Obrazy na stronie
PDF
ePub

opus sit, de huiusmodi lectionis periculo et damno fideles opportune

[merged small][ocr errors]

22. „Nemo e catholicis, praesertim e viris ecclesiasticis, in huiusmodi diariis vel foliis vel libellis periodicis quidquam, nisi suadente iusta et rationabili causa, publicet."

IX. De facultate legendi et retinendi libros prohibitos.

635. 23. Libros sive specialibus sive hisce generalibus decretis proscriptos i tantum legere et retinere poterunt, qui a Sede Apostolica aut ab illis, quibus vices suas delegavit, opportunas fuerint consecuti facultates." 1

24. Concedendis licentiis legendi et retinendi libros quoscumque prohibitos Romani Pontifices Sacram Indicis Congregationem praeposuere. Eadem nihilominus potestate gaudent tum Suprema Sancti Officii Congregatio, tum Sacra Congregatio de Propaganda Fide pro regionibus suo regimini subiectis. Pro Urbe tantum haec facultas competit etiam sacri palatii apostolici magistro.“

"

25. Episcopi aliique praelati iurisdictione quasi episcopali pollentes, pro singularibus libris, atque in casibus tantum urgentibus, licentiam concedere valeant 2. Quod si iidem generalem a Sede Apostolica impetraverint facultatem 3, ut fidelibus libros proscriptos legendi

fidei in hac constitutione non promiscue, sed cum distinctione adhibentur. Deinde, quod in formula I, qua S. Congr. de Prop. Fide iam antea facultatem legendi libros prohibitos concedebat, libros contra religionem ex professo tractantes de libris contra totam religionem, non tantum revelatam, commentatores interpretabantur. Cf. Zitelli, Apparatus iuris eccles., Romae 1886, 506; Arndt, De libris prohibitis commentarii n. 181; Vermeersch, De prohibitione et censura librorum n. 92. Quae interpretatio a compluribus. admissa ac nulla adhuc authentica declaratione reiecta, sua probabilitate carere non videtur.

Lex de libris prohibitis in praesumpto periculo animarum universali fundatur. Hinc etiamsi quis sibi persuaserit ex lectione libri nullum sibi perversionis periculum oriturum esse, nihilominus ut legat tales libros, licentia indiget.

In actuali vero morali necessitate legendi, si recursus ad superiorem haberi nequit, praesumi posse talem licentiam affirmandum videtur. Causas eiusmodi significant, si scriptor folii catholici ad celeriter respondendum lectione opus habet; si ii, qui studiis philosophicis vel literariis operam dant, ad examen parandum lectione tali uti debent (cf. Vermeersch 1. c. n. 95).

2 Superiores iurisdictione quasi episcopali pollentes, qui pro singularibus libris et in casibus tantum urgentibus hanc possunt impertiri licentiam, intelleguntur nuntii, vicarii apostolici, abbates nullius, superiores regularium exemptorum veram in subditos iurisdictionem habentes, vicarii capitulares, vicarii generales, et hi etiam absque speciali mandato. Potestas haec est delegabilis (De Brabandere, Ius canonicum II, n. 1329).

3 Facultatem hanc ad successorem transire et esse delegabilem ex iis, quae § 88 156 dicuntur, patet. Vi huius facultatis etiam ad tempus datae

retinendique licentiam impertiri valeant, eam nonnisi cum delectu et ex iusta et rationabili causa concedant.“

[ocr errors]

26. Omnes, qui facultatem apostolicam consecuti sunt legendi et retinendi libros prohibitos, nequeunt ideo legere et retinere libros quoslibet aut ephemerides ab ordinariis locorum proscriptas, nisi iis in apostolico indulto expressa facta fuerit potestas legendi et retinendi libros a quibuscumque damnatos1. Meminerint insuper qui licentiam legendi libros prohibitos obtinuerunt, gravi se praecepto teneri huiusmodi libros ita custodire, ut ad aliorum manus non perveniant."

X. De denuntiatione pravorum librorum.

636. 27. Quamvis catholicorum omnium sit, maxime eorum, qui doctrina praevalent, perniciosos libros episcopis aut Apostolicae Sedi denuntiare, id tamen speciali titulo pertinet ad nuntios, delegatos apostolicos, locorum ordinarios atque rectores universitatum doctrinae laude florentium."

[ocr errors]

28. Expedit ut in pravorum librorum denuntiatione non solum libri titulus indicetur, sed etiam, quoad fieri potest, causae exponantur, ob quas liber censura dignus existimatur. Iis autem, ad quos denuntiatio defertur, sanctum erit denuntiantium nomina secreta servare."

[ocr errors]

29. Ordinarii, etiam tamquam delegati Sedis Apostolicae, libros aliaque scripta noxia in sua dioecesi edita vel diffusa proscribere et e manibus fidelium auferre studeant. Ad apostolicum iudicium ea deferant opera vel scripta, quae subtilius examen exigunt, vel in quibus ad salutarem effectum consequendum supremae auctoritatis sententia requiri videatur." 2

ordinarius fidelibus petentibus ad vitam potest licentiam legendi libros prohibitos concedere. Archiepiscopus Westmonasteriensis anno 1897 cum clero suo communicavit facultatem concedendi fidelibus licentiam legendi prohibitos libros. Vermeersch 1. c. n. 97 sq. Hilgers, Der Index 31, nota 2.

1 Episcopi prohibitio proprios subditos in dioecesi afficit, ad quos a iurisdictione episcopali exempti non pertinent. Proscribendi autem potestatem habet ordinarius librum noxium cuiuscumque etiam exempti auctoris, ut ex art. 29 et nota ibi addita patet. Cf. Vermeersch 1. c. n. 98. Wernz, Ius Decretalium III (1907) n. 111, nota 82, qui aliam sententiam proponit.

2 Simile mandatum episcopis dederant Leo XII 26 Martii 1825, Pius IX Inter multiplices 24 Aug. 1864. His literis, a S. Congr. Indicis ad omnes episcopos, etiam ritus graeci missis, ita legitur: „Ne vero quis praetextu defectus iurisdictionis aut alio quaesito colore ordinariorum sententias et proscriptiones ausu temerario spernere et pro non latis habere praesumat, iis Sanctitas Sua concessit, sicut nomine et auctoritate eius praesentibus conceditur, ut in hac re tamquam Apostolicae Sedis delegati, contrariis quibuscumque non obstantibus, procedant" (Arndt l. c. n. 163). Cf. Pius X Encycl. Pascendi dominici 8 Sept. 1907, III.

§ 131.

B. Censura librorum.

I. De praelatis librorum censurae praepositis.

[ocr errors]

637. 30. Penes quos potestas sit sacrorum bibliorum editiones et versiones approbare vel permittere, ex iis liquet, quae supra (n. 7) statuta sunt.“

[ocr errors]

31. Libros ab Apostolica Sede proscriptos nemo audeat iterum in lucem edere; quod si ex gravi et rationabili causa singularis aliqua exceptio hac in re admittenda videatur, id numquam fiet, nisi obtenta prius Sacrae Indicis Congregationis licentia servatisque condicionibus ab ea praescriptis.“ 1

32. Quae ad causas beatificationum et canonizationum servorum Dei utcumque pertinent, absque beneplacito Congregationis Sacris Ritibus tuendis praepositae publicari nequeunt." 2

[ocr errors]

33. Idem dicendum de collectionibus decretorum singularum Romanarum Congregationum; hae nimirum collectiones edi nequeant, nisi obtenta prius licentia et servatis condicionibus a moderatoribus uniuscuiusque Congregationis praescriptis."

34. „Vicarii et missionarii apostolici decreta Sacrae Congregationis Propagandae Fidei praepositae de libris edendis fideliter servent." 3

1 Complures auctores libros ab Apostolica Sede proscriptos" speciali decreto proscriptos intellegunt. Libri autem generalibus decretis contrarii reimprimi possunt, modo id, quo prohibitioni obnoxii fiunt, omittatur.

2

Agitur de edendis scripturis ex officio confectis, quales sunt probationes a defensoribus productae, animadversiones promotoris fidei. Prohibitio haec tamdiu subsistit, quamdiu causa pendet (De Brabandere, Ius canonicum II, n. 1336). Eiusmodi actis, ut publici iuris fiant, licentiam per additum Nihil obstat tribuit vel Promotor sanctae fidei vel Assessor S. Rituum Congr. Monitum S. Congr. Rituum 12 Febr. 1909: Acta Apost. Sedis I (1909) 238.

3 S. Congr. de Prop. Fide decretis 6 Dec. 1655, 28 Dec. 1770 praevio examini ipsius S. Congregationis subiecit scripta quaecumque de religione directe vel indirecte sive de rebus ecclesiasticis tractantia, quae a missionario apostolico cuiusvis gradus, condicionis, praeeminentiae, religionis statusque edantur. Parvae tamen doctrinae, catechismi, instructiones, preces cum approbatione episcopi locorum seu vicarii apostolici edi possunt (Collect. S. Congr. de Prop. Fide 1907, n. 124 482).

Quae decreta non tantum eo mitigantur, quod non raro vicariis apostolicis potestas datur approbandi scripta nomine S. Congregationis, sed ex multorum auctorum sententia haec prohibitio ad illos locos, ubi hierarchia ordinaria restituta est, omnino non pertinet. Immo Pennacchi indubium habet sacerdotes regionum, in quibus restituta est ordinaria iurisdictio, minime citatis decretis teneri (Acta S. Sedis XXX 490).

35. Approbatio librorum, quorum censura praesentium decretorum vi Apostolicae Sedi vel Romanis Congregationibus non reservatur, pertinet ad ordinarium loci, in quo publici iuris fiunt." 1

36. Regulares praeter episcopi licentiam meminerint teneri se sacri Concilii Tridentini decreto, operis in lucem edendi facultatem a praelato cui subiacent obtinere. Utraque autem concessio in principio vel in fine operis imprimatur." 2

37. Si auctor Romae degens librum non in Urbe, sed alibi imprimere velit, praeter approbationem cardinalis Urbis vicarii et magistri sacri palatii apostolici alia non requiritur.“ 3

II. De censorum officio in praevio librorum examine.

638. 38. „Curent episcopi, quorum muneris est facultatem libros imprimendi concedere, ut iis examinandis spectatae pietatis et doctrinae viros adhibeant, de quorum fide et integritate sibi polliceri queant nihil eos gratiae daturos, nihil odio, sed omni humano affectu posthabito Dei dumtaxat gloriam spectaturos et fidelis populi utilitatem. “ 4

39. De variis opinionibus atque sententiis (iuxta Benedicti XIV praeceptum) animo a praeiudiciis omnibus vacuo iudicandum sibi esse censores sciant. Itaque nationis, familiae, scholae, instituti affectum excutiant, studia partium seponant. Ecclesiae sanctae dogmata et

Si publicatio in pluribus dioecesibus fit, sufficit ut ab ordinario unius ex illis dioecesibus liber approbetur (De Brabandere 1. c. n. 1339).

2 Ex praescripto Pii X encycl. Pascendi dominici 8 Sept. 1907, IV. Episcopus potestatem edendi facit per verbum Imprimatur, cui tamen proponitur formula Nihil obstat, adscripto censoris nomine. Censoris mentio arbitrio episcopi ex causa tantum omitti potest.

Religiosi censurae Ordinarii subiacent sicut reliqui fideles secundum sanctionem huius constitutionis. Insuper ex decreto Tridentino (sess. 4 de editione et usu sacrorum librorum), ad quod praesens articulus provocat, pro libris ad Sacras Scripturas pertinentibus facultas proprii praelati petenda est. Obligatio petendi moderatoris facultatem, antea iure particulari propriorum institutorum imposita, iam ad omnia extenditur, quae religiosi typis edi voluerint. Pius X encycl. cit. IV. Sodales institutorum religiosorum etiam ad approbationem ordinarii et superiorum habendam obligantur sicut regulares votorum solemnium. S. Congr. de Religiosis 15 Iunii 1911: Acta Apost. Sedis III (1911) 270.

Auctores qui Romae saltem quasi domicilium incolant, debent duplicem hanc approbationem obtinuisse. Wernz, Ius Decretalium III n. 121, nota 104.

Episcopus librum auctoris eidem non subditi a proprio Ordinario probatum novae censurae subicere non obligatur, sed impressionem potest permittere apponendo iudicium „Nihil obstare" censoris alterius dioecesis, ab istius Ordinario sibi transmissum. S. Congr. Ind. 9 Mai 1912: Acta Apost. Sedis IV (1912) 370.

communem catholicorum doctrinam, quae Conciliorum generalium decretis, Romanorum Pontificum constitutionibus atque doctorum consensu continentur, unice prae oculis habeant."

40. „Absoluto examine, si nihil publicationi libri obstare videbitur, ordinarius, in scriptis et omnino gratis, illius publicandi licentiam, in principio vel in fine operis imprimendam, auctori concedat." 1

III. De libris praeviae censurae subiciendis.

639. 41. „Omnes fideles tenentur praeviae censurae ecclesiasticae eos saltem subicere libros, qui divinas Scripturas, sacram theologiam, historiam ecclesiasticam, ius canonicum, theologiam naturalem, ethicen aliasve huiusmodi religiosas aut morales disciplinas respiciunt, ac generaliter scripta omnia, in quibus religionis et morum honestatis specialiter intersit." 2

1 S. Congr. Indicis 1 Sept. 1898 ad dubium: An ordinarii qui, peracto examine alicuius libri, licentiam denegent eundem publicandi, teneantur auctori rationes denegatae licentiae indicare?" responderi mandavit: Affirmative, si liber videatur correctionis seu expurgationis esse capax" (Acta S. Sedis XXXI 256).

[ocr errors]

Regula X Indicis praescribebat, ut approbatio authentice appareret, quare approbatio ordinarii iuxta tenorem verborum imprimenda fuit. Quia autem in const. Leonina expresse non praescribitur approbationis de verbo ad verbum impressio, quaecumque alia forma, qua approbatio habita clare exprimitur, sufficiens videbatur, e. gr. cum licentia ordinarii" vel de permissu ordinarii" (vel superioris Ordinis), quod Pius X encycl. cit. IV confirmat. Cf. Dilgskron, Anal. eccl. V (1897) 228. „Neque nova hac lege infirmari omnino possunt rationes, quibus innixi quidam theologi credunt auctores quandoque obtentam imprimendi facultatem omnino reticere posse, ne videlicet certis lectoribus de libertate auctoris dubitandi ansa praebeatur".

Licentia gratis concedenda est. Censori tamen pro suscepto labore ab episcopo retributionem determinari non videtur vetitum (De Brabandere, Ius canonicum II, n. 1344).

De hoc articulo interpretando quaedam est dissensio inter auctores. De Brabandere (n. 1345) eum ad normam encycl. a Pio IX 2 Iunii 1848 pro ditione pontificia datae explicat et concludit hodie de iure communi non tantum libros stricte tales, si argumenti indicati sint, censurae subesse, sed publicationes periodicas quascumque et ephemerides huius argumenti; immo generaliter scripta omnia, non exclusis singularibus periodicorum quorumcumque articulis, in quibus religionis et morum honestatis specialiter intersit, illa nempe scripta, quae morale vel religiosum, ut dictum est, argumentum habeant aut morum honestatem proxime attingant.

Interpretationi huic, quae quidem non est unius tantum auctoris, alia opponitur, verba articuli nostrae constitutionis accuratius perpendens et eam ob causam non mediocriter commendata. Ita exponit (cf. Vermeersch,

« PoprzedniaDalej »