Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

instituuntur, qui fideliter universi iudicii acta conscribant, videlicet citationes, dilationes, recusationes, exceptiones, petitiones, responsiones, interrogationes, confessiones, testium depositiones, instrumentorum productiones, interlocutiones, appellationes, renuntiationes, conclusiones et cetera quae occurrerint, competenti ordine conscribenda, loca designando, tempora et personas. Et omnia sic conscripta partibus tribuantur ita, quod originalia penes scriptores remaneant, ut si super processu iudicis fuerit suborta contentio, per hoc possit veritas declarari, quatenus hoc adhibito moderamine sic honestis et discretis deferatur iudicibus, quod per improvidos et iniquos innocentium iustitia non laedatur." 1

Cum ad eiusmodi protocolla conficienda personae ecclesiasticae extra curiam episcopalem non raro deputentur, attendendum est, quid ad haec instrumenta requiratur. Nomina et cognomina personarum praesentium; depositiones praesentibus deponentibus ac quantum fieri potest eorum verbis, addita loci et temporis consignatione, conscribenda sunt. Instrumentum deinde praesentibus recitatur et a partibus et ab actuario subscribitur. Hoc modo documentum vim probandi accipit, quae contraria tantum probatione eliditur.

424. 2. Decreta etiam omnia a iudice data, sive ad materialia causae pertinent, ut mandata, ordinationes, decreta reiectoria, sive ad formalia processus, ut citationes, communicationes, scripto conficienda sunt, additis rationibus motivis. Decreta haec vel coram partibus publicantur vel scripto absentibus insinuantur et continent citationes, mandata, sententias. Citatio est in ius vocatio, quae in facie, ad domum, ad aedes vel per publicum edictum fieri potest. Citatio porro monitoria ius tantum citato tribuit coram tribunali rem agendi; arctatoria obligationem simul comparendi statuit, peremptoria tandem poenam in non comparentem adiungit.

Sententia iudicis alia est interlocutoria, alia definitiva. Interlocutoria quaestionem accidentalem decidit. Si a tali decisione adiectitia quaestioni principali praeiudicium creatur, interlocutoria vim definitivae habere dicitur. Sententia definitiva causam principalem terminat 2.

425. 3. Tempus, quo actus iudiciales fiant, aut a partibus consentiente iudice aut a solo iudice constituitur. Dies certus ad rem tractandam designatus terminus vocatur; spatium temporis ad certam rem peragendam concessum dilatio dicitur. Statuitur vero vel dilatorie, ut prorogari possit, vel peremptorie, si prorogatio temporis abscinditur 3.

[blocks in formation]

2 Hergenrother-Hollweck, Kirchenrecht n. 649.

[ocr errors]

3 Cf. c. 28 X. I, 29 (Innocentius III a. 1204), § 4: Cum saepe contingat, ad diem, quem iudex delegatus a nobis partibus assignavit, earum

Lege nonnumquam pro certa actione peremptorie dilatio finitur, quam fatalia vel tempora fatalium dierum vocant.

Dies festi ab actibus iudicialibus excluduntur, ut ne valide quidem exerceri possint, nisi necessitas urgeat vel causa personarum miserabilium agatur. Actus vero non contentiosi, ut scripturae, etiam his diebus conficiuntur. Dies festi ut feriae sollemnes a feriis iudicialibus seu saecularibus distinguuntur, quibus partes ad agendum coram iudice non coguntur, processus autem iis consentientibus habitus valet1.

§ 96. d) De extraiudiciali litis compositione.

426. Ecclesiae interest, ut lites quantum fieri potest de causis ecclesiasticis arceantur. Quare non raro praestabit, a iudice competente, episcopo scilicet vel ordinariatu, extraiudicialem et administrativam quaestionis decisionem petere. Qua etiam data partibus liberum manet iudicialem sententiam de controversia invocare 2. Apud Congregationes Romanas instituta semel quaestione administrationis tramite, et a partibus admisso aut saltem non recusato hoc agendi modo, his iam non licet eadem de causa actionem stricto iudicialem instituere. Est nihilominus Congregationi sacrae facultas, quovis in stadio quaestionis, ad iudices ordinarios causam deferre 3. Alia extraiudicialis compositio litis ex privata potius auctoritate permittitur vel transactione vel arbitrio perficienda.

1. Transactio sensu lato amicabilis compositio vocatur, qua pars ad litem praeveniendam petitioni alterius partis acquiescit. Stricto vero sensu accepta transactio est contractus onerosus, quo partes, aliqua re invicem data aut retenta aut promissa, finem imponunt liti inceptae et nondum finitae aut litem exorituram praeveniunt.

Obiectum ergo transactionis est ius dubium; de iure certo enim pacta fiunt. In transigentibus libera de re controversa dispositio requiritur, quare personae ecclesiasticae de iuribus etiam dubiis

altera procurante, ut negotium prorogetur, iudicem ipsum a rege vel archiepiscopo evocari: nos, perversorum volentes malignationibus obviare, decernimus, ut, si delegato constiterit hoc fuisse alicuius partis malitia procuratum, ipsam puniat animadversione condigna, et, ne aliquod lucrum ex huiusmodi fraude reportet, personae neutri parti suspectae, quantum ad diem illum, committat ipsum negotium audiendum, quae in ipso appellatione remota procedat, nisi forte partes consenserint negotium prorogari."

1 c. 5 X de feriis II, 9 (Gregorius IX a. 1227-1234). Cf. München, Das kanonische Gerichtsverfahren und Strafrecht I 88 sq.

2 Hergenrother-Hollweck 1. c. n. 656.

3 Ordo servandus in Curia Romana; Normae peculiares cap. III art. 2

n. 10: Acta Apost. Sed. I (1909) 65.

[ocr errors]

Lega, De iudiciis eccles. I n. 6 sqq. Lib. 1 X tit. 36 de transactionibus.

ecclesiarum et beneficiorum suorum servatis tantum sollemnitatibus pro alienatione bonorum ecclesiasticorum praescriptis transigere valent.

427. Transactio privata auctoritate de iuribus tantum privatis fit. Causae criminales ab ea excluduntur. Vinculum etiam matrimoniale propter suam indissolubilitatem transactionem non patitur. Pro re tandem spirituali litigiosa lucro temporali dato propter illicitam simoniam non transigitur. Transactio, quia ad finiendam litem instituitur, sententiae iudiciali aequiparatur, obligationes et iura transactioni contraria tolluntur, ipsa vero transactio strictae est interpretationis, quia nemo ultra id, quod verbis exprimitur, iure suo cessisse censetur. A transactione inita partes consentientes recedere possunt, aut ob causam doli, metus, erroris substantialis, laesionis omnino enormis altera pars declarationem nullitatis legitime petit.

428. 2. Compromissum in arbitros est conventio, qua aliqua controversia iudicio vel arbitrio boni viri ex partium consensu permittitur2.

a) Distinguuntur arbitri, qui iudicium de controversia proferunt, in compromissarios seu voluntarios, quos partes libero consensu constituerunt, et in arbitros iuris seu necessarios, si ex legis praescripto adhibentur. Hi publica auctoritate agunt et formam iudicii servare tenentur. Compromissarii autem a partibus auctoritatem accipiunt et modo a partibus designato procedunt, et si omnino extraiudicialiter ad amicabilem compositionem quaestionis dubiae aestimant, arbitratores appellantur, qui arbitramentum dant. Sententia arbitrorum laudum seu arbitrium vocatur.

b) Arbitri eliguntur quicumque iudices possunt esse. In causa spirituali laici a munere arbitri excluduntur, nisi facultatem Romani Pontificis ad officium hoc acceperint aut cum laico clericus arbiter vocatus sit 3.

Liberum est partibus in plures arbitros compromittere. Numero impari generatim eliguntur, ita ut lis per maiorem numerum votorum decidatur. Si omnes dissentiunt, alius arbiter iuris sufficitur; arbitris voluntariis vel alius additur vel mandatum revocatur.

1 c. 11 X. I, 36 (Honorius III a. 1216): „Poteris ad componendum interponere partes tuas. . . exceptis nimirum casibus, qui compositionis sive dispensationis remedium non admittunt, utpote coniugii sacramentum, quod, cum non solum apud Latinos et Graecos, sed etiam apud fideles et infideles exsistat, a severitate canonica circa illud recedere non licebit.“

2 Lib. 1 X tit. 43 de arbitris; tit. 22, 1. 1 in VI. Lega, De iudiciis eccl. I n. 15 sqq. Hergenrother-Hollweck, Kirchenrecht n. 656 sq. 3 c. 8 (Lateran. IV); c. 9 (Innocentius III) X. I, 42.

429. c) Officium et potestas arbitrorum mandato circumscribitur 1. Officium acceptum intra tempus definitum absolvere tenentur. Sententia scripto concipienda et partibus publicanda est. Sententia vero lata mandatum arbitrorum finitur, quare laudum ab arbitris emendari nequit. Atque arbitri iuris sententia habet vim sententiae iudicis ordinarii, ita ut appellationem admittat. Cum laudum compromissariorum appellationem non admittat, partes poena conventionali et iuramento se ad eius exsecutionem nonnumquam obligant.

d) Arbitri iuris constitui debent: in exceptione suspicionis contra iudicem mota; in quaestione, prioresne an posteriores iudices cognoscere debeant, si per successiva rescripta apostolica plures delegati nominati fuerunt; cum episcopus cum clerico sibi subiecto quaestionem habet, ne scilicet Ordinarius in propria causa iudicet. Arbitrio. vero voluntario iura inter partes litigiosa patent. Ab arbitrio causae criminales, causae de vinculo matrimoniali, beneficiales, causae exemptionis exclusae sunt. Et nostra aetate, cum forum contentiosum Ecclesiae non raro impediatur, compositio per arbitros saepe suadenda est 2.

§ 97. e) De ordine processus litigiosi ab introductione causae usque ad probationem.

430. Si in causa litigiosa compositio inter partes non perficitur, res ad iudicem defertur. Iudex vero, cum in causis civilibus non procedat ex officio, non propria sponte sed ab actore vocatus causam inter actorem et reum cognoscit. Iudicis deinde est ex praescripto iuris ordinem causae dirigere. De iis vero solum rebus, quae ut componat a partibus rogatur, et secundum ea facta, quae a partibus proponuntur, iudicium fert.

Iudicium ipsum vel est sollemne et ordinarium, in quo omnes iuris sollemnitates observantur, vel summarium et extraordinarium, cuius sollemnitates ad eas reducuntur, quae ad iustam sententiam habendam necessariae sunt. Formalitates illae, quae ut minus necessariae processum tardabant, iam a foro recesserunt 3.

Brevem descriptionem iudicii ordinarii exponemus, ea, quae ad iudicium civile extraordinarium pertinent, postea addentes.

1 c. 6 X. I, 42 (Innocentius III a. 1207): „Cum arbitri iudicare non valeant nisi super his tantum, super quibus in eos constiterit compromissum." 2 Conc. plen. Baltimor. III, n. 84: „Ad tuendam porro immunitatem ecclesiasticam, quatenus inter nos fieri potest, districte (sacerdotibus) prohibemus, ne contra sacerdotem vel clericum de rebus etiam temporalibus coram iudice civili litem intentent sine permissione scripto expressa ipsius episcopi cuius erit in omnibus huiusmodi casibus litem, quantum fieri potest, amice componere, re etiam, si opus sit, ad consultores vel aedituos delata."

3 Heiner, Zivilprozeß 137.

1. Processus initium habet a libelli oblatione1. Est autem libellus brevis scriptura actoris petitionem et petendi causam clare exponens. Nomina actoris, iudicis, rei et brevem descriptionem facti continet, ex quo actor suam petitionem derivat. Simul probationes, quibus petitio nititur, in libello adducuntur, ut iudex sciat, sitne admittenda causa an repellenda. Actori plures simul petitiones libello exponere licitum est, quas iudex simul potest admittere 2.

431. 2. Iudex acceptato libello petitionem actoris cum necessaria facti circumstantia cum reo communicat, eumque citat, ut petitionem admittat aut reiciat causamque cum actore agat. Quare citatio est actus legitimus, quo quis ex iudicis mandato in ius vocatur. Praeter intentionem actoris, mandatum citationis tempus dilationis citatoriae indicare debet, ut reus opportunitatem habeat praeparandi quid contra adversarium proponat. Si citatio non simplex est sed peremptoria, ut ea neglecta reus contumax habeatur, id sufficienter declarandum est. Dies, hora, locus iudicialis audientiae indicandus et denique citatio per apparitorem vel nuntium exsecutioni danda est, de qua exsecutione apparitor nuntium reddit tribunali. Citatione facta negotium incohatum censetur et res non iam est integra 3.

Per citationem porro res, de qua in actoris libello agitur, litigiosa fit, ita ut lite pendente iam nihil circa eam innovare liceat; interrumpitur praescriptio, iudicis delegati iurisdictio persistit, etiamsi delegantis potestas interim finiatur 4.

432. 3. Reus statuto die coram iudice comparens contra litem incohandam exceptiones affert, quae vel processum differunt, opponendo v. gr. iudicis incompetentiam, vel processum perimunt, si excipit transactionem de re petita factam.

Si reus quas proferat exceptiones non habet neque actoris petitum admittit, ad litis contestationem venitur. Litis contestatio seu concordatio dubiorum est fundamentum iudicii per petitionem actoris in iure propositam et congruam rei responsionem secutam

1 Lib. 2 X tit. 3 de libelli oblatione; c. 1 ibid. (Conc. Suesson. a. 852): ,Oportet vos secundum ecclesiasticam auctoritatem reclamationem vestram libelli serie declarare eamque vestris manibus roboratam Synodo porrigere, ut tunc vobis canonice valeat responderi."

c. 2 X. II, 12 (Caelestinus III a. 1191-1198): Interrogati fuimus, si iudices deputati, ut de possessione et proprietate cognoscant, gravibus partium sumptibus parcere cupientes, de utraque commixtim audiant attestationes et testes pariter admittant, deinde prius audiant attestationes de possessione, et pronuntient secundum tenorem illarum, utrum licite hoc agatur. Nos autem, cum hoc sit in iure civili expressum, quod licite possit fieri, respondemus." * c. 30 X. I, 29 (Innocentius III a. 1209).

3 c. 19 20 X. I, 29.

« PoprzedniaDalej »