Obrazy na stronie
PDF
ePub

10. Abbates intra fines alicuius dioecesis consistentes suis tantum regularibus subditis tonsuram vel minores ordines conferendi ius habent. Nec ipsi abbates nec exempti vel collegia possunt clericis saecularibus dimissorias conferre. Concedentes autem dimissorias contra formam decreti, ab officio et beneficio per annum sint ipso iure suspensi1.

11. Nemo episcoporum qui titulares vocantur, alterius subditum valet ad primam tonsuram vel aliquos ordines promovere absque sui proprii praelati expresso consensu aut literis dimissoriis. Contrafaciens ab exercitio pontificalium per annum, taliter vero promotus ab exsecutione ordinum sic susceptorum, donec suo praelato visum fuerit, ipso iure sunt suspensi 2.

583. 12. Nulli episcopo licet pontificalia in alterius dioecesi exercere, nisi de Ordinarii loci expressa licentia et in personas ei Ordinario subiectas tantum; si secus factum fuerit, episcopus ab exercitio pontificalium et sic ordinati ab exsecutione ordinum sunt ipso iure suspensi 3.

13. Episcopi, si a crimine concubinatus non abstinuerint et a Synodo provinciali admoniti se non emendaverint, ipso facto sint suspensi *.

14. Sacerdos, qui alterius parochiae sponsos sine illorum parochi licentia matrimonio coniungere aut benedicere ausus fuerit, ipso iure tamdiu suspensus manet, donec ab Ordinario eius parochi, qui matrimonio interesse debebat seu a quo benedictio suscipienda erat, absolvatur 5.

Suspensio haec ex probabili sententia a munere sacerdotali intellegitur. Post mutatum autem ius Tridentinum censura haec ut poena ferendae tantum sententiae infligi potest.

§ 123. c) Interdicta latae sententiae.

584. 1. Interdictum Romano Pontifici speciali modo reservatum ipso iure incurrunt universitates, collegia et capitula, quocumque nomine nuncupentur, ab ordinationibus seu mandatis eiusdem Romani Pontificis pro tempore exsistentis ad universale futurum Concilium appellantia" 7.

1 Sess. 23, c. 10 de ref. Cf. Many, Praelect. de s. ordinat. n. 61, p. 157; aliam capitis Tridentini interpretationem v. in De Studiën" LXII, Maastricht 1904, 93.

2 Sess. 14, c. 2 de ref.

Sess. 25, c. 14 de ref.

3 Sess. 6, c. 5 de ref.

5 Sess. 24, c. 1 de ref. matrim.

Decr. Ne temere 2 Aug. 1907 n. X. Buc ceroni, Commentarius n. 120. 7 Cf. excomm. primae seriei n. 4 (supra § 118).

2. Scienter celebrantes vel celebrari facientes divina in locis ab Ordinario vel delegato iudice vel a iure interdictis, aut nominatim excommunicatos ad divina officia seu ecclesiastica sacramenta vel ecclesiasticam sepulturam admittentes, interdictum ab ingressu ecclesiae ipso iure incurrunt, donec ad arbitrium eius, cuius sententiam contempserunt, competenter satisfecerint.“

Ex Tridentino Concilio:

3. Metropolitanus suffraganeos episcopos, suffraganeus autem episcopus antiquior residens metropolitanum, contra formam decreti residentiam violantes, intra tres menses per literas seu nuntium Romano Pontifici denuntiare tenetur sub poena interdicti ingressus ecclesiae eo ipso incurrenda 1.

4. Capitulum sede vacante illegitime literas dimissorias concedens interdicto ecclesiastico subiacet 2.

ARTICULUS II.

DELICTA ECCLESIASTICA PER SENTENTIAM IUDICIS PUNIENDA.

§ 124. Delicta communia.

585. Superioribus paragraphis delicta poenis spiritualibus latae sententiae notata consideravimus. Iam de delictis ecclesiasticis agendum est, quibus poena per sententiam sive condemnatoriam sive declaratoriam iudicis imponitur 3. Quae poenae in compluribus delictis ad censuras latae sententiae supra indicatas adduntur.

1. Delicta contra fidem:

a) Apostatae et b) haeretici sunt irregulares et infames, quae infamia, nisi ante obitum resipuerint, ad eorum filios ac nepotes transmittitur 4.

Si clerici fuerint, ipsi et eorum receptores, defensores, fautores ipso facto beneficiis, officiis, iurisdictione ecclesiastica privantur 5; porro haeretici et eorum filii usque ad secundum gradum per paternam lineam, usque ad primum gradum per maternam lineam atque haereticis credentes, eorum receptores, defensores, fautores ad quaelibet officia et beneficia inhabiles sunt. Degradationi subici possunt 7.

1 Trid. sess. 6, c. 1 de ref.

2 Trid. sess. 7, c. 10 de ref.

3 Cf. supra 1. IV, c. 4. Commentatores in libr. 5 decretal. SantiLeitner, Praelect. iur. can., Ratisbonae 1899. Petr. de Brabandere, Iuris can. Compend. II, Brugis 1899, opera C. van Coillie, n. 1262 sqq. Cf. supra § 26 27, n. 72 75.

5 C. 9 13 X. V, 7. Paulus IV const. Cum ex Apostolatus officio 15 Febr. 1559, § 3 (Bullar. Taur. VI 551).

6 c. 15 in VIto V, 2; cf. S. Offic. 3 Febr. 1898: Archiv für kathol. Kirchenrecht LXXVIII (1898) 521. 7 c. 9 X V, 7.

586. 2. Delicta contra religionem:

a) Blasphemia, quae est locutio contumeliosa in Deum et res sacras, a clericis commissa suspensione ac depositione punienda est1. b) In clericos periuros depositione aut degradatione animadvertendum est 2.

c) Sacrilega in malum finem facta asportatio consecratae hostiae in clerico usque ad degradationis poenam est punienda 3.

Qui Missam celebrare aut poenitentiae sacramentum ministrare praesumit, ordine presbyteratus non initiatus, excommunicandus, et si clericus fuerit, degradandus est.

d) Variae formae superstitionis ab Ordinario poena arbitraria puniuntur; clerici delinquentes suspendendi et, si crimen gravius fuit, deponendi sunt 5.

587. e) Simonia est sacrilegium, quod committitur emptione aut venditione vel quovis alio contractu, quo spirituale, ut tale est, commutatur cum temporali 6; seu est studiosa voluntas emendi aut vendendi pretio temporali aliquid spirituale aut spirituali adnexum.

Peccatum simoniae nomen habet ab impio conatu Simonis Magi7 ipsumque ad sacrilegium reale pertinet. Ob gravissima damna, quae per hoc crimen bono spirituali Ecclesiae illata sunt, poenae graves contra simoniam iure canonico sancitae exsistunt. Quare quae occasione censurae latae sententiae hac de re supra indicata fuerunt, nunc complenda sunt.

588. a) Divisio simoniae. aa) Simonia vel est iuris divini seu naturalis vel iuris ecclesiastici. Iuris divini seu naturalis est, cum pro re temporali res spiritualis aut spirituali adnexa commutatur. Iuris ecclesiastici est, cum contra prohibitionem Ecclesiae ex religionis motivo et sub poenis simoniae factam res spiritualis

1 Leo X const. Supernae dispositionis 5 Maii 1514, § 33 (Bullar. Taur. V 604). Pius V const. Cum primum 1 Aprilis 1566 (ibid. VII 434). 2 c. 10 X. II, 1.

3 Innocentius XI const. Ad nostri 12 Martii 1677 (Bullar. Luxemb. VII 1). Alexander VIII const. Cum alias 22 Dec. 1690 (Bullar. Taur. XX 160). Benedictus XIV const. Ab augustissimo 5 Martii 1744 (Bullar. Luxemb. XVI 181).

Clemens VIII const. Etsi alias 1 Dec. 1601 (Bullar. Luxemb. III 142). Urbanus VIII const. Apostolatus officium 23 Martii 1628 (ibid. IV 144). 5 Leo X cit. const. Supernae dispositionis.

Lib. decretal. Greg. IX V, 3. Suarez, De religione tract. 3, lib. 4. I. Gibalinus, De simonia, Lugduni 1659. De Brabadere, Iuris can. Compend. II n. 1266 sqq. Lehmkuhl, Theologia moralis I n. 529 sqq. Eine kanonistische Studie. Freiburg i. Br. 1902. Cf. supra § 119.

A. Leinz, Die Simonie. 7 Act. 8, 18-20.

vel huic adnexa cum re spirituali vel huic adnexa commutatur, vel cum contra eandem prohibitionem res in se temporalis pro re temporali datur 1.

bb) Simonia mentalis, conventionalis, realis, confidentialis. aa) Mentalis committitur in praestanda re temporali cum intentione recipiendi spiritualem, quin intentio in conventionem transeat. Innocentius XI propositionem reiecit hanc materiam sic explicantem: „Dare temporale pro spirituali non est simonia, si temporale non detur tamquam pretium, sed tamquam motivum conferendi vel efficiendi spirituale."2 ßß) Convenionalis est, si cum pacto sive expresso sive tacito temporale datur, ut spirituale recipiatur, aut vicissim, quin pactum sit ultro citroque exsecutioni traditum. Si a neutra parte exsecutio facta est, pure conventionalis simonia habetur. Si ab alterutra parte saltem incohata fuit impletio pacti, mixta vocatur. 77) Realis simonia pactum ex utraque parte impletum vel impleri coeptum supponit. 6) Confidentialis est simonia qualificata in re beneficiaria, hereditariam quandam successionem in beneficiis attentans. Committitur eo, quod quis beneficium ecclesiasticum alicui quocumque modo, eligendo, praesentando, conferendo, in eius favorem resignando procurat sub pacto tacito aut expresso, ut is, cui procurat, post aliquod tempus ipsi procuranti vel alteri resignet aut pensionem vel fructus ex eo praestet 3.

Confidentia haec committitur porro per reservationem accessus, si ille, qui nunc accipit beneficium, spondet se dimissurum esse post certum tempus beneficium, ut alius, modo incapax, accedere ad illud possit. Reservatur ingressus, si quis beneficium sibi collatum sed nondum possessum alteri resignat eo pacto, ut resignanti postea ingrediendi possessionem faciat potestatem. Regressus reservatur, quando quis beneficium sibi collatum et possessum alteri resignat eo pacto, ut ubi beneficium vacaverit, de novo a resignante recuperetur 4,

589. ) In simonia tria distinguenda sunt: res spiritualis vel spirituali adnexa, quae tamquam merx in pactum trahitur; res temporalis ut pretium; animus ineundi pactum.

aa) Merx in pacto simoniaco est id, quod ex se vel ex Dei ordinatione vel ex Ecclesiae institutione ad dona supernaturalia in salutem hominum constituta pertinet. Ad hunc ordinem quaedam essentialiter, ut gratiae tum gratum facientes tum gratis datae: quaedam causaliter, in quantum donorum spiritualium causae sunt, ut

2

1 De Brabandere 1. c. II n. 1272.

? Propositiones damnatae sub Innocentio XI 2 Martii 1679, prop. 45 46 (Denzinger, Enchiridion 12 n. 1195 1196).

Schmalzgrueber in lib. 5 X tit. 3, n. 37.

3

4

Laurentius, Inst. iur. eccl. Ed. 3.

Schmalzgrueber 1. c. n. 38 sq.

Leinz I. c. 128 sq.

26

sacramenta, sacramentalia, iurisdictio ecclesiastica, potestas ordinis; quaedam secundum effectum ad dona supernaturalia pertinent, quatenus a potestate sacra causantur. Eiusmodi sunt: actus ordinis vel iurisdictionis ecclesiasticae, administratio sacramentorum, dispensatio in votis, iuramentis, in impedimentis et inhabilitatibus ecclesiasticis ; electio, praesentatio ad beneficia; conciones; catecheses; inflictio seu ablatio censurarum.

Aliud genus mercis, circa quam simonia agitur, est res spirituali adnexa. Antecedenter adnexa dicuntur, quae prius exsistunt ut temporalia, quam rei spirituali iungantur. Talia sunt vasa sacra, aedes sacrae ac ceterae res consecratae vel benedictae. Concomitanter rei spirituali adnexum est intrinsece cum ea iunctum; eiusmodi est labor corporalis cum sacro ministerio ac functione subeundus. Consequenter rei spirituali adnectuntur, quae rem spiritualem supponunt. Talia sunt beneficia et pensiones ecclesiasticae, oblationes, spectatae secundum ius percipiendi fructus ex ipsis. Ex officio enim spirituali praesupposito ius illud in fructus exsurgit1.

590. bb) Pretium simoniacum est quaelibet res, sive pecunia sive aliquid pecunia aestimabile, quae in contractum bilateralem et onerosum inducitur. Pretium illud: „Aliud est munus ab obsequio, aliud a manu, aliud a lingua. Munus ab obsequio est servitus indebite impensa. Munus a manu pecunia est, munus a lingua favor." 2

Munus a manu praeter pecuniam quaevis temporalis res est, corporalis et incorporalis, ut iura, census, praestatio mutui, debiti solutio aut remissio.

Munus a lingua dicuntur commendationes, preces, laudes, intercessiones, quae in recompensationem rei spiritualis acceptae vel accipiendae ex pacto interponendae promittuntur 3.

Munus ab obsequio sunt servitia alteri praestita, ut rerum administratio, negotiorum gestio facta sub pacto, ut ab altero res spiritualis conferatur 4.

2

1 Schmalzgrueber in lib. 5 X tit. 3, n. 212.

c. 114. C. 1, q. 1. Gregorius M. 1. 1, hom. 4, n. 4 ed. Maur.

3 Suarez, De religione tract. 3, lib. 4, c. 40, n. 12: Dico secundo: si per collationem beneficii vel alterius rei spiritualis collator intendat obligare alium ad preces pro se fundendas, tunc proprie recipit munus a lingua.“ Ipsas preces emere, ut amicus collatoris intercessione ementi obtineat beneficium, a doctoribus communiter habetur simoniacum, quamquam haec simonia certa non est. Suarez 1. c. c. 53, n. 13 sqq. Ballerini-Palmieri, Opus theol. mor. II (1899), tract. 6, n. 439 sqq. C. Gennari, Consultazioni I2, Roma 1902, cons. 93.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »