Obrazy na stronie
PDF
ePub

LIBER II.

ECCLESIAE CONSTITUTIO.

CAPUT I.

ECCLESIAE POTESTAS IN GENERE.

§ 16. 1. Notiones praeviae.

35. Collectiones fontium, ubi ius ecclesiasticum inveniatur, insinuant. Iam ipsum Ecclesiae ius proponendum est. Et hoc quidem libro de constitutione Ecclesiae tractabitur. Constitutio Ecclesiae hic vero ea sub ratione consideratur, qua potestatis ecclesiasticae exercitium per varios gradus hierarchicos disponitur. Ecclesiae autem exsistentiam atque primaria eius lineamenta a Christo ipso disposita ex tractatu apologetico et theologico de Ecclesia accipimus. Hoc loco summa capita, quae ibi argumentis firmata sunt1, recolemus, dein in naturam et ambitum potestatis ecclesiasticae inquiremus, et tandem ecclesiasticae potestatis in gradus hierarchicos distributionem considerabimus.

a) Ecclesia Christi. Societas omnis plurium coniunctio est ad communem finem obtinendum inita. Ex fine diverso societates distinguuntur. Ut vero, qui fine obtinendo coniuncti sunt, ad eum prosequendum et ad media convenientia apta adhibenda adigantur, auctoritas sive potestas moralis obligandi requiritur. Considerato itaque hoc duplici elemento finis religiosi et auctoritatis propriae Ecclesia definitur: Coetus hominum eiusdem christianae fidei professione et eorundem sacramentorum communione colligatus sub regimine legitimorum pastorum ac praecipue unius Christi in terris vicarii Romani Pontificis.

Atque hic coetus, fidei professione et sacramentorum usu ad finem religiosum tendens, Ecclesia catholica est, Romanum Pontificem primatem agnoscens, a Christo instituta. 1. Christus enim apostolis

1 Cf. supra n. 12. Guilelmus Wilmers, De Christi Ecclesia libri sex, Ratisbonae 1897.

2 Roberti Bellarmini Disputationes de controversiis christianae fidei (1581), De Ecclesia militante 1. 2, c. 2.

Laurentius, Inst. iur. eccl. Ed. 3.

3

1

mandatum dedit docendi homines suam doctrinam eosque regendi 2, atque hac ratione Ecclesiam suam condidit 3. 2. Christus Ecclesiae suae certam regiminis et proinde societatis formam tribuit, ut scilicet ab apostolis regeretur utque in collegio apostolorum S. Petrus principatum teneret. 3. Ecclesiam perennem esse voluit. 4. Ecclesia Christi notis cognoscibilibus, unitatis scilicet, catholicitatis, apostolicitatis, sanctitatis, distinguitur, quae notae in sola Ecclesia catholica, cuius Romanus Pontifex primatum tenet, adsunt . 36. b) Proprietates Ecclesiae. 1. Ecclesia sociali forma praedita ac certo regimini subiecta visibilis est. 2. Porro ex instituto sacro principatu inaequalis seu societas hierarchica comprobatur, cuius praepositi in Sacris Literis episcopis, presbyteri, diaconi 10 vocantur. 3. Ecclesia est monarchica, cum potestas supra totum gregem dominicum penes Romanum Pontificem resideat, qui tamen ex Dei ordinatione episcopos, apostolorum successores 11, adsciscere sibi tenetur. 4. Tandem cum Ecclesiae finis alterius societatis fini subordinatus non sit, mediaque ad hunc finem assequendum, auxilium scilicet Christi et potestatem ab ipso collatam, propria et independentia habeat, ipsa quoque Ecclesia societas est perfecta suique iuris nec ab ulla alia societate pendens 12.

§ 17. 2. Potestas Ecclesiae.

37. Christus instituendo regimen Ecclesiae potestatem seu facultatem moralem obligandi apostolis et eorum successoribus tradidit eosque suae potestatis, quae humanae eius competebat naturae, participes fecit 13. Iam si munera huius potestatis consideramus, tria percipimus. Sicut in Christo propheticum, sacerdotale, regale munus distinguimus, et cum indoles societatis religiosae a Deo institutae postulet, ut doceat homines veritatem religiosam, ut sanctificet et regat,

[blocks in formation]

Mt 16, 18; 13, 40 41 49; 28, 20. Act 14, 22. 1 Tim 1, 3 18; 4, 14; 5, 7 19 20. Tit 1, 5; 2, 15.

Chr. Pesch, Praelectiones dogmaticae I, Friburgi Brisg. 1909 n. 307 sqq. Wilmers, De Christi Ecclesia n. 263 sqq. Lud. Billot, De Ecclesia Christi, Romae 1898 sqq, I 130 sqq.

Rom 12, 4 sq. 1 Petr 5, 2 3. 8 Act 20, 28. 1 Tim 3, 1 sqq.

9 Act 20, 17 28. 1 Tim. 4, 14. 1 Petr 5, 1.

10 Phil 1, 1. 1 Tim 3, 8.

1: 2 Tim 4, 5 6. Act 20, 28. 1 Petr 5, 2.

12 Wilmers l. c.

n. 83. Pesch 1. c. n. 379 sqq.

13 Mt 28, 18-20. Io 20, 21 22. Wilmers 1. c. n. 63.

haec ipsa tria munera docendi absque erroris labe1, per communicationem gratiae sanctificandi 2 ac regendi ad finem societatis 3 potestati Ecclesiae tradita esse revelationis fontes ostendunt. Atque haec munera terminis potestatis ordinis et iurisdictionis comprehenduntur.

a) Per ordinis potestatem Ecclesia sanctificare homines adhibitis certis ritibus religiosis valet. Haec potestas per sacramentum ordinis confertur atque ad cultum divinum et sacramenta administranda spectat. Doctrina de natura huius sacramenti ordinis ad nostrum tractatum non pertinet. Quaedam vero condiciones tum ex parte ministri tum recipientis sacramentum requiruntur, effectus quidam cum recepto hoc sacramento coniuncti sunt ad canonicam disciplinam spectantes, de quibus suo loco agemus 5.

38. b) Potestas iurisdictionis actus subditorum ad finem societatis dirigit eaque in societate civili et ecclesiastica habetur.

a) Iurisdictio enim ad societatem perfectam moderandam datur, ad publicum bonum ordinatur et ferendis legibus, iudicando et coërcendo exercetur. Unde a potestate dominativa seu oeconomica differt, quae in societate imperfecta regenda habetur sive per naturalem originem, ut patria potestas, sive ex natura accedente contractu, sicuti mariti in uxorem, sive ex contractu solo, ut heri in famulum, quo spectat potestas illa, quae per votum oboedientiae confertur ei, cui oboedientia spondetur. Haec potestas in commodum privatum de se tendit, tum eius qui tenet potestatem, tum eius qui sub potestate est, quamvis interdum, maxime quando ex pacto oritur, in alium praeterea finem ordinetur; ex altera parte potestas iurisdictionis indirecte bonum privatum promovet.

39. ) Iurisdictio ecclesiastica definitur: Potestas spiritualis publica obligandi voluntate sua fideles ad aliquid faciendum vel omittendum in totius societatis ecclesiasticae vel etiam sin

gulorum bonum7 seu potestas regendi baptizatos in ordine ad vitam aeternam. Omnis itaque Ecclesiae actio praeter ordinis exercitium a iurisdictione procedit, et ipsa ordinis potestas, ut licite adhibeatur, iurisdictioni subest. Magisterium ecclesiasticum cum communiore sententia ad iurisdictionem reducimus. Magisterium enim

1 Mc 16, 16. Mt 28, 20.

2 Mt 28, 19. Le 22, 19 20. Io 20, 22 23.

3 Mt 18, 17 18. Io 20, 21. Act 15, 29.

• Cf. tractatus theologicos de sacramento ordinis: Pesch 1. c. VII (1909)

n. 563 sqq, alios.

5 Cf. infra 1. 2, c. 2, a. 2.

* Suarez, De legibus 1. 1, c. 8, n. 5.

Cf. Schmalzgrueber, Dissertatio prooemialis ad Ius eccl. n. 21.

aa) confertur vel amittitur, ut omnis iurisdictio, iniunctione seu missione canonica; bb) actus eiusdem rationis habet atque iurisdictio; fidei sc. causam decidit, sententiam ut legem fidei obligantem promulgat, sub anathematis poena urget. cc) In documentis ecclesiasticis et a theologis ad iurisdictionem refertur1.

40. 7) Iurisdictionis et ordinis potestas inter se comparantur. Cum utraque potestas ad Ecclesiae bonum data sit, variae inter utramque relationes haberi necesse est. Origine quidem utraque a Christo Deo homine profecta est, at in omni ordine sacramentali conferendo Deus immediate concurrit, homine causam instrumentalem tantum ministrante; iurisdictio vero soli Summo Pontifici immediate confertur, ceteris a Summo Pontifice ut a causa secundaria quidem at non mere instrumentali sive mediate sive immediate obvenit. Essentiam harum potestatum si consideramus, ordo quidem in charactere supernaturaliter animae addito nititur, effectus supernaturales peragit, est immutabilis. Iurisdictio vero in potestate consistit seu in facultate morali ad certas actiones exercendas, et ita relationum inter eum qui habet potestatem, et eum erga quem potestas exseritur, est fundamentum. Iurisdictio mutabilis est, quia coarctari immo auferri ex integro potest.

Subiectum ordinis imprimentis characterem est mas; feminae iurisdictionis ordinariae incapaces sunt, de iurisdictione delegata res in dubium vocatur. Tandem quod omnis potestas ecclesiastica ad aeternam salutem disponit, ordo immediate id praestat ministerio sacramentorum, iurisdictio remote, regendo societatem christianam ac moderando debitum usum adiumentorum ad hominum salutem a Deo institutorum 2. Ea vero distinctionis explicatio, qua iurisdictionis

Syllabi propositio 33: Non pertinet unice ad ecclesiasticam iurisdictionis potestatem proprio ac nativo iure dirigere theologicarum rerum doctrinam." Constitutio Concilii Vaticani Pastor aeternus de Ecclesia Christi c. 3 primatum Romani Pontificis proponens, Docemus, inquit, proinde et declaramus... hanc Romani Pontificis. iurisdictionis potestatem, quae vere episcopalis est, immediatam esse: erga quam cuiuscumque ritus et dignitatis pastores atque fideles, tam seorsum singuli quam simul omnes, officio hierarchicae subordinationis veraeque oboedientiae obstringuntur, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; ipso autem apostolico primatu supremam quoque magisterii potestatem comprehendi, capite 4 docetur. Cf. S. Thom., S. th. 2, 2, q. 39, a. 3 i. c. Duplex est spiritualis potestas, una quidem sacramentalis, alia iurisdictionis."

[ocr errors]

2 Iacobi Lainez Disputationes Tridentinae, ed. Hartm. Grisar, I, Oeniponte 1886, quaest. 6. (Alphonsi Salmeronis) Doctrina de iurisdictionis episcopalis origine ac ratione, ed. I. B. Andries, Moguntiae 1871, sect. 3, c. 4.

dicatur potestas, quae ex ipsa natura sacerdotii etiam ex antiquissima sui origine profluit, quae primum apud omnes homines constitit, deinde ad Levitas traducta, tandem ad sacerdotes evangelicos devoluta sit; ordinis vero dicatur potestas, quae in collatione sacramentorum recens a Christo institutorum sit exercenda 1, rem illustrare non videtur, cum potestas ordinis in Vetere Foedere adumbrata fuerit, iurisdictionis vero potestas perfecta, prout nunc est in Ecclesia, propria sit legis gratiae et a Christo Domino collata 2.

41. c) Potestas clavium. Potestas Ecclesiae nonnumquam potestas clavium appellatur. A verbo Christi Domini originem trahens, haec vox vel secundum eum sensum, quo in Sacra Sciptura adhibetur, ad potestatem primatus S. Petri refertur, vel pro potestate remittendi peccata usurpatur, atque in sacramento poenitentiae administrando clavem scientiae et clavem potestatis distinguebant". Potestas sacramentalis etiam clavis ordinis vocatur et a clavi iurisdictionis, quae a iudice in foro exteriore habetur, distinguitur. Haec clavis in excommunicatione infligenda exercetur, eo quod aditus ad Ecclesiam triumphantem per Ecclesiam militantem patet. Minime vero potestas clavium ea sola intellegebatur, qua homini aditus ad regnum caelorum sive immediate per remissionem peccatorum sive mediate per communionem fidelium comparatur; sed omnis potestas Ecclesiae eiusque supremo capiti concessa definiendi et statuendi ad curam universalis pastoris convenienter expediendam 8.

42. d) Potestas iurisdictionis fundamentum iuris ecclesiastici. Ex potestate iurisdictionis ius ecclesiasticum fluit. Auctoritas enim ecclesiastica lineamenta ea, quae ex iure divino immuta

1 Caroli Sebast. Berardi Commentaria in ius ecclesiasticum universum I, Taurini 1766, dissert. 1, c. 1, p. 6.

2 Suarez, De legibus 1. 4, c. 2, n. 2.

4

Mt 16, 19: „Et tibi dabo claves regni caelorum."

[ocr errors]

Optatus Milevitanus, De schismate Donatistarum 7, 3: B. Petrus... ceteris omnibus apostolis praeferri meruit et claves regni caelorum communicandas ceteris solus accepit."

5 Schanz (Die Lehre von den heiligen Sakramenten, Freiburg i. Br. 1893) exempla huius significationis affert. S. Thomas (S. th. partis 3 supplement. q. 17, a. 2) claves cum Petro Lombardo (1. 4 Sentent. dist. 18) dicit „discernendi scientiam et potentiam iudicandi, qua dignos recipere et indignos debet excludere a regno ecclesiasticus iudex, qui, sicut habet ius ligandi, ita solvendi". Quam definitionem uterque scriptor ad explicandam potestatem remittendi peccata adhibet.

Cf. locos nota 5 citatos.

S. Thomas 1. c. q. 22, a. 1 ad 1.

Xvag. Ioannis XXII, tit. 14, c. 5. Cf Bloetzer, Schlüsselgewalt, in Wetzer und Weltes Kirchenlexikon X, Freiburg i. Br. 1897, 1834 sqq.

« PoprzedniaDalej »