coniugalem continuare licet.

Si pars illa nunc quidem mortua est, eo autem tempore, quo aliud matrimonium celebrabatur, superstes fuit, nunc coniuges putativi, qui antea bona aut dubia fide sed invalide contraxerant, habiles fiunt et consensum maritalem saltem tacite per continuatam vitam coniugalem renovare debent 3.

780. 2. Propter matrimonii indissolubilitatem Ecclesia eos ob ligamen inhabiles ad contrahendum iudicat, qui sententia tribunalis saecularis freti prius matrimonium solutum esse credunt.

Cum prius matrimonium a iudice saeculari propter adulterium, vel propter molestam cohabitationem, aut longam et affectatam coniugis unius absentiam, aut propter aliud quodcumque confictum motivum solutum fuit, causa in favorem secundi matrimonii a tribunali ecclesiastico ne accipienda quidem est.

Si autem dissolutio decreta fuerit ob alium titulum a iure canonico recognitum, acta eiusmodi confecta valore iuridico pro foro ecclesiastico carent et ex ipsis solis iudex ecclesiasticus iudicium proferre nequit. Quare causa ex integro iuxta sacros canones instituenda erit. Bene tamen eiusmodi acta adhiberi possunt, ut factorum et circumstantiarum plenior cognitio habeatur. Si perpensis omnibus iudex censuerit sententiam edicendam esse conformem sententiae a tribunali civili prolatae, numquam tamen istam sententiam ut sui iudicii motivum invocat neque sententia tribunalis civilis ut altera sententia conformis sensu canonico considerari potest.

1 c. 3 (Alexander III). c. 5 (Innocentius III) X. IV, 4 de sponsa duorum. * De testimoniis, unde haec certitudo habetur, cf. supra n. 725. Wernz 1. c. IV n. 369 sqq.

3 Si defectus secundi matrimonii occultus fuit, ipsum autem matrimonium in facie Ecclesiae initum fuit, renovatio consensus absque forma ecclesiastica fieri potest, quaemadmodum pro occulto defectu ex vi et metu declaratum est. Cf. supra n. 771.

Cf. instr. S. Congr. de Prop. Fide 1883 de iudiciis ecclesiasticis circa causas matrim. n. 44 (Collect. de Prop. Fide II [1907] n. 1587). Instr. S. Congr. Offic. a. 1883 ad episcopos rituum orientalium (ibid. n. 1588).

781. 3. Coniux absque certitudine morali de morte alterius partis ad secundas nuptias transiens et de morte prioris coniugis in prudenti dubio exsistens, ei quae sibi nupsit debitum non deneget postulanti, quod a se tamen noverit nullatenus exigendum 1.

Qui ergo dubia fide, sive alter sive uterque coniux fuerit, tale matrimonium iniit, prius certitudinem illam adducere tenetur, quam debitum exigere possit. Ea vero pars, quae bona fide consensum posuit et postea de impedimento ligaminis dubia fit, postquam diligenti facta inquisitione dubium deponere non potuit, suo iure debitum exigit. Conscientia autem dubia ex ratione probabili et discreta procedat. Levis enim et temeraria impedimenti suspicio ad pastoris consilium deponenda est neque debito postulando sive reddendo obstat2.

§ 151. VI. Impedimentum ordinis sacri. VII. Impedimentum professionis religiosae.

782. Impedimenta ordinis sacri et professionis religiosae seu voti sollemnis similitudinem cum impedimento ligaminis prae se ferunt, cum spirituale vinculum, quo homo se Deo ligavit, vinculum matrimoniale non patiatur.

VI. Impedimentum sacri ordinis cum caelibatu clericorum intime cohaeret, quamquam lex caelibatus plura in se continet quam inhabilitatem ad matrimonium. Ecclesia enim orientalis clericos maiorum ordinum ad caelibatum non obligat, impedimentum autem dirimens ordinis sacri cum Ecclesia Latina commune habet, immo ipsa Ecclesia orientalis ab unitate catholica separata hoc impedimentum retinet 3.

Matrimonia clericis diu ante prohibita, Concilium Lateranense I (a. 1123) presbyteris, diaconibus, subdiaconibus et monachis contrahere ita interdixit, ut contracta ab huiusmodi personis matrimonia disiungerentur. In Concilio Pisano (a. 1135) sub Innocentio II (a. 1130-1143) celebrato invalida esse haec matrimonia ipsis verbis asseritur: Huiusmodi namque copulationem, quoniam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium non esse sancimus." Concilium Lateranense II (a. 1139) eandem prohibitionem repetens addit: „Huiusmodi copulationem matrimonium non esse censemus." 6 Nullitas matrimonii a clericis maiorum ordinum

[blocks in formation]

3 Nicod. Milaš, Das Kirchenrecht der orientalischen Kirche, übersetzt von A. v. Pessić, Mostar 2 1905, § 159.

4

c. 21 (Mansi, Coll. Conc. XXI 286). Cf. c. 8, D. 27. Freisen, Geschichte des kanonischen Eherechts § 64, p. 741 sqq.

5 Mansi 1. c. p. 489. Freisen 1. c.

6 c. 7; cf. c. 40, C. 27, q. 1.

« PoprzedniaDalej »