Obrazy na stronie
PDF
ePub

intimationes vel notificationes, si apparitores curiae desint, episcopus persona aliqua qualificata utitur, quae eas partibus transferat ac de hoc ipsum certiorem reddat: vel etiam a curia per publicos tabellarios literae commendatae transmittuntur, posteaque testimonium poscitur exhibitionis atque acceptionis vel repudii. Intimationes et notificationes in scriptis fiunt 1.

Si indicantur testes, qui de factis vel circumstantiis ad meritum causae substantiale spectantibus interrogandi essent, nec interrogari possunt, vel quia non licet aut decet eos citare in iudicium vel quia recusant adesse, necesse est id in actis commemorare eorumque defectus suppletur testimoniis aliorum, qui rem, de qua quaeritur, vel ex relatione aliorum vel aliter noverint2. Personae, quas examinare expediat, semper audiuntur separatim 3.

486. bb) Ubi ea omnia, quae ad veritatem factorum constituendam et culpam accusati probandam pertinent, absoluta fuerint, accusatus intimatione scripta ad examen vocatur.

In intimatione accusationes contra reum perlatae fuse lateque referuntur. Quodsi ob accusationum qualitatem vel alia de causa haud expediat, ut in intimatione exprimantur, in hac satis erit innuere ipsum ad examen vocari, ut in causa, de qua contra eum fit inquisitio, sese defendat.

Accedere recusanti terminus peremptorius praefinitur; quo termino iterum absque iusto impedimento neglecto, reus habetur contumax *. Verum si ad examen accedat, auditur, et ubi inductiones alicuius momenti exhibet, eae, quantum fieri potest, accurate discutiuntur 5. 487. cc) Iam ad contestationem delicti et eorum quae prostant argumentorum acceditur, ex quibus inquisitum et esse culpabilem et in poenas canonicas incurrisse demonstrari posse videtur. Contestatio haec etiam legitimatio processus vel confrontatio testium dicitur. Confrontatio vel personalis est vel verbalis. In personali ipsi testes coram accusato depositiones suas repetunt, et confrontatio haec in iudiciis criminalibus ecclesiasticis ob gravissima tantum delicta admittitur. Verbalis ita perficitur, ut nomina et depositiones testium et conclusiones procuratoris fiscalis inde deductae accusato recitentur. Et haec est sollemnitas essentialis in summario quoque processu criminali 7.

1 Instr. § 14.

2 Instr. § 20. 3 Instr. § 17.

Instr. § 21-24. Contumax inoboedientia suspicionem, non vero probationem culpae insinuat. Contumaci defensor ex officio statuitur, atque die indicato causa agitur, sententia enuntiatur, illis omissis actis, quae praesentiam accusati postulant. Droste, Kirchliches Disziplinar- und Kriminalverfahren § 107.

5 Instr. § 25.

• Instr. § 26.

Droste 1. c. § 101.

Inquisitus, ubi ex his noverit, quae in actis contra se relata sint, ad ea respondere potest, ac, si velit, utetur iure defensionis a se ipso in scriptis peragendae. Ad defensionem exarandam terminum obtinere potest, praesertim si in citatione causa non fuit exposita1.

488.) Conclusio in causa. Absoluto processu redactor actorum summarium conficit praecipuorum argumentorum, quae ex ipso elucent. Processus eiusque summarium ad procuratorem fiscalem mittitur, qui suas conclusiones edit. Tum omnia ad ordinarium iudicem remittuntur, qui plenam causae cognitionem adeptus diem constituit, qua disceptanda et resolvenda erit, curatque ut accusatus certior de hoc fiat.

Inquisitus defensionem suam interim parat. Quare ipsi postulanti transcriptio actorum et conclusionum tradenda est. Insuper liberum ipsi est constituere sacerdotem aut laicum, ab Ordinario approbandos, qui eum in disceptatione causae defendat; immo accusatus ne accedere quidem ipse ad discussionem hanc tenetur; sufficit, si per defensorem praesens est. Aliquem tamen defensorem semper oportet nominari, ita ut Ordinarius eum ex officio constituat, si praeventus constituere renuat. Defensor notitiam processus et restricti in cancellaria haurit, ut ad defensionem se paret, quam ante disceptationem causae in scriptis exhibere potest. Pro qualitate causae Ordinarius defensorem secreto iurato subicit 2.

489. Sententia. Causa proponitur die constituta coram iudice3, praesentibus procuratore fiscali, defensore, cancellario. Post votum procuratoris fisci et deductiones sententia profertur eiusque pars dispositiva cancellario dictatur, expressa mentione facta, si sit condemnatoria, sanctionis canonicae, quae accusato imponitur: Sententia indicatur praevento, qui appellationem interponere potest ad auctoritatem ecclesiasticam superiorem 4.

490. 7) Remedia contra sententiam. Appellatio et cetera iuris remedia, quae antea exposita sunt 5, etiam in processu criminali partibus praesto sunt. Intra decem dies a notificatione sententiae appellatio interponenda est; quo termino inutiliter elapso sententia exsecutioni patet. Interposita appellatione curia absque mora actus causae originales, id est processum, restrictum, defensiones, sententias, ad tribunal

Instr. S. Congr. Episc. et Regul. § 27 28.

2 Instr. § 29-33. Droste, Kirchliches Disziplinar- und Kriminalverfahren § 102 sq.

3 Causam coram vicario generali proponi articulus 34 instructionis habet, at neque Ordinarius dioecesanus prohibetur, quominus ipse iudicium agat, sicuti instr. S. Congr. de Prop. Fide § 34 dicit, neque officialis vel collegium iudicum ad hoc munus deputatum excluduntur. Cf. Droste 1. c. § 104. 5 Cf. supra § 101.

Instr. § 34-36.

appellationis remittit. Iubente auctoritate superiore appellans intra viginti dies defensorem constituit ab eadem auctoritate approbandum. Termino hoc peremptorio absque effectu elapso appellatio censetur derelicta et a superiore auctoritate perempta declaratur1. In causa appellationis a curia episcopali metropolitanus in cognoscenda et decidenda causa normam instructionis sequitur. Quoad effectum sive suspensivum sive devolutorium appellationis norma a Benedicto XIV const. Ad militantis statuta applicatur 2. Praeter remedium ordinarium appellationis extraordinaria remedia sive durante processu sive post sententiam praesto sunt. Ante causam incohatam episcopus inquisitionem et introductionem causae prohibere potest. Post inceptam causam solus Romanus Pontifex abolitionem fieri iubet. Porro revisio seu recognitio rei iudicatae interdum admittitur, attamen ex potestate solum a Romano Pontifice tributa et si gravissimae causae subsint, super quibus cognitio et iudicium ad Apostolicam Signaturam defertur 3.

Expensae processus criminalis, quae pro varietate curiarum differunt, pendente causa a partibus feruntur. Sententia deinde de iis statuit. In sententia condemnatoria condemnatus expensas fert. In sententia liberatoria aut in inquisitione, quae usque ad causam introducendam non est continuata, fiscus dioecesanus expensas solvit.

CAPUT III.

DE POENIS ECCLESIASTICIS.

ARTICULUS I.

DE CENSURIS IN GENERE.

§ 110. a) Censurae definitio, divisio; condiciones contrahendi

censuram.

491. Poena ecclesiastica est malum passionis aut privationis ob delictum per ecclesiasticam auctoritatem

1 Instr. § 38-41.

2 Instr. § 42. § 37: Pro appellatione servantur normae statutae a constitutione Ad militantis s. m. Benedicti XIV 30 Martii 1742 aliaeque emanatae ab hac S. Congregatione decreto 18 Decembris 1835 et litera circulari diei 1 Augusti 1851." Decretum S. Congr. Episc. et Regul. 18 Decembris 1835 ordinem cognitionis a S. Congregatione in appellatorio servatum continet. Literae circulares 1 Augusti 1851 de quibusdam cautelis a curiis servandis agunt, ut causae criminales celerem expeditionem habeant. Droste 1. c., append. p. 227 221.

Lex propria S. R. Rotae et Signaturae Apost. can. 37: Acta Apost. Sedis I (1909) 30. Decr. citat. 18 Dec. 1835 § 14. Cf. supra de remediis extraordinariis iuris, § 102. Hinschius, System des Kirchenrechts VI § 367. Droste 1. c. § 123 sq.

illatum. Ius inferendi poenas Ecclesiae necessarium est ad urgendum ordinem socialem, quem ut societas perfecta visibilis stabilire et retinere debet. Potestas puniendi a Christo data, semper ab Ecclesia exercita et contra impugnationes defensa est1. Quae potestas coërcitiva poenas tum spirituales tum temporales comprehendit 2. Finis ab Ecclesia intentus in exercitio potestatis coërcitivae primarius est emendatio delinquentis. Alia tamen intentio, ut scilicet alii a crimine deterreantur et ut vindicta de scandalo ac de laeso ordine sociali sumatur, non excluditur a poenis ecclesiasticis.

Ecclesiasticae poenae aliae sunt spirituales, aliae temporales; ordinariae, quae ipsa lege determinatae sunt, extraordinariae, quae prudenti arbitrio iudicis subsunt; aliae ipso facto incurruntur, ut saltem condemnatoria sententia ante exsecutionem non requiratur, sed tantum nonnumquam declaratoria sententia opus sit, aliae ferendae sententiae sunt. Tandem poenae vindicativae, quae primario ad publicam satisfactionem ordinantur, a medicinalibus distinguuntur, quibus emendatio delinquentis immediate et primo loco intenditur. Medicinales poenae sunt censurae, atque de his primum agemus, postea de vindicativis tractaturi. Quae omnibus censuris communia sunt, primum exponemus; deinde de singulis censuris agendum erit.

492. 1. Censura3 ecclesiastica est poena spiritualis et medicinalis, qua homo baptizatus, delinquens et contumax, per competentem superiorem ecclesiasticum bonis quibusdam spiritualibus legitime privatur.

Censura est poena spiritualis, quia bonis spiritualibus privat et solum secundario bona temporalia afficit. Bona porro illa spiritualia

1 Mt 18, 15 sqq. 1 Cor 5, 1 sqq. 2 Cor 13, 10. Hinschius, System. des Kirchenrechts IV § 243. Pius VI Auctorem fidei 28 Aug. 1794 prop. 5. 2 Pius VI Auctorem fidei prop. 4. Syllabus Pii IX n. 24. Fel. Cavagnis, Institutiones iuris publici ecclesiastici I, Romae 1906, n. 277 sqq.

* Lib. 5 X tit. 39 de sententia excommunicationis. Lib. 5 in VIto tit. 11 de sententia excommunicationis, suspensionis et interdicti. S. Alphonsus M. de Liguori, Theologia moralis lib. 7. Suarez, Disputationes de censuris. F. Kober, Der Kirchenbann nach den Grundsätzen des kanonischen Rechtes, Tübingen 1857. Idem, Die Suspension der Kirchendiener, Tübingen 1862. Ian. Bucceroni, Commentarius de censuris, Romae 1899. Idem, Commentarius de constitutione Apostolicae Sedis, Romae 1886. D'Annibale, (Commentarius Reatinus) in constitutionem Apostolicae Sedis, Reatis 1874, 'Prati 1894. Gius. Formisano, Commentario sulla costituzione Apostolicae Sedis, Napoli 1877. Ios. Pennacchi, Commentaria in constit. Apostolicae Sedis, Romae 1883. Hilarius a Sexten O. C., Tractatus de censuris ecclesiasticis, Moguntiae 1898. Hollweck, Die kirchl. Strafgesetze, Mainz 1899. Lehmkuhl, Theologia moralis II 11 (1910) n. 1100 sqq. Hinschius, System des Kirchenrechts IV § 243 sqq.

11

subesse potestati iurisdictionis ecclesiasticae oportet. Vocatur poena medicinalis, quia primario in emendationem delinquentis tendit, quin vindicta a fine censurae excludatur1. Immo suspensio et interdictum nonnumquam ad modum poenae vindicativae inferuntur. Censura in baptizatum contumacem fertur: in baptizatum, quia secus non ferretur in subditum ecclesiasticae potestatis; in contumacem, quia in eum, qui post monitiones canonicas a delicto resipuit, censura non iam pronuntiatur.

493. 2. Divisio censurarum. a) Excommunicatio, suspensio, interdictum sunt species censurae 2. b) Censura a iure, ab homine. Censura a iure in lege universali aut particulari statuitur. Censura ab homine a superiore ecclesiastico vel per sententiam iudicialem vel per modum praecepti sive particularis sive generalis infligitur. c) Censurae latae, ferendae sententiae. Latae sententiae censura vi legis vel praecepti ipso crimine incurritur absque sententia saltem condemnatoria. Ferendae sententiae censuram lex vel praeceptum comminatur, a iudice deinde post probatum crimen infligendam. Ex verbis legis sitne latae an ferendae sententiae censura cognoscitur 3. d) Ratione absolutionis censurae sunt reservatae et non reservatae.

494. 3. Condiciones ad incurrendam censuram necessariae. Quia censura est poena gravis, resipiscentiam delinquentis intendens, plures condiciones ad censuram requiruntur, quae eius naturae consentaneae sunt.

a) Censura propter peccatum grave fertur, et quidem personale peccatum eius, qui censuram incurrit. Idque in excommunicatione semper obtinet. Aliae censurae integrum collegium interdum afficiunt. Attamen etiam haec censura culpam in eo supponit, qui causam

1 Censurae non imponuntur solum ut hominem puniant, sed ut eum resipiscere faciant a culpa et contumacia. Non autem esset talis poena medicina, si esset perpetua et absque spe remissionis. De ratione ergo censurae est, ut sit ligamen dissolubile (Suarez, De cens. disp. 1, sect. 1, n. 8). Si vero spes corrigendi cessat aliquo in casu, manet finis censurae secundarius puniendi (Schmalzgrueber in lib. 5 X tit. 39, n. 5. Hinschius 1. c. IV, § 248, p. 748). Hollweck 1. c. § 22, nota 3 eo quod in constit. Apostolicae Sedis quaedam suspensiones ad certum tempus statuuntur, quae nihilominus sub termino censurarum comprehenduntur, censuram esse poenam medicinalem asserendum esse negat. Cf. infra § 114. c. 1 in VIto V, 11 (Innocentius IV a. 1245).

2 c. 20 X. V, 40 (Innocentius III a. 1198-1205).

Lat. sent. Ipso facto, ipso iure sit excommunicatus; excommunicatus exsistat. Ferend. sent.: Excommunicetur per episcopum, volumus excommunicari, excommunicabitur.

Laurentius, Inst. iur. eccl. Ed. 3.

22

« PoprzedniaDalej »