Obrazy na stronie
PDF
ePub

animo litigandi 1. Etenim reus petitum actoris negat et hinc quaestio iudicis auctoritate solvenda manet. Per litis contestationem obiectum controversum accurate circumscribitur, unde causa efficacius expeditur. Concordatio fit a partibus, consentiente iudice. Si in statuendo dubio consensus non obtinetur, quaestio haec incidens a tribunali deciditur 2. 433. Post contestationem litis mutatio essentialis in libello iam excluditur; partes ex quasi-contractu ad litem coram iudice prosequendam obligantur et antiquitus iuramento calumniae interposito spondebant sibi de iustitia causae suae persuasum esse, se verum dicturas 3. In causis communibus hoc iuramentum initio litis non iam praestatur, quia ob nimiam suam indeterminationem non videtur efficax. In singulis vero partibus processus et pro actibus specialibus iuramentum de malitia, scilicet se animo fraudulento non agere, aut de veritate dicenda poscitur. Processus beatificationis et canonizationis iuramentum calumniae retinet. Haec vero iuramenta distinguenda sunt ab illis, quibus dubium ipsius causae dirimitur quaeque probationem constituunt *.

§ 98. f) De probationibus.

434. 1. Causa controversa per litis contestationem ad certam et definitam quaestionem redacta est. Quare iam ad probationes transitur. Terminus probatorius a iudice instantibus partibus indicatur, ut interea causa probationibus instruatur. Instructio haec in allegandis scriptis documentis probatoriis consistit, quae argumenta scriptis animadversionibus dein explicantur. Allegata a partibus in audientia conferuntur atque iudex ea, quae certa sunt, ab iis, quae ampliore discussione indigent, seiungit. Absoluta instructione probationum ulteriores expositiones sive scriptae sive viva voce factae a partibus aut advocatis admittuntur 5.

2. Probationibus iudici de re controversa per legitima argumenta persuasio comparanda est. Probatio directa illa est, quae immediate rem, de qua dubitatur, ostendit;

1

c. un. X II, 5 (Gregorius IX a. 1227-1234). Cf. Schmalzgrueber in hunc tit. n. 2

2 Regulae servandae in iudiciis S. R. Rotae § 32: Acta Apost. Sedis II (1910) 795.

[ocr errors]

3 Lib. 2 X tit. 7 de iuramento calumniae; c. 1 ibid. in VIto II, 4 (Bonifatius VIII), § 2: Quamvis in causis spiritualibus, in quibus debet de veritate dicenda iurari, canones non indicant alicui calumniae iuramentum: nos tamen, quia frequenter calumniari videmus in ipsis, utile reputamus, quod simul, sicut plerique observant, tam de veritate dicenda quam de calumnia, ut via praecludatur calumniis, iurari debeat in eisdem."

4

Lega, De iudiciis eccl. I n. 373 sqq.

5 Regulae servandae in iudiciis S. R. Rotae § 43 sqq.

probatio indirecta seu artificialis immediate aliam rem evincit, ex qua patefacta de re dubia constabit. Alia divisio probationis est in plenam, quae ex se iudici de re dubia fidem facit, et semiplenam seu imperfectam, qua aliqua quidem non tamen plena fides iudici fit nec sufficiens, ut ex illa ad sententiam ferendam moveatur 1.

Onus probandi illi incumbit, qui aliquod factum affirmat. Hinc actor intentionem suam probat, reus exceptionem. Assertio negativa directe probari nequit ac certis tantum in adiunctis indirecte probanda est 2.

Ius commune supponitur curiae notum esse, quare probandum non est; ius vero particulare et singulare, quod a particularibus statutis aut a consuetudine aut a privilegiis oritur, probationi subest.

Iam quaedam sunt facta, quae iuridicam certitudinem habent et ab onere probationis excluduntur.

435. 3. Certitudo haec, quae excludit ulteriorem probationem, paritur: a) confessione, quae est eius, quod ab adversario asseritur, in iudicio vel extra illud facta asseveratio.

Confessio iudicialis, ut confitenti praeiudicet, coram tribunali fieri debet ab eo, qui 25 annos natus est, sponte et libere, cum scientia rei et non cum errore, et contra confitentem, nam confessio in favorem confitentis facta regulariter vim probandi non habet. Ad confessionem de factis allegatis habendam usus positionum invaluit. Positiones breves interrogationes sunt sub forma assertoria facti positae, quas utraque pars statuere potest. Positiones sub auctoritate iudicis. fiunt, ita ut interrogata pars iussaque a iudice respondere debeat; quod si absque rationabili causa recusat aut contumaciter absens est, habetur super his, de quibus in eiusmodi positionibus interrogata exstitit, pro confessa 5.

1 Schmalzgrueber in 1. 2 X tit. 19 de probationibus n. 8 sqq.

[ocr errors]

2 Cf. dict. Grat. ad c. 1, C. 6, q. 5: Quod autem deficiente accusatore reus non sit cogendus ad probationem, auctoritate Gregorii probatur, qui scribens Maximo ait (c. 1, Gregorius I a. 601): Quod autem postulas, ut illuc personam dirigere debeamus, qua de his, quae dicuntur, possit esse probatio, esset utcumque excusabile, si umquam ratio ei, qui accusatur, necessitatem probationis imponeret. At postquam non tibi sed accusantibus hoc onus incumbit, ad nos, sicut praefati sumus, dilatione cessante venire non desinas." c. 23 X. I, 6 (Innocentius III a. 1202): „Quamvis et quod citati non fuerint, non posset de facili comprobari, quia negantis factum per rerum naturam nulla est directa probatio, cum, etsi quilibet de se posset asserere, quod ad eum citatio minime pervenisset, singuli tamen vestrum essent in suo testimonio singulares."

4

[ocr errors]

Lib. 2 X tit. 18 de confessis.

Schmalzgrueber in 1. 2 X tit. 18, n. 10 sqq.

c. 2 in VIto II, 9 (Bonifatius VIII). c. 2 in Clem. V, 11: Et quia positiones ad faciliorem expeditionem litium propter partium confessiones, et

Confessio facti ab adversario asserti extraiudicialis a persona habili ad testimonium ferendum fit, si serio et cum scientia absque errore, dolo, metu neque ex passione iracundiae facta est. De facta tali confessione per legitimam probationem aut per ratihabitionem in iudicio constare debet. Atque si in re litigiosa coram adversario cum expressione causae data est, plene probat. Extraiudicialis confessio, si discreta quidem fit, i. e. adiecta causa specialiter expressa, vel si praesente quidem adversario sed non discreta fit, semiplene probat, nisi adiunctis ad plenam probationem ducitur, scilicet eo quod aut instrumentum de probatione facta habeatur, aut iuramento sit firmata aut post intervallum repetita aut in causam piam eiusque favorem directa1.

436. b) Interdum ex alieno facto ad factum probandum concluditur propter regularem inter ea conexionem. Id praesumptionibus fit, quibus pars asseverans ab onere probandi liberatur. Praesumptio est coniectura seu iudicium ex aliquo signo vel indicio verisimili ortum et probationis loco allegatum aut a iudice assumptum ad adstruendam rei dubiae fidem 2.

In praesumptione hominis iudex ipse ex adiunctis facto indiciis de eius veritate et exsistentia conicit, et haec praesumptio rem per se non efficit, probationi tamen inservit; tantummodo si vehemens fuit, plene probat, et in civilibus ad sententiam procedi potest, si contrarium non probatur 3.

437. Praesumptio iuris lege ipsa ex certis factis ducitur, ita ut lex tale factum ante probationem pro certo habeat asserentemque factum, cui praesumptio iuris favet, ab onere probandi liberet. Et illa praesumptio, quae est iuris, admittit contrariam probationem *. Illa autem praesumptio, quae est iuris et de iure, iuris scilicet quia a lege inducta est, de iure quia affirmat ius certum 5, non admittit directam probationem contrariam, sed indirectam tantum, qua

articulos ob clariorem probationem usus longaevus in causis admisit, nos usum huiusmodi observari volentes, statuimus" etc. Glossa ad c. 1 in VIto II, 9 s. v. ,statuimus exemplum positionum addit: Pono, quod percussisti talem; pono quod in tali parte corporis; item, quod cum gladio; item, quod ille tunc erat clericus; item, quod sciebas illum clericum esse."

[ocr errors]

1 Schmalzgrueber 1. c. n. 25 sq. Confessionem in sacramento poenitentiae factam non esse ullo modo in iudicium trahendam patet. Cf. c. 2 X. I, 31; c. 13 X. V, 31.

2 Lib. 2 X tit. 23 de praesumptionibus. Schmalzgrueber in h. tit. Schmalzgrueber in 1. 2 X tit. 23, n. 6.

6

4 C. 3 X. III, 43 (Innocentius III a. 1206).

5 Lega, De iudiciis eccl. I n. 521 sqq.

c. 21 X. IV, 1 (Clemens III a. 1188-1191): Mulier cum viro, cui coacta nupserat, per annum et dimidium cohabitans consensisse praesumitur.“ Laurentius, Inst. iur. eccl. Ed. 3.

20

ostenditur, in facto allegato conditiones huius praesumptionis non verificari 1.

c) Notorium etiam pro certo in iudicio accipitur, quare ulteriorem probationem excludit2. Notorium vero illud est, quod tali rei evidentia certo scitur, ut nulla possit tergiversatione celari 3; quae scientia a multis habita requiritur. Rem esse notoriam, probatione statuendum est. Quia notorium supponit certam rei scientiam, differt a rumore vel fama, qua incerta tantum de aliquo facto cognitio datur.

§ 99. g) De variis probationum modis.

438. Confessio, praesumptio, notorietas ad finiendas causas plerumque deficiunt, quare veritas in re dubia patefacienda est probationibus. Agendum est de mediis seu instrumentis probantibus.

1. Inspectio ocularis probatio est, qua iudici de re dubia per ipsam rei oculis subiectae intuitionem fides conciliatur. Iudex inspectionem per se vel per aliam personam facit, adhibito iudicii notario. In re civili plerumque fit partibus prius auditis et personis rei de qua agitur peritis ad inspectionem vocatis.

2. Testium allegationes fidem de aliquo facto controverso faciunt. Testis enim est persona, quae ad fidem alicuius rei faciendam vocatur. Attestationes sunt depositiones seu asseverationes talis personae de illo facto assertae 6.

a) Ad testimonium in iudicio ferendum qualitates certas in teste adesse oportet, quarum defectus testem aut inhabilem ad testimonium faciunt aut saltem suspectum reddunt?. Hinc aliqui a ferendo testimonio excluduntur:

a) Qui usu rationis carent vel tempore, de quo testimonium ferendum est, carebant; ob sensus defectum percipere aut percepta cum aliis communicare non valentes; ob iudicii imbecillitatem non testantur, qui nondum ad aetatem quattuordecim annorum provecti sunt. Mulieres in causis criminalibus et matrimonialibus admittuntur 8.

1 Praesumptione iuris ob probabilia argumenta quaedam vera habentur, et hinc praesumptio a fictione iuris differt; fingimus autem ea, quae non esse scimus. c. 3 X. II, 21 (Alexander III a. 1159–1181): „Si factum est notorium, non eget testium depositionibus declarari, cum talia probationem et ordinem iudiciarium non requirant."

3 c. 24 X. V, 40 (Innocentius III a. 1207).

München, Kan. Gerichtsverfahren und Strafrecht I 101 sqq.
Schmalzgrueber in 1. 2 X tit. 19, n. 18 sqq.

Lib. 2 X tit. 20 de testibus et attestationibus; tit. 21 de testibus cogendis vel non.

7 Cf. c. 1 X. II, 2 (ex capit. Aquisgran. a. 809); c. 47 ibid. (Conc. Lateran. IV a. 1215).

8

c. 2 in VI II, 1 (Bonifatius VIII a. 1295). c. 3 X. II, 20 (Grego

rius I a. 593).

439. ) Cum in teste praeter scientiam probitas necessaria sit, ob huius defectum a testimonio ferendo reiciuntur: infideles, haeretici, apostatae, excommunicati. Tolerati vero excommunicati admitti possunt. Infames porro et criminosi testes vetantur esse1.

7) Alii a munere testis in certis causis excluduntur, sive ob intimam cum partibus relationem, sive quod eorum interest, quisnam causam obtineat. Tales sunt ascendentes et descendentes partium et consanguinei collaterales et affines usque ad tertium gradum inclusive. In matrimonialibus vero causis testimonium personarum propinquarum admittitur 2. Inimici et amici partis, porro qui ab invicem ob famulatum dependent, suspicioni relativae subsunt.

d) Clerici a ferendo testimonio super negotio propriae ecclesiae reiciendi non sunt, nisi alia rationabilis causa subsit. Ecclesia enim ut persona moralis a clerico distinguitur, quare clericus testis in propria causa non est.

440. b) Testes in causa civili ab ea parte, cui onus probandi incumbit, invocantur. Iudex testes admittit, articulos quaestionum a partibus insinuatos examinat ac corrigit atque testes citat, eos simul de capitibus quaestionum certiores reddendo. In causa civili utrique parti ut intersit testium depositionibus permittitur. Iuramentum depositionibus praemittitur, quod tamen in civili causa partibus consentientibus remittere licet 1.

Depositiones statim scribuntur ac finita depositione testibus a cancellario leguntur; deinde tum testes tum iudex, cancellarius, partes praesentes attestationibus subscribunt 5.

c) Ut efficacia attestationum diiudicetur, testes de scientia, de auditu, de fama distinguendi sunt. Plenam fidem non faciunt nisi

"

1 C. 9 (Alexander III a. 1159-1181). c. 13 (Alexander III). c. 54 56 (Gregorius IX a. 1227-1234) X. II, 20. c. 54 cit.: Testimonium eius, cui ab adversa parte opponitur crimen, merito reprobatur in criminali causa sive civili, si in ipso crimine perseveret. Si vero sit et crimine emendatus, et eum non comitetur infamia, non est in causa civili, vel etiam cum de crimine civiliter agitur, praeterquam pro reatu periurii repellendus. In criminali autem, si in alio iudicio instituta accusatione contra ipsum, de crimine convictus exstitit vel confessus, vel si nunc per exceptionem exinde convincatur, aut gravata sit eius opinio, pro eo, quod quandoque fuit tali modo repulsus, quamvis in hoc casu non excluderetur in causa civili, potest a testimonio, licet egerit poenitentiam, removeri."

2 C. 3 X. IV, 18 (Clemens III a. 1187-1191).

3 c. 12 X. II, 20 (Alexander III a. 1174-1179).

4 C. 47 X. II, 20 (Lateran. IV a. 1215). c. 39 ibid. (Innocentius III a. 1208). c. 51 ibid. (Honorius III a. 1225).

3 In causis criminalibus, iisque, quae bonum publicum potius respiciunt, depositiones testium remotis partibus fiunt. Lega, De iudiciis eccl. I n. 478.

« PoprzedniaDalej »