Obrazy na stronie
PDF
ePub

duo testes de scientia omni exceptione maiores, qui clare et cum consensu de facto testimonium reddunt1. Unius testis depositio plenam fidem generatim non reddit, nisi testis qualificatus fuerit, ut medicus, parochus, qui in rebus ex officio gestis sufficiens testimonium praestant. Iure canonico ter tantummodo productio novorum aut reproductio eorundem testium admittitur, quartam productionem nisi ex speciali causa iudex non concedit 2; qui quartam testium productionem poscit, iurare debet se id non dolo postulare, sed quia quos de novo producit nequivit habere prius.

441. d) Testium depositiones in bonum publicum, ut scilicet verum coram iudice pateat, necessariae sunt. Ob eam causam iure ad comparendum obligari et poenis cogi possunt 3. Contra proxime iunctos sanguine vero dicere testis non cogitur.

e) Si partes attestationibus testium non interfuerunt, ipsis a iudice eaedem publicantur. Publicatio haec ad valorem quidem processus non requiritur, at si petita a parte et a iudice denegata fuit, a sententia appellari potest. Cum decreto publicationis iudex terminum ad proponendas exceptiones statuit. Productione facta neque testes iidem neque alii super iisdem articulis interrogantur, nisi depositiones obscurae sunt aut nullae; exceptio porro contra personam testis solum accipitur ab eo, qui ostendit exceptionem ante publicationem sibi notam non fuisse 4.

442. 3. Sententia peritorum certae scientiae vel artis invocatur etiam in processu canonico. Periti vel a partibus vel a iudice ex officio deputantur. Iure canonico iudex iudicium peritorum non tenetur sequi, si argumentationes eorum ipsi de re proposita non persuadent 5.

4. Instrumenta fontem probationis egregium constituunt. Instrumenta intellegunter scripturae, quibus factum comprobari potest. Latiore vero intellectu omnes res corporales huc pertinent, quibus talis vis probandi inest 6.

Publica instrumenta cum iuris sollemnitate a persona ratione officii publici competenti, v. gr. a notario, conficiuntur. Privata a persona

1 c. 23 X. II, 20 (Alexander III a. 1159-1181): Mandamus quatenus si inter vos et quoscumque Iudaeos emerserit quaestio, in qualibet causa Christiani et maxime clerici, non minus quam duorum vel trium virorum, qui sint probatae vitae et fidelis conversationis, testimonium admittatis.“

2

C. 15 X. II, 20 (Alexander III). c. 36 ibid. (Innocentius III a. 1206).

c. 55 ibid. (Gregorius IX a. 1227–1234).

3 Cf. 1. 2 X tit. 21 de testibus cogendis vel non.

5

4 C. 31 X. II, 20 (Innocentius III a. 1198-1209).

c. 4 X. II, 19 (Gregorius VIII a. 1187). c. 14 ibid. (Honorius III

a. 1216-1227).

Lib. 2 X tit. 22 de fide instrumentorum.

privata quacumque forma fiunt. Originalia ab exemplaribus distinguuntur. Exemplare authenticum fit testimonio personae publicae de conformitate cum originali.

443. a) Instrumenta fidem in iudicio pariunt, et publica quidem plene probant; impugnatio tamen per contraria argumenta, quod forma requisita servata non fuerit, sive quod error vel fraus depravaverit, vim probandi aufert.

Instrumenta autem privata contra eum probant, qui documento subscripsit et instrumentum genuinum agnoscit; hoc enim modo confessio illius rei, quae scriptura exprimitur, alteri parti datur.

b) Actor instrumenta, quibus intentionem suam probat, adversae parti ostendit; reus vero ad instrumenta porrigenda, quae actori favent, non cogitur, nisi instrumentum commune fuerit, eo quod proprietas eius ad utrumque pertinet vel quod de negotio inter utramque partem gesto agit1.

444. 5. Iusiurandum ad lites dirimendas in processu canonico usurpatur 2. Sicut controversia ex consensu partium extraiudicialiter per iuramentum finitur, ita in iudicio sub iudicis auctoritate iuratur.

a) Ad iuramentum non admittuntur qui usu rationis carent, qui decimum quartum annum aetatis nondum attigerunt.

b) Rationes, ob quas iuramentum praestatur, sunt:

a) ut lis finiatur per iuramentum litis decisorium. Alterutra scilicet litigantium pars petit a iudice, ut in iuramenti delationem consentiat. Si iudex approbat, pars loco ulterioris probationis adversario iuramentum defert seu ad iusiurandum eum invitat. Unde adversarius aut iurat ac sententiam favorabilem obtinet, aut legitime recusat aut alteri parti refert. Pars, cui refertur, non refert iterum, sed ex causa iusta ab iudice approbanda iuramentum recusat. Iuramenti recusatio absque iusta causa sive ab eo, cui defertur, sive ab eo, cui refertur, facta pro confessione habetur 3.

445. ) Iuramentum suppletorium a iudice alterutri parti ob defectum plenae probationis defertur. Cum actor de sua intentione aut reus de sua exceptione plenam fidem non fecit, iudex parti non plene probanti hoc iuramentum defert, quod praestitum probationem complet,

1 Cf. Lega, De iudiciis eccl. I n. 507 sqq.

2 Lib. 2 X tit. 24 de iureiurando.

3

3 c. 36 X. II, 24 (Gregorius IX) § 1: Sane si actor omnino in probatione defecerit, reus debet, et si nihil praestiterit, obtinere; praesumptione vero faciente pro illo, reo deferri potest ad ostendendam suam innocentiam iuramentum, nisi iudex inspectis personarum et causae circumstantiis illud actori videat deferendum.“

[blocks in formation]

recusatum vero pro confesssione habetur, nisi recusatio legitima fuit. Iuramentum delatum suppletorium referri non potest.

In causis criminalibus iuramentum purgatorium reo defertur, contra quem quaedam indicia criminis prolata sunt, plena tamen probatio non habetur. Hoc iuramento emisso accusatus a crimine absolvitur1.

7) Iuramentum cum septima manu vel septimae manus in causis matrimonialibus ad impotentiam vel non consummationem asserendam interdum usurpatur. De facto enim ipsi coniuges iuramentum deponunt, sed quia in propria causa est, septem seu pauciores personae sanguine iunctae aut affines aut notae partibus insuper de credibilitate iurant seu affirmant sibi de veracitate partium persuasum esse 2.

§ 100. h) De conclusione in causa; de sententia; de exsecutione sententiae.

446. 1. Ne alterutra pars probationes afferre procrastinet, iudex decretum de conclusione in causa edit. Terminum enim ponit, ultra quem probationes non iam accipiuntur. Conclusio praesertim in causis civilibus ad instantiam litigantium datur; sed ob fraudis suspicionem iudex etiam alterutra aut neutra parte postulante conclusionem decernit 3.

In criminalibus ad alterius partis vel procuratoris fiscalis postulationem in causa concluditur vel ex officio datur decretum, quando status causae id postulat.

Per conclusionem in causa, cum novae probationes iam non admittantur, partes ad dicendum et allegandum in iure et in facto veniunt; disceptatione enim scripta vel orali conclusiones ex allatis probationibus deducunt.

Iudex quoque acta et probata expendere, de dubio partes interrogare debet, ut iudicium suum ad sententiam dicendam efformet *. Immo ex gravi causa post conclusionem admittere potest novam probationem, quae antea latuit.

2

1 Lib. 5 X tit. 34 de purgatione canonica.

c. 5 X (Caelestinus III a. 1191-1198). c. 7 (Honorius III a. 1216 ad 1227) IV, 15. S. Congr. Concilii 16 Iunii 1894 (Acta S. Sedis XXVII 152 sq). Heiner, Zivilprozeß 110.

Conclusio expressa non requiritur. Tacita est sufficiens et in eo consistit, ut per stilum curiae ulteriores probationes post terminum probatorium antea constitutum et nunc finitum excludantur.

4

c. 10 X. II, 22 (Innocentius III a. 1206-1209): „Non obstante quod ipsa interrogatio facta fuerit, postquam a partibus exstitit in causa conclusum, cum iudex, qui usque ad prolationem sententiae debet universa rimari, possit interrogare de facto quotiens dubitationis aliquid occurrit."

447. 2. Iudex, postquam causam instruxit, ad sententiam dicendam accedit1. Sententia est pronuntiatio iudicis legitima super re a litigantibus proposita.

In decursu processus iudex de quaestionibus emergentibus per sententias interlocutorias pronuntiat; principalis vero controversia per sententiam definitivam dirimitur, quae definitiva sententia hoc loco post probationes fertur.

Sententia et iusta esse debet, et certa, et petitioni conformis, et iuris sollemnitatibus adhibitis prolata. Iusta sententia et secundum leges obiective et recte adhibitas dicitur et secundum ius partium. Hoc laederetur, si iudex aliquam efficacem probationem neglegeret. Certa et determinata sententia reum aut liberat, si est absolutoria, aut condemnat aut instantia saltem exsolvit, si scilicet neque in favorem rei neque contra eum sufficiens probatio facta est, ita ut facultas causam redintegrandi maneat. Petitioni actoris respondet, si quaestioni adaptata est, quae initio litis posita fuit, attentis tamen accessoriis mutationibus in decursu litis factis.

Ad sollemnitatem externam sententiae haec pertinent: ut literis mandetur et expressis iudicum et litigantium nominibus publicetur. Sententia recitatur a iudice coram litigatoribus praesentibus 2, aut alio modo partibus promulgatur. Causae debito tempore, id est saltem intra biennium a die motae litis, terminandae sunt, alioquin partibus vel alteri earum liberum est iudices superiores adire 3.

Mos in curiis ecclesiasticis habetur aperiendi rationes, idque in causa appellationis, cum sententia primae instantiae revocatur, et in sententia, quae censuram ecclesiasticam infert, etiam necessarium est 4. Sententiae S. Romanae Rotae rationes tam in facto quam in iure sub poena nullitatis continere debent 5.

448. 3. Sententia valida iis in causis, quae appellationem excludunt, statim, in aliis vero post elapsum terminum appellationis in rem iudicatam transit adeoque exsecutioni mandanda est. Eo enim, quod partes tempore opportuno non appellaverunt, sententiam probasse

1 Lib. 2 X tit. 27 de sententia et re iudicata.

2 c. 5 in VIto II, 14 (Bonifatius VIII): „Etsi sententia definitiva, postquam scripta fuerit, debeat a iudice, non ab alio, de scripti recitatione proferri, alias nec nomen sententiae mereatur habere, nec ab ea sit appellare necesse: episcopo tamen, quem propter dignitatis praerogativam ampliore convenit honore fulgere, sententiam ab eo ferendam licebit ad instar illustrium personarum per alium recitare.

[ocr errors]

3 Trid. sess. 24, c. 20 de ref.

4 I c. 18 X. II, 27 (Innocentius III a. 1205). c. 1 in VIto V, 11 (Innocentius IV a. 1245): Causam excommunicationis expresse conscribat, propter quam excommunicatio proferatur.“

"

Lex propria S. R. Rotae can. 32: Acta Apost. Sedis I (1909) 29.

censentur ac praesumptio iuris et de iure pro ea creatur. Causae vero matrimoniales non transeunt in rem iudicatam 1 neque criminales, si per sententiam innocens condemnatus fuerit.

4. Iudex exsecutionem secundum sententiam latam perficere tenetur; finiendo enim litem per sententiam, suo munere quatenus ius inter partes dicendum erat, iam functus est. Quam ob causam sententiam mutare nequit. Exsecutio contra reluctantem poenis et ipsa censura ecclesiastica urgenda est; auxilium autem brachii saecularis nostra aetate fere nusquam praestatur.

Ad protegendam libertatem recurrendi ad Apostolicam Sedem sancitum est, ne Ordinarii contra eos sententiam promulgent, qui ad sua negotia prosequenda S. Sedem adeunt. Hic vero favor iis ecclesiasticis non suffragatur, qui residentiam in curato beneficio neglegunt, contra quos Ordinarius ex iuris dispositione procedere potest2.

5. Expensae iudiciales in sententia solvendae imponuntur. Neque eae omni in lite a victo solvuntur. Nam si victus non temere neque ex dolo litem suscepit, iudex expensas inter utramque partem solvendas dividit 3.

§ 101. i) De remediis iuris. 1. Appellatio. 2. Recursus. 449. Sententia exsecutioni obnoxia non est, nisi prius transierit in rem iudicatam. Antea nondum est firma atque per ordinarium iuris remedium, appellationem scilicet, impetitur. Extraordinaria remedia sunt querela nullitatis, restitutio in integrum, recursus ad principem, beneficium novae audientiae.

Iuris remedia contra gravamina processualia alia sunt devolutiva, si a superiore iudice praestantur, alia non devolutiva, si eiusdem instantiae iudex ea praebet; sunt suspensiva, quae exsecutionem sententiae detinent, vel non suspensiva, si invocato remedio exsecutio non suspenditur.

Etiamsi pro valore tres sententiae latae sunt, probatio impedimenti dirimentis nihilominus postea admittitur.

2 c. 3 Extrav. comm. V, 7 (Eugenius IV a. 1432): „Inhibemus. . . ne contra officiales praefatos, quocumque nomine nuncupentur, in nostris et dictae Sedis obsequiis nunc et pro tempore exsistentes, nec non quoscumque alios pro suis et eorum causis vel negotiis prosequendis ad Sedem praedictam venientes ac in ea durante negotiorum ac causarum huiusmodi prosecutione moram trahentes, et recedentes ab eadem, procedere, aut in eos excommunicationis, suspensionis vel interdicti, aut privationis officiorum aut beneficiorum, seu quamvis aliam sententiam promulgare praesumant.“ Trid. sess. 23, c. 1 de ref.: „Nec exsecutionem hanc quolibet privilegio ... sive appellatione aut inhibitione, etiam in Romana curia, vel vigore Eugenianae constitutionis suspendi posse."

3 c. 11 in VI I, 3 (Bonifatius VIII) § 5. Heiner, Zivilprozek 122.

« PoprzedniaDalej »