Obrazy na stronie
PDF
ePub

4. In causa criminali nonnumquam abolitio a competente superiore decernitur. Decretum abolitionis causae iudicialem introductionem aut eius prosecutionem sistit et impedit. Ante iudicialem introductionem causae Ordinarius ex prudenti arbitrio ab inquirendo desistit. Post introductam causam non tantum motivum grave publici boni ad abolitionem opus est, sed etiam consensus accusati, cuius interest, ne innocentia sub suspicione absque sententia absolutoria remaneat impetita. Summus Pontifex ob publicum Ecclesiae bonum etiam contra voluntatem accusati abolitionem statuit; ipse poenas quoque secundum canones inflictas remittit vel mitigat. Poenae vero disciplinares ab Ordinario mutantur vel remittuntur 1.

§ 103. k) De processu summario litigioso.

459. 1. In iudicio summario sollemnitates quaedam a iure positivo praescriptae omittuntur, ut causa celerius expediatur 2. Sollemnitates enim processus auferri possunt, quin iustitia laedatur, dummodo ea retineantur, quae ad quaestionem manifestandam et ad argumentorum vim efferendam necessaria sunt.

2. Summario processu aliae causae ob exile momentum expediuntur, ut sunt causae incidentes, aliae ob necessariam celerem absolutionem. Ut dispendiosa litium prorogatio restringatur, simpliciter et de plano ac sine strepitu iudicii et figura procedi potest in causis de quibusvis beneficiis ecclesiasticis et matrimonialibus 3. Causae regularium quoque summarie cognoscuntur 4.

3. In processu summario haec, quae sequuntur, observantur:

a) Libelli oblatio omittitur; quia vero iuxta petitionis formam pronuntiatio sequi debet pro parte agentis et etiam rei, si quid petere voluerit, est in ipso litis exordio petitio facienda sive scriptis sive

1 Heiner, Strafprozeß 146 sq.

2 c. 2 Clem. de verborum significatione V, 11 (Clemens V). c. 2 Clem. II, 1. Lega, De iudiciis eccl. I n. 591 sqq.

3 Clem. 2 II, 1.

Cf. c. 26 X (Gregorius IX a. 1227-1234). Clem. 2 cit. II, 1: „In causis super electionibus, postulationibus vel provisionibus, aut super dignitatibus, personatibus, officiis, canonicatibus, vel praebendis seu quibusvis beneficiis ecclesiasticis, aut super decimis, ad quarum etiam praestationem possunt, qui tenentur ad eas, praemoniti censura ecclesiastica coërceri, nec non super matrimoniis vel usuris, et eas quoquo modo tangentibus, ventilandis, procedi valeat de cetero simpliciter et de plano." Cf. Gloss. a. v. „beneficiis“: „Eadem ratione, cum monachatus sit officium, puta idem in causa monachationis, et si dicatur monachus eligi, postulari vel provideri, hoc est planum per literam superiorem ... negari non potest, quin canonicatus regulares verbis superioribus includantur, quo iure monachatus excluderetur non video."

verbo, actis tamen continuo inserenda, ut super quibus positiones et articuli formari debeant, plenius sciatur et ut fiat definitio clarior.

b) Litis contestatio pariter omittitur; dilationes, exceptiones, partium et advocatorum contentiones, testium multitudo ex iudicis prudenti arbitrio restringuntur.

c) Citatio vero, iuramentum, probationes necessariae et defensiones legitimae admittendae sunt.

d) Sententia definitiva post simplicem citationem in scriptis absque alia sollemnitate profertur1.

§ 104. 1) De forma servanda in amotione administrativa. 460. Ne inamovibilitas in curatis beneficiis, quae in salutem fidelium instituta est, sic urgeatur, ut in perniciem eorum cedat, S. Congr. Consistorialis decreto Maxima cura d. d. 20 Augusti 19102 formam in amotione administrativa servandam praescripsit.

1. Modus deveniendi ad amotionem administrativam hic est, ut ante omnia parochus invite tur ad renuntiandum; si renuat, gradus fiat ad amotionis decretum; si recursum contra amotionis decretum interponat, procedatur ad revisionem actorum et ad praecedentis decreti confirmationem.

2. In invitatione parocho facienda ut renuntiet, et in amotionis decreto ferendo, Ordinarius, ut legitime agat, debet inter examinatores synodales5 seu prosynodales duos sibi sociare et eorum consensum requirere in omnibus actibus, pro quibus hic expresse exigitur; in ceteris vero consilium.

In revisione autem decreti amotionis, duos parochos consultores assumit, quorum consensum vel consilium requirit, eodem modo ac de examinatoribus dictum est.

Examinatores et parochi consultores tot numero, quot Ordinarius necessarios iudicat, vel eliguntur in Synodo vel substituuntur prosynodales ab Ordinario de consensu capituli cathedralis, et hoc deficiente, de consensu consultorum dioecesanorum. Officio cadunt, cum Synodus dioecesana celebratur vel post quinquennium a sua nominatione. Possunt tamen, servatis de iure servandis, denuo eligi.

461. 3. Examinatores et parochi consultores in causa amotionis agenda duo seniores ratione electionis assumuntur; in pari electione

[blocks in formation]

2 Acta Apost. Sedis II (1910) 636 sqq. Cf. S. Congr. Consist. 3 Octobris 1910: ibid. 854 sq.

[blocks in formation]

Fr. Boriero, Processus disciplinaris pro amotione administrativa parochorum, Patavii 1910.

5 Trid. sess. 24, c. 18 de ref.

sacerdotium decidit et tandem aetas. Evidenter suspecti ab Ordinario excluduntur; et parochus contra eos potest excipere, cum primum in causam venit. Sufficiuntur eodem anciennitatis ordine servato.

Quoties consensus requiritur, quaestio per secreta suffragia dirimitur. Si de consilio Ordinarius procedere potest, satis est ut eos audiat, nec ulla obligatione tenetur ad eorum votum, quamvis concors, accedendi. In utroque casu de sententia scrutinii scripta relatio fit, ab omnibus subsignanda.

Examinatores et consultores sub gravi, dato iureiurando singulis vicibus in prima sessione sub nullitate actorum emittendo 1, servare secretum officii debent circa omnia, quae ratione sui muneris noverint, et maxime circa documenta secreta, disceptationes in consilio habitas, suffragiorum numerum et rationes. Si contra fecerint, a munere examinatoris et consultoris amovendi sunt; alia etiam condigna poena ab Ordinario pro culpae gravitate, servatis servandis, multari possunt; ac praeterea obligatione tenentur sarciendi damna, si quae fuerint inde secuta.

462. 4. Quoties ad amotionem administrativam procedendum videtur, Ordinarius cum duobus examinatoribus de veritate et gravitate causae disceptat, ut statuatur, sitne locus formali invitationi parochi ad renuntiandum, quae de examinatorum consensu decernenda est. Formalis haec invitatio semper praemittenda est, antequam ad amotionis decretum deveniatur, nisi agatur de insania, vel invitandi modus non suppetat, ut si parochus lateat.

Invitatio scripto facienda generatim est. Potest tamen aliquando, si tutius et expeditius videatur, verbis fieri ab ipso Ordinario vel ab eius delegato, adsistente aliquo sacerdote, qui actuarii munere fungatur ac de ipsa invitatione documentum redigat in actis curiae servandum. Cum invitatione ad renuntiandum debet vel scripto vel verbis parocho patefieri ratio, ob quam invitatio fit, et argumenta, quibus ratio ipsa innititur. Si agatur de occulto delicto, ratio in specie cum argumentis, quibus delicti veritas comprobatur, ab Ordinario verbis est explicanda, adsistente uno examinatorum, qui actuarii munere fungatur.

463. Admonendus parochus est, nisi intra decem dies ab accepta invitatione aut renuntiationem exhibuerit aut efficacibus argumentis causas ad amotionem invocatas falsas esse demonstraverit, ad amotionis decretum esse deveniendum.

In communicandis argumentis nomina recurrentium et testium ne patefiant; documenta quae sine periculo magnae populi offensionis palam proferri non possunt, scripto ne patefiant, immo ne verbis quidem. Postulanti parocho dilationem ad deliberandum vel ad defensionem

'S. Congr. Consist. 15 Febr. 1912: Acta Apost. Sedis IV (1912) 141.

parandam, Ordinarius cum consensu examinatorum ad alios decem vel viginti dies potest concedere.

Si parochus se abdicare paroecia statuat, renuntiationem edere potest sub condicione, dummodo haec ab Ordinario legitime acceptari possit et acceptetur; loco causae in invitatione invocatae potest aliam ad renuntiandum allegare sibi minus molestam. Renuntiatione secuta et ab Ordinario acceptata, Ordinarius beneficium vel officium vacans ex renuntiatione declarat.

464. 5. Si parochus intra tempus utile neque renuntiationem emittit neque se defendit et impedimento quominus respondeat non prohibetur, Ordinarius procedit ad amotionis decretum. Parocho autem, qui fuit a responsione impeditus, prorogatur tempus utile ad respondendum.

Scripta defensione parochus causas ad renuntiandum allatas evertere potest allegatis etiam testibus, quos Ordinarius cum consensu examinatorum admittit. Potest etiam Ordinarius, si necessarium fuerit, cum examinatorum consilio testes inducere et parochum ipsum interrogare. In examine testium iudicialis apparatus et reprobatio testium excluditur.

Parochus debet ipse per se adstare; si autem impeditus sit, potest probum aliquem sacerdotem ab Ordinario acceptatum procuratorem suum constituere.

Omnibus expletis quae ad iustam parochi tuitionem pertinent, de amotionis decreto Ordinario cum examinatoribus discutiendum est et per secreta suffragia res est definienda. Decretum amotionis indicendum est sacerdoti; sed promulgari non debet nisi elapso tempore utili ad interponendum recursum. Si conclusio non sit pro amotione, certior ea de re faciendus est parochus.

465. 6. Intra decem dies ab indicto decreto datur recursus ad eundem Ordinarium pro revisione actorum coram novo consilio, quod Ordinario et duobus parochis consultoribus constat.

Interposito recursu conceduntur parocho decem dies ad novas allegationes producendas. Consultores convenientes cum Ordinario de duobus tantum videre debent, utrum scil. in actibus praecedentibus vitia. formae irrepserint quae rei substantiam attingant, et utrum adducta amotionis ratio sit fundamento destituta.

Admissio vel reiectio recursus maiore suffragiorum numero est decernenda. Adversus huius consilii resolutionem non datur locus ulteriori expostulationi.

466. 7. Sacerdoti ex facta sibi invitatione renuntianti, aut administrativo modo a paroecia amoto, ab Ordinario pro viribus consulendum est, aut per translationem ad aliam paroeciam, aut per assignationem alicuius ecclesiastici officii, aut per pensionem aliquam, prout casus ferat et adiuncta permittant.

Laurentius, Inst. iur. eccl. Ed. 3.

21

8. Regulae de amotione administrativa applicandae sunt iis, qui paroeciam, quovis titulo, ut proprii eius rectores obtinent, sive nuncupentur vicarii perpetui, sive desservants, sive alio quolibet nomine 1.

Si parochus in ius rapiatur ut reus criminis, pendente criminali iudicio, sive coram ecclesiastica sive coram civili potestate, locus non datur administrativae illius amotioni, sed exspectandus est exitus iudicii. Administratio autem paroeciae interim ab Ordinario potest alteri committi. Iudicio criminali finito, locus erit restitutioni parochi, vel eius administrativae amotioni, vel canonicae destitutioni, prout iustitia exigat et adiuncta ferant.

Ordinarii nomine in iis, quae per decretum Maxima cura statuta sunt, non venit vicarius generalis, nisi speciali mandato ad hoc sit munitus.

ARTICULUS II.

DE IUDICIIS CRIMINALIBUS.

§ 105. a) Diversae formae processus criminalis in Ecclesia

adhibitae.

467. 1. Ordo iudiciarius in causis criminalibus magna ex parte cum processu in causis civilibus concordat. Quare hoc loco diversos modos processus criminalis paucis explicabimus, deinde procedendi formam tum summariam iudicialem tum extraiudicialem considerabimus 2.

Ex iurisdictione criminali Ecclesia per legitimum iudicium in foro externo fidelibus etiam invitis ob delicta determinata poenas infligit. A potestate ergo in foro interno sacramentali exercita haec iurisdictio criminalis plane est diversa. Ecclesiae inesse iurisdictionem criminalem ex eius natura consequitur; ordinem enim socialem intra membra sua servare non potest, nisi transgressores legum suarum certis poenis coërceat. Illatio autem poenarum, quae ordinem socialem servet et libera sit ab arbitraria potestate, ordinem iudicialem supponit. Porro elementa huius iurisdictionis criminalis sacris Literis indicantur atque exercitium eius a prima Ecclesiae aetate fuisse ostenditur 3.

1 Decretum Maxima cura viget etiam in Australia: S. Congr. Consist. 12 Aug. 1912, Acta Apost. Sedis IV (1912) 531.

2 Durantis († 1296) Speculum iudiciale, Venetiis 1602, 1. 3, 1. Bouix, De iudiciis ecclesiasticis II, Parisiis 1855. M. de Luca, Liber de iudiciis ecclesiasticis, Romae 1898, n. 329 sqq. Molitor, Über kanonisches. Gerichtsverfahren gegen Kleriker, Mainz 1856. Franz Droste, Kirchliches Disziplinar- und Kriminalverfahren gegen Geistliche, Paderborn 1882. Heiner, Der kirchliche Strafprozeß, Köln 1911. Hinschius, System des Kirchenrechts t. IV § 243 sqq t. V VI.

3 Mt 18, 15 sqq. 1 Cor 5, 1 sqq. 2 Cor 2, 6 sqq. 1 Tim 5, 19. Cf. Constitutiones Apostolicas 1. 2, c. 47 sqq (Pitra, Iuris eccl. Graecorum historia et monumenta I 193 sqq). Pius VI const. Auctorem fidei 28 Aug. 1794, prop. 4 5.

« PoprzedniaDalej »