Obrazy na stronie
PDF
ePub

denuntiatio facienda est. Particularis vero usus nonnumquam fert, ut diebus festis infra hebdomadam occurrentibus omittatur vel ut aliis qui de praecepto non sunt diebus fiat, quia populus in ecclesiam convenit. cc) In ecclesia parochiali inter Missarum sollemnia denuntiatio fit. Generatim Missa parochialis eligitur, quamquam etiam alia Missa proclamationibus designari possit. Certo sufficit, ut in una tantum Missa quovis ex illis diebus fiat. Forma proclamationis per schedulam tribus diebus dominicis vel festis in ecclesia affigendam pro numerosis parochiis conceditur 1.

3) Parochus matrimonio assistens non praemissis proclamationibus triennio ob officio suspendendus est; contrahentes, si postea impedimentum deprehenditur, spe dispensationis carent, soboles vero illegitima censetur 2.

718. 7) Tridentinum causas indicat, ob quas Ordinarius denuntiationes remittere valeat, quod illius prudentiae et iudicio relinquitur 3. Quando sponsi ex diversis dioecesibus oriuntur, dispensatio ab alterutro Ordinario data censetur sufficiens, praesertim quando Ordinari ita inter se convenerunt 4. Causae huius dispensationis assignantur: si praevidetur matrimonium malitiose impediri aut alterum sponsum iniuste resilire; si periculum est scandali, infamiae, aut si denuntiatio in magnam erubescentiam sponsorum esset; si dilatio matrimonii damnum spirituale aut magnum periculum incontinentiae vel considerabile damnum temporale afferret. Omittuntur quoque denuntiationes principum 5.

In periculo mortis, ubi de validando matrimonio agitur nec dispensatio peti potest, ipse parochus dispensat. Pro gravitate causae maiore vel minore Ordinarius ab omnibus vel ab una et altera proclamationibus dispensat, vel etiam decanis potestatem ab una aut duabus dispensandi delegat ".

719.) Denuntiationes obligationem pariunt indicandi impedimenta matrimonialia. Qua legis obligatione tenentur ii, qui cognitionem moraliter certam de exsistentia impedimenti habent. Aliqui tamen ab hoc onere eximuntur: aa) Qui notitiam sacramentali sigillo aut secreto commisso ligatam habet. bb) Qui sine magna infamia propriae aut

1 Indultum S. Congr. Concil. dioecesi Parisiensi concessum 28 Martii 1908: Acta S. Sedis XLI (1908) 246.

2 c. 3 cit. X. IV, 3. Trid. sess. 24, c. 5 de ref. matrim.

3 L. c. c. 1.

S. Congr. Concil. 20 Aprilis 1606 ab utroque Ordinario dispensandum esse censuit (Giraldi, Expositio iuris pontificii P. 2, sect. 114). 5 Santi-Leitner in lib. 4, tit. 3, n. 14. Aichner, Compendium § 163.

propinquae personae impedimentum nequit revelare. Confessarius obligandi ius non habet, ut poenitens impedimentum ex peccato ortum parocho extra confessionem indicet, potest vero eum obligare, ut procuret dispensationem. cc) Si notitia a personis fide non dignis accepta est.

720. b) Examen sponsorum a parocho instituendum est cum sponsis, ut inquirat de impedimento fortasse obsistente, ut sciat, sintne nupturientes satis fidei rudimenta edocti, ut eos de obligationibus matrimonialibus instruat.

a) Onus proprio parocho iniunctum est, ut antequam denuntiationes de ineundo matrimonio publice in ecclesia fiant, ipse tum sponsum tum sponsam seorsim caute et, ut dicitur, ad aurem explorare studeat, an ex voluntate, sponte ac libenter, et vero cum animi consensu in matrimonium vicissim coniungantur; necnon ut, quantum fieri potest, inquirere nitatur, ullumne et cuius generis impedimentum intercedat. Si quod obstat, suspensis interea denuntiationibus, deferendum est ad proprium antistitem, qui, prout res postulaverit, pro auctoritate munerisque sui debito, opportune provideat1. Prudenter etiam ac modeste impedimentum affinitatis ex copula illicita memoret 2.

721.) Parochus indaget, utrum uterque sponsus sciat rudimenta fidei, cum ea deinde filios suos docere debeant. Etenim quamquam ignorantia rudimentorum fidei impedimentum matrimonii non constituit, matrimonium cum sit sacramentum vivorum, absque gravi sacrilegio in statu peccati recipi nequit nec parochus assistendo actui peccaminoso auctoritatem dare potest. Iam vero qui rudimenta fidei ignorat, quae ex gravi praecepto scire tenetur, quamdiu illa non addiscit, cum potest, versatur in statu peccati mortalis, ac proinde iure a matrimonio contrahendo arcetur. Ergo matrimonio iungendi non sunt, si parochus, ut debet, prius interrogando deprehenderit sponsos ea, quae ad salutem necessaria sunt, ignorare.

Inquisitio haec pro condicione et instructione religiosa sponsorum diversa requiritur. Sponsis aliunde sufficienter instructis, veritates praecipuae religiosae, maxime eae, quae ad receptionem sacramentorum et imprimis sacramenti matrimonii pertinent, proponendae sunt; docentur de conferendo baptismo necessitatis et monentur, ut doc

1 Benedictus XIV Nimiam licentiam 18 Maii 1743, § 10 (Bullar. ed. Mechlin. II 129).

2 Conc. plen. Amer. Lat. n. 590.

2 Rituale Romanum tit. 7, c. 1, n. 1.

Benedictus XIV const. Etsi minime 7 Febr. 1742, § 11 (Bullar. ed. Mechlin. I 230); De Synodo dioec. 1. 8, c. 14, n. 5.

trinam religiosam frequenti accessu ad contiones et pia lectione retineant augeantque.

Qui praecipua mysteria fidei sciunt quidem et credunt, sed ob ingenium hebes ac memoriam exilem post omnem adhibitam diligentiam ea recitare non valent, non debent perpetuo arceri a matrimonio, sed curet parochus, ut tales frequenter audiant quae semel crasse didicerunt, ne ab eorum mente penitus elabantur 1.

722. 7) Sponsi de recto usu matrimonii instruendi sunt. Quae instructio et difficilis est et necessaria, quia inde exitus faustus matrimonii non raro dependet 2.

Examen cum ambobus sponsis simul praesentibus 3 a parocho sollerter instituatur, neque umquam respectu humano omittatur. Magna cum prudentia, modestia paternaque cum severitate de iis, quae licent coniugibus inter sese, quae non licent, probe instruantur, ne ignoranter abutentes licentia maritali laqueum pravae consuetudinis sibimetipsis iniciant, aut ne licita pro illicitis habentes formaliter peccent et Dei iram in se concitent. Hae sunt rationes gravissimae, cur instructio de licitis et illicitis in examine sponsorum habenda sit. Minime vero toleranda est illa praxis relinquendi instructionem de usu matrimonii sponsorum confessario, quippe qui pro certo habens instructionem a parocho esse peractam, illam facile omittit.

§ 142. C. De celebratione matrimonii.

1. Quae in admissione ad celebrationem matrimonii attendenda sint. 723. Denuntiationibus factis, brevi tempore ad matrimonium de praesenti accedendum est. Antequam ipsam formam celebrandi matrimonii proponimus, quaedam in admissione ad celebrationem attendenda praemittimus.

a) Sancta Synodus Tridentina hortatur, ut coniuges ante benedictionem sacerdotalem in templo suscipiendam in eadem domo non cohabitent 5. Cohabitatio ante celebrationem matrimonii non potest

1 Benedictus XIV, De synodo dioec. 1. 8, c. 14, n. 6.

2 Statuta dioecesana modum huius instructionis indicant. In textu ea invenis, quae Synodus dioecesana Monasteriensis a. 1897 praescripsit (n. 245). Cf. Heiner, Grundriß des kathol. Eherechts 223 sqq.

3 Quod Benedictus XIV loco supra citato brevi Nimiam licentiam ad episcopos Poloniae statuerat, ut seorsim examinentur, statutis particularibus et locorum consuetudine diversam praxim admittit.

Rituale Romanum tit. 7, c. 1, n. 11, denuntiationes repetendas esse dicit, si intra duos menses post factas denuntiationes matrimonium contractum non sit. Particulari lege autem non raro longius spatium indulgetur.

5 Sess. 24, c. 1 de ref. matrim.

esse sine magno periculo incontinentiae, quare etiam diurna omnino prohibenda est, nedum umquam concedatur nocturna.

b) Coniuges monentur, ut antequam contrahant, vel saltem triduo ante matrimonii consummationem, sua peccata diligenter confiteantur et ad sanctissimae eucharistiae sacramentum pie accedant1. Lege ergo stricta universali praescripta non est confessio peccatorum ante celebrationem matrimonii. Nihilominus complures dioeceses hanc confessionem obligatoriam habent, ita ut parochus, coram quo contrahitur, testimonium exigere debeat, nisi aliunde de ea constet.

Si vero sponsi confessionem peragendam omnino recusant, parochus post frustra adhibitam admonitionem, ad maiora mala concubinatus vel civilis aut acatholici matrimonii vitanda, contractui licite assistit, praesertim si altera pars confessionem persolvit.

724. c) Quia quandoque haec causa necessitatis assistentiam postulat praestandam matrimoniis publicorum peccatorum ac notorie censura ecclesiastica obstrictorum, quaeritur, quid sit agendum, ne mala maiora ex denegata assistentia creentur, neve ex altera parte operatio ecclesiasticae personae fidelibus scandalum, peccatoribus maiorem audaciam praebeat.

Excommunicatis vitandis certe nisi ex gravissimis causis assistendum non est 2.

Quibus sub cautionibus matrimoniis peccatorum publicorum et eorum sit assistendum, qui notorie excommunicati sunt, etsi sint de numero toleratorum, ex iis discitur, quae de francomurariis S. Sedes indicavit.

Matrimonia eiusmodi non sunt cum omni sollemnitate ritus catholici celebranda. Immo, si quis matrimonio coniungi postulat, qui noscitur sectae massonicae adscriptus esse, parochus totis viribus in id incumbere tenetur, ut is illi sectae renuntiet; quod si renuerit, sedulo curandum est, ut sponsa ac parentes eius a tali coniugio deterreantur. Si impediri matrimonium nequit et ex denegata assistentia maiora mala timentur, res ad Ordinarium deferenda est, quo in casu parochus passive ut testis auctorizabilis assistit et ex praescripto decreti Ne temere exquirit et excipit contrahentium consensum3, dummodo cautum sit catholicae educationi prolis aliisque similibus condicionibus 4.

1 Trid. sess. 24, c. 1 de ref. matrim.

2 Henr. Feije, De impedimentis et dispensationibus matrimonialibus, Lovanii 1874, n. 277.

3 S. Congr. Concil. 27 Iulii 1908 ad 3: Acta S. Sedis XLI (1908) 510. S. Officium 5 Iulii 1878 ad Ordinarios Brasiliae (Collect. Prop. Fid. n. 1495). Eodem modo respondit 25 Maii 1897. Cf. 21 Febr. 1883; 28 Iunii

Passivam eiusmodi assistentiam Ordinarius ob vitandum grave scandalum vel damnum permittere potest, si agitur de matrimonio inter unam partem catholicam et alteram, quae fidem abiecit, at nulli falsae religioni vel haereticae sectae sese adscripsit1.

725. d) Ut parochus licite admittat sponsos ad matrimonium ineundum, documenta quaedam ab ipsis praesentanda sunt: a) testimonium baptismale, nisi coram parocho loci originis contrahunt; P) documentum de statu libero. Hoc testimonium a sponsis aliunde venientibus simul cum testimonio de bannis alibi peractis transmittitur 2.

Specialis cautio praestanda est, ne coniuges matrimonii vinculo ligati ad nova foedera transeant. Quare, si prioris coniugis mors probata non est, alteri parti matrimonium non conceditur. Atque de morte prioris coniugis per instrumenta authentica certo constare debet. Sed non raro haec certa probatio nequit haberi, eo quod instrumenta et testes fide digni ad plenam probationem faciendam desint. Quo in casu in praesumptiones illas investigandum est, quae personam eius respiciunt, quem asserunt esse defunctum; praeterea ex coniecturis, indiciis, adiunctis quibuscumque probatio obitus curanda est: Ita nimirum, ut pluribus hinc inde collectis, eorumque natura perpensa, prout scilicet urgentiora vel leviora sunt, seu propiore vel remotiore nexu cum veritate mortis coniunguntur, inde prudentis viri iudicium ad eandem mortem affirmandam probabilitate maxima seu morali certitudine permoveri possit."3 Per datam a S. Sede

"

1865: Quoad matrimonia, in quibus una contrahentium pars clandestinis aggregationibus per pontificias constitutiones damnatis adhaeret, dummodo absit scandalum, Ordinarius, habita circumstantiarum ratione, pro casibus particularibus ea decernat, quae magis expedire iudicaverit": Archiv für kathol. Kirchenrecht LXXVIII (1898) 523. Conc. plen. Amer. Lat. n. 175. 1 Decretum S. Officii 30 Ian. 1867, quod ad omnes episcopos extensum est 11 Ian. 1899 (Acta S. Sedis XXXI 689).

2 Attestatio huius formulae potest esse: „Ego infra scriptus parochus per praesentes fidem facio atque testor N. N. ex loco N. oriundum, qui per n. annos in hac mea parochia commoratus est, tam de mea notitia quam ex testium, quos expresse audivi, fide dignorum depositione, nullum hoc in loco, quantum innotuit, impedimentum matrimonio obstans contraxisse" (Aichner, Compendium § 191, nota 9).

3 Instructio S. Officii ad probandum obitum alicuius coniugis ex anno 1868, quae puncta investigationis singularia indicat: Conc. plen. Austral. II (1895) 184; plen. Amer. Lat. append. n. 30. Ibid. append. n. 3 instructio ad probandam status libertatem, 26 Aug. 1670. Eorum, qui pugnis vel publicis calamitatibus interfuerunt et de quibus nulla postea notitia habetur, mors certis sub cautelis ut sufficienter probata sumitur in ordine ad alterum

« PoprzedniaDalej »