Obrazy na stronie
PDF
ePub

utrum in solidum an non in solidum vel simpliciter ipsis facta sit delegatio. Si in solidum, praeventioni locus est, ita ut uno causam cognoscente alter vel alii iam intromittere se nequeant, nisi prior impeditus fuerit. Si simpliciter vel non in solidum plures delegantur, ad valorem requiritur, ut simul causam agant 1.

d) Officium iudicis delegati. Delegatus ante rescriptum sibi praesentatum ne ad exercitium procedat, cum a sciente tantum et acceptante iurisdictio acquiratur. Rescriptum delegationis Ordinario et partibus exhibendum est ad probandam iurisdictionem acceptam 2, et forma in rescripto delegationis praescripta servanda est, quia significatam ibi tantum potestatem delegatus habet3. Rationabiles tandem probationes et exceptiones a delegato admittendae sunt 4.

49. e) Cessat delegatio: a) cum delegatus officio suo functus est, mandato expleto, sententia pronuntiata et exsecutioni mandata 5, vel si negotium ei commissum quocumque modo finitum fuerit; B) si delegatus potestate omni se abdicavit, quod delegatus Papae subdelegando potest, et res non iam integra est; 7) si pronuntiat delegatus, sibi nullam in causa iurisdictionem esse translatam, ut si rescriptum fuerit invalidum; ) si terminus, intra quem negotium finiendum sit, delegato effluxit, nisi terminus in favorem partium constitutus fuerit, quia partes eum prorogando iurisdictionem differre valent; e) revocatione, et quidem potest primus delegans revocare mandatum delegati, etiamsi res integra non iam fuerit; ) morte delegati, et si plures simpliciter sunt delegati, uno mortuo omnium iurisdictio cessat, nisi clausula aliter providerit et nisi dignitati delegatio inhaereat 10; 7) morte delegantis in causa contentiosa et re adhuc integra, i. e.

1

c. 16 21 X h. t. (I, 29); c. 8 h. t. in VIto (I, 14).

2 c. 31 X h. t. Reiffenstuel h. t. n. 98.

3 c. 22 X de rescript. (I, 3).

4 c. 13 X h. t. (I, 29).

6

5 C. 9 X h. t. (I, 29).

"

C. 6 h. t. in VIto (I, 14) Bonifatius VIII: Quamvis alicui vices tuas in causa tibi a Sede Apostolica delegata in totum commisisse noscaris: si tamen, antequam ille iurisdictione usus fuerit, commissio huiusmodi per te revocetur ab ipso, vel eum rebus eximi contingat humanis, causam ipsam resumere poteris, quum iurisdictio, ex quo ipsa usus non exstitit, non censeatur in eum efficaciter transivisse." Cf. Reiffenstuel in 1. 1, X, tit. 29, n. 137 sqq.

8

c. 38 X h. t. (I, 29).

c. 4 X h. t. (I, 29) Alexander III: „Nisi dies praefixus de communi consensu partium prorogetur, eo transacto mandatum exspirat."

Schmalzgrueber h. t. n. 45.

10 c. 30 X h. t. (I, 29); c. 42 ibid.; c. 14 ibid.

decreto citationis nondum expedito; in iurisdictione voluntaria tantum cessat re integra, si de gratia facienda agitur, non vero in gratia facta1;) morte eius qui conveniendus fuit, nisi ratione Ecclesiae seu praelaturae erat conveniendus 2.

CAPUT II.

DE STATIBUS ECCLESIAE.

ARTICULUS I.

DE LAICIS.

§ 20. Differentia duplicis status.

50. 1. Christus Ecclesiam suam fundavit tribuens potestatem docendi, sanctificandi, regendi. Hinc ipse auctor est duplicis status ecclesiastici, eorum sc. qui munus illud triplex erga alios exerceant, et eorum qui potestati subsint quique doceantur, sanctificentur, regantur 3. Sacramento baptismi quidem homines coetui fidelium incorporantur atque potestati a Christo institutae subditi fiunt. Inter baptizatos vero illi, qui potestatem sacram gerunt, a ceteris fidelibus distinguuntur. Hi quidem participando bona spiritualia et sanctificando se genus electum ac regale sacerdotium constituunt, minime vero communi omnium fidelium sacerdotio speciale et proprie dictum sacerdotium excluditur. Unde in Ecclesia distinctio est inter clerum (xpos) et populum (λaós)7, quae distinctio Ecclesiae est essentialis atque iuris divini, licet non omnes gradus clericales ex divina institutione proveniant. Quae differentia antiquitati christianae nota erat. Canones Hippolyti, qui saeculo III adiudicantur, actionem omnem sacram clericis reservant 8.

5

1 c. 19 20 X h. t. (I, 29). Wernz, Ius Decretalium II, n. 561.

2 Schmalzgrueber in h. t. n. 50. Cf. Reiffenstuel in h. t. n. 125 sqq.

[ocr errors]

3 Mt 28, 1920: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti: docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi." Cf. supra n. 35 sqq.

Trid. sess. 7 de baptismo can. 8: Si quis dixerit, baptizatos liberos esse ab omnibus sanctae Ecclesiae praeceptis, quae vel scripta vel tradita sunt, ita ut ea observare non teneantur, nisi se sua sponte illis submittere voluerint, anathema sit."

5 1 Petr 2, 9.

7

Trid. sess. 23 de potestate ordinis c. 4 et can. 1 6 8.

c. 7, C. 12, q. 1 (incerti auctoris); c. 5 ibid. (S. Hieronymi).

* Can. 35, § 181: Laico autem non convenit, ut signet panem, sed

tantummodo frangat, nihil praeterea faciat." § 182: Si clericus omnino

"

2. Est praeterea in Ecclesia status consilia evangelica profitentium, de quibus interdum in capite de clero seu hierarchia tractatur. Proprio sensu vero ad hierarchiam ecclesiasticam non pertinent religiosi, quia tum clerici tum laici statum religiosum sequuntur. Clerici quidem et religiosi ad divinum cultum mancipantur; clerici vero ut re vel saltem habilitate potestatem iurisdictionis et ordinis in aliorum commodum habeant, religiosi ut se ipsos sanctificent 1.

51. 3. Laicorum et clericorum oppositio non est ex interna sanctitate petita, qua careant illi, hi glorientur. Quamquam clerici ratione status ad maiorem propriam sanctitatem comparandam adiguntur, nihilominus etiam laicis christianae perfectionis acquirendae obligatio incumbit. Immo omnis relatio laicorum ad coetum ecclesiasticum in eo est, ut adipiscendae aeternae felicitatis causa propriam sanctitatem tueantur. Quare tum officia tum iura laicorum usum adiumentorum ad sanctificationem hominum ab Ecclesia administrandorum moderantur atque laicorum habitudinem ad Ecclesiam ut societatem et ad praesules Ecclesiae determinant. Quae quidem omnia ex dispositionibus iuris porro describendis patebunt. Hic brevi conspectu praecipua laicorum officia et iura adumbrasse sufficiat.

§ 21. Laicorum praecipua officia et iura.

52. 1. Obligationes laicorum ad duo capita reducuntur, ad usum mediorum salutis et oboedientiam erga legitimam Ecclesiae potestatem.

non adest, quilibet suam partem comedat cum gratiarum actione, ut videant gentes mores vestros cum invidia." Achelis, Die ältesten Quellen des oriental. Kirchenrechts, 1. Buch: Die Canones Hippolyti, Leipzig 1891, 110.

1 Canon supra citatus 7, C. 12, q. 1 clericos latiore intellectu etiam religiosos appellat: „Duo sunt genera christianorum. Est autem genus unum, quod mancipatum divino officio et deditum contemplationi et orationi, ab omni strepitu temporalium cessare convenit, ut sunt clerici et Deo devoti, videlicet conversi. Kapos enim Graece, Latine sors. Inde huiusmodi homines vocantur clerici, id est, sorte electi. Omnes enim Deus in suos elegit. Hi namque sunt reges, id est, se et alios in virtutibus regentes, et ita in Deo regnum habent. Et hoc designat corona in capite. Hanc coronam habent ab institutione Romanae Ecclesiae, in signum regni quod in Christo exspectatur. Rasio vero capitis est temporalium omnium depositio. Illi enim victu et vestitu contenti, nullam inter se proprietatem habentes, debent habere omnia communia. Aliud vero est genus christianorum, ut sunt laici. Azós enim Graece, est populus Latine. His licet temporalia possidere, sed non nisi ad usum. Nihil enim miserius est quam propter nummum Deum contemnere. His concessum est uxorem ducere, terram colere, inter virum et virum iudicare, causas agere, oblationes super altari apponere, decimas reddere, et ita salvari poterunt, si vitia tamen benefaciendo evitaverint.“

a) Ad media aeternae felicitatis pertinet: fidei et morum doctrinam ab Ecclesia propositam tenere et certis sub condicionibus etiam coram profiteri. Obligatio quoque omnibus inest eam scientiam rerum fidei comparare, quae ad vitam christianam pro statu debitam agendam requiratur, fidemque contra pericula tueri. Quem in finem praescripta de pravis libris vitandis habentur. Praeter fidei et morum doctrinam mente retinendam et operibus exprimendam adiumenta salutis a Christo instituta adhibenda sunt eo modo, quo ab Ecclesia dispensantur. Huc pertinet observatio dominici et festorum dierum assistendo Missae sacrificio simul cum requie festiva praescripta, receptio sacramentorum tempore Paschatis, celebratio matrimonii in forma ab Ecclesia statuta.

b) Non solum negotia spiritualia, quae proxime singulorum fidelium sanctitatem promovent, sub administratione et directione superiorum ecclesiasticorum tractantur, sed in omnibus causis ecclesiasticis, quae ipsius Ecclesiae ordinem, activitatem, incrementum intendunt, a fidelibus oboedientia potestati sacrae debetur. Huic potestati Ecclesia regenda tradita est. Quare laici se in eius partes immiscere licite non possunt, nisi quatenus eorum cooperatio a legitima auctoritate probatur. Hinc publice doctrinam sacram tradere non licet nisi missione canonica accepta1; leges ecclesiasticas ferre, cultum ordinare, bona ecclesiastica administrare, iudicium in causis ecclesiasticis exercere auctoritatis ecclesiasticae munera sunt, ad quae laicorum potestas non pertingit ne regnantium quidem 2. Curam ergo regendae Ecclesiae iis relinquentes, qui ex Dei ordinatione in ea praepositi sunt, debita subiectione erga episcopos et summum fidelium pastorem laici unitatem fovent ac magnopere ad salutarem Ecclesiae efficaciam conferunt 3.

c) Quoniam fideles Ecclesiae non tantum ut singulares personae sed etiam ut parentes, ut filii familias, ut heri subsunt, sub hac ratione praeceptis Ecclesiae de religiosa filiorum institutione, de religiosa famulorum cultura oboediendum est.

1 c. 12 X. V, 7; c. 14 ibid.

"

2 Trid. sess. 25, c. 20 de ref.: Cupiens sancta Synodus ecclesiasticam disciplinam in christiano populo non solum restitui sed etiam perpetuo sartam tectam a quibuscumque impedimentis conservari, praeter ea quae de ecclesiasticis personis constituit, saeculares quoque principes officii sui admonendos esse censuit, confidens eos ut catholicos, quos Deus sanctae fidei Ecclesiaeque protectores esse voluit, ius suum Ecclesiae restitui non tantum esse concessuros, sed etiam subditos suos omnes ad debitam erga clerum, parochos et superiores ordines reverentiam revocaturos." De censuris eccles. cf. ibid. c. 3. De bonis ecclesiasticis ab Ecclesia administrandis cf. Concilium plenarium Baltimorense tertium tit. 9, cap. 4, n. 285.

3 Cf. Leonis XIII Papae literas ad archiep. Parisiensem d. d. 17 Iunii 1885. Laemmer, Institutionen des kath. Kirchenrechts (1892) § 15. • Concilium Baltim. cit. tit. 6, c. 1, n. 202.

53. 2. Iura laicorum ad administranda sibi et dispensanda bona spiritualia referuntur.

a) Institutionem religiosam in concionibus et catechesibus postulare possunt, quae instructio certis ex causis etiam singulis tradenda est. Deinde laici ius habent, ut sacramenta ipsis conferantur, ut participes sint sacramentalium, precum, divini cultus, sepulturae ecclesiasticae. Haec enim ab Ecclesia, ut est societas religiosa, in spirituale commodum membrorum conferenda sunt, neque fideles eorum defraudationem pati debent, dummodo ex sua parte condiciones ab Ecclesia statutas impleverint.

b) Status perfectionis a Christo omnibus commendatur. Quare qui se ad observanda consilia evangelica vocatos intellegunt, suo iure ea amplectuntur. In coetus vero religiosos receptio illis tantum debetur, qui iudicio capituli seu moderatorum communitatum debitis qualitatibus praediti sunt.

c) Cum muneribus sacris fungentes e coetu fidelium assumantur, i qui officiis sacris se tradere cupiunt, si ipsi idonei et condiciones ab Ecclesia positae impletae sunt, clero adiunguntur. Quamvis laicis licitum non sit se in administrandam Ecclesiam ingerere, aditus ad statum clericalem et ita ad munera ecclesiastica omnibus patet. Cautiones ab Ecclesia positae eo tantum tendunt, ut ministerium sacrum utiliter et decore peragatur.

d) Ius tandem est laicis, ut ipsis pastoralis cura provideatur, per quam adiumenta salutis aeternae in ipsos derivantur, utque tribunalia ecclesiastica adsint, quibus iura protegantur.

54. 3. Minime ergo verum est Ecclesiam neglegere laiCOS. Diversitatem quidem ortam ex sacramento ordinis atque ex iurisdictionis potestate, quam Christus praesulibus Ecclesiae tradidit, eam agnoscere debet. At ipsa haec potestas in utilitatem fidelium convertenda est. Fideles porro orationibus, vitae sanctitate, pia et religiosa prolis educatione, recto usu bonorum temporalium multum ad bonum spirituale Ecclesiae cooperantur. Tandem in non paucis rebus ecclesiasticis magna auctoritas decidendi laicis facta est. Omnis autem huius accusationis vis adempta est, cum clerus catholicus non sit classis quaedam a ceteris societatis humanae gradibus separata, sed per singulas aetates omnis condicionis homines, qui a Deo vocantur, ad vitam clericalem se conferant 1.

1 c. 7, C. 12, q. 1, supra § 20, n. 50 citat. Phillips, Kirchenrecht I, § 33. Heiner, Kirchenrecht I. Bd, 1. Buch, 1. Tl, 3. Hauptstück. Simon Aichner, Compendium iuris ecclesiastici ", Brixinae 1911, § 60. Ferraris, Prompta Bibliotheca, s. v. Laicus. Wernz, Ius Decretalium II n. 9.

« PoprzedniaDalej »